Oratio de antiquarum literarum doctrina cum philosophia conjungenda

발행: 1840년

분량: 44페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

per omnem vitam confirmavit praeter alios illo, cui

nuper suffectus sum cujus si institutio mihi haud levi commendationi fuit, ejusdem exemplum mihi

erit stimulo, ut, si minus praestantiam illius assequi, vestigia tamen sequi summa ope nitar. Sed longo vos prooemio moror, . A. dum me auspicandi muneris gravitas sollicitum tenet. Illud igitur a vobis precor, ut talem me accipiatis, qualem me vobis offero, non tam doctum quam doctrinae amantem quo amore si velitis esse contenti lubentius jam aggrediar ad ossicium, lege et more majorum mihi impositum exsequendum. Ac nihil quidem

tractatu jucundius hac hora mihi fuisset, quam ut dilecti magistri memoriam vobiscum recolerem ejusque propriam antiquitatis interpretandae rationem explicarena, nisi veritus essem, ne aut diserte ab aliis dicta repetere, aut, quae a pio defuncti cognato plenius disserentur, occupare velle viderer Iam vero reputanti, cui doctrinarum Facultati adscriptus, quas docendi partes nactus, in cujus denique locum sus- sectus sim, e re ipsa mihi nata os dicendi materies, quam vobis probatum iri confido. Dicore statuid antiquaatis e literarum doetrina eum philo/ophia conjungenda. Qua ratione effecturum me spero, ut,

12쪽

et quid ille in tractandis literis maxime secutus sito quid mihi sequendum ducam, appareat. De hoc igitur argumento dum populariter disserere Paro, rogo vos, A. A. ut benignis animis me prosequamini, et si quid ad orationis meae ubertatem desit, da

nivolentia vestra compenSet.

Iure ab antiquis parens omnium artium dicta est philosophia, quippe quae et cunctas cognationis vinculo inter se contineat et singulas quasi spiritu suo perfundat et augeat Perlustrate animis, A. A. omnem liberalis doctrinae campum ullamne inveniatis disciplinam, quae non philosophiae veluti stirpe nitatur ejusque succo alatur et vigeat Quodsi reliquae disciplinae, theologia Physica, historia, jurisprudentia, ab illa robur et incrementum accipiunt, num literarum et antiquitatis cognitionem philologiam dico, a philosophiae comantinione sejunctam put

mus Immo vero nulla est, mea opinione, arctior necessitudo quam quae inter ambas has disciplinas intercedit. Sit sane, quis neget sit sua utrique materies, ratio, via altera in indagandis robur a

sensu remotis, altera in literarum artiumque ODU- mentis tractandis versetur altera nullis fere rerum Diuiligo b Cooste

13쪽

terminis circumscripta sit, altera antiquitatis spatiis torminata in hac tamen diversitate quanta sit utriusque conVenientia, attendite Quis illustrior est in philosophia locus, quam qui in explicanda hominum natura, ingenii Viribus, studiis sensibusque versatur Ubi vero clariora reperias humanae naturae vestigia quam in Vetustatis monumentis, quibus sicut in amplo theatro spectanda proponuntur illustria hominum, populorum nationumque exempla, in quibus omnis ingeniorum et animorum vis ac natura expressa cernitur Ergo ut philosophus, in exploranda humana natura, ab antiquitate ducet clarissimam humanitatis effigiem , sic philologus vicissim, in illustrandis antiquorum Operibus, mentis lumen mutuabitur a philosophia. Quis porro nescit, quam late per Veterum, praesertim Graecorum, Iiteras pateat ars illa, cujus ut nomen sic studium

ab illis inventum et felicissime excultum est Quam pleni sunt poetae, pleni historici, pleni oratores

Sententiarum et praeceptorum, quae ex interiore

humani ingenii cognitione expressa sunt Quid quod

in literis censentur quoque antiquorum scripta Philosophorum, ut Platonis, Aristotelis aliorumque, aequali sere studio ab utriusque disciplinae cultori-

14쪽

12bus expetita, quae ut Iegentes poni ad philosophandum invitant, sic iidem uberrimi sempererunt sontes, e quibus recta et integra judicandi ac disserendi ratio hauriatur. Si vero fructus attendamus, A. . ex utraque doctrina excipiendos, ullamne inveniamus artem aut disciplinam, quae essicacior sit ad judicium acuendum, ingenium Ornandum, Pectus fingendum quam litoratura Haec animum evulgari vitae consuetudine transfert in praeteritorum seculorum memoriam, a quotidiano tumultu avocat ad placidam vetustatis contemplationem, eaque con templatione ad pulcri honestique sensum et amorem acuit et format. Iam vero nonne similem fere fructum dissimili ratione philosophia sui cultoribus Ostendit, unde illaci με in παιδεία a veteribus dicta atque habita est y Si tanta est utriusque disciplinae inter se amnitas, quis non agnoscit, alteram alteri auxilio esse,

et philologiam cum philosophia optime copulari y

Philosophiam autem dico non eam, quae tota in abstrusis et Obscuris argumentationibus Versatur, aut vos apertas et illustres subtili et spinosa orations involvit quam etsi non sperno, miror potius, tamen iterarum doctrinae milius consentaneam exi-Diuiligo b Cooste

15쪽

stimo; hilosophiam dico eam, quae manifestis ingrediens vestigiis, hominum ac populorum studia moresque indagat, ingeniorum motus mutationesque anquirit, veri, pulcri honestique formas claris notionibus ossingit. alis philosophia antiquitatis cultoribus commendanda est, eoque magis, quod maximam partem e veterum Praeceptis et disputationibus duci potest. Hac magistra et duce Graeca et Latina exemplaria versantes et tractantes, penitus in antiquitatis sensum ac mentem insinuare se discant. Non vereor, Α Α ne id quod dixi vestrum plerisque mirum videatur, vobis quidem minime, qui Heusdianam disciplinam aemulati quique instituti estis in hac cademia, ubi nec philosophia literarum lumen nec literatura philosophiae adjumentum requirit, sed altera alteram mutua caritate amplectitur. Veruntamen haud me fugit, multos suisse qui aliter judicarent, qui philologo nudam antiquitatis et literarum scientiam, grammatices et critices facultatem tribuerent, subtiliorem vero mentis indagationem aut ut inanem rem spernerent aut philosophis relinquendam putarent. Quid, quod patronos huic sententiae asserant excellentes ingenio et doctrina criticos, qui philosophiae expertes fuere aut

16쪽

certe haberi voluerunt asserant lites et dissidia diu in. ter utriusque disciplinae aemulos agitata, tanta contentione, ut paene bellum indixisse sibi viderentur. Sed ne quaeram, num ipsarum artium an hominum potius fuerint ista dissidia, possum his opponere locupletes sane auctores, tam veteres quam recentiores,

quibus sufficiat duos nostratium nominasse multorum instar habendos, Hem stertius tum et Wybten bachium, quorum hic utramque disciplinani pari sere amore amplexus est, ille publice aliquando est prosessus, remoto philosophiae studio praecipuum literaturae decus et alumentum tolli. Quid veroydicat aliquis num igitur laudibus suis spoliandi ii literatores qui sine illa scientia claritatem adepti sunt Immo fatendum, diu literarum et antiquitatis doctrinam a philosophia sejunctam floruisse et laetos tulisse fructus fatendum, egregios exstitisse philologos, antiquarios, criticos, qui sine illa doctrina humanitatis studia egregie promoverint debitisque semper laudibus celebrandi sint; et tamen tenendum , non nisi adhibita philosophiae luce pe veniri posse ad illud fastigium, quo nostra aetas contendit. Nam ut plerarumque majorum disciplinarum, sic philologiae quoque ea est amplitudo,

17쪽

ea partium varietas, ut et in singulis elaborare a que excellere laudabile sit, et totius vis uota nisi gradatim multiplici studio et conjunctu multorum industria perspici et illustrari queat. Hinc pro temporum et ingeniorum varietate variae fuerunt literarum tractandarum rationes, quarum singulae, licet imperfectae, suis tamen laudibus praestarent, et prior

quaeque sequenti praelucens conferret ad antiquitatis imaginem plenius clariusque perspiciendam Agite, ΑΑ. sinite me, quoniam ipsum rei argumentum ad hoc invitat, id paullo explicatius exponere et literaturae cursum ac progressionem strictim describere.

quo tempore humanitatis studia e barbariae tenebris emergere et ingenia e diuturno torpore e citari coeperunt, homines incredibili flagrantos discendi ardore quum omnem fere antiquitatis vim et amplitudinem complecti studerent, tum praecipue admirati sunt illum formae nitorem, illam orationis ubertatem et elegantiam, qua veterum scripta ab agresti suorum temporum sermone immensum quantum distabant. Itaque eruditiores in id maxime incumbebant, ut volutandis antiquis scriptoribus et poetis cum rerum humanarum prudentiam,

18쪽

lmia praesertim sermonis acutidium sibi compararent, antiquae eloquentiae succum et colorem imbiberent, ad veterum similitudinem Vocem suam

formarent. Hoc studium ut laudabiIe, sic rei naturae plane erat conveniens. Quid enim Αti mirandum est, sicut in primordiis humani generis omnium artium prima mortiora lingua et oratio, ita renascentibus humanitatis studiis, imprimis linguae facultatem ornatam fuisse et excultam Quid autem pulcrius et liberali homino dignius oratione facunda o limata Hi igitur antiquos Latinos pra sertim tractabant potissimum ut cogitandi dicendique magistros, observabant eorum praecepta, attendebant diligenter eorum formam et speciem ediscebant sedulo grammaticen Thetoricen Poeticen eo consilio, ut ipsi illorum similes redderentur. O quisque doctior et cultior habebatur, quo plenius vel ligatu vel solutis oratione ipso Veteres resereet. Interim recentiores literae paullatim excoli coeptae, quarum aucto honore, veteris Latii lingua publica luce in palaestrae umbram se recipiens non illa quidem elanguit, sed tamen sermonis cura cessit quodammodo rerum scientiae. Nam quum intelligerent, quam variu et multiplici ad interpretanda

19쪽

veterum scripta opus esset doctrinae copia, itemque agnoscerent, quam largi ex antiquitate manarent sontes ad graviores quasque disciplinas irrigandas, philologi omnem navarunt operam, ut ex abditis vetustatis thesauris copias Proserrent, quae vel ad interpretanda veterum monumenta vel ad omnem liberalem doctrinam promovendam valerent. Et quis ignorat, A. quantum haec industria contulerit ad omnes antiquitatis partes, omnem temporum memoriam, omnia literarum genera illustranda7

Quis nescit, quantum lucis hoc studium gravissimis disciplinis, theologiae jurisprudentiae, medicinae astuderit Sic igitur philologia secta est πολυμάθεια,

non solum antiquitatis interpres, sed omnium disciplinarum adjutrix exstiterunt πολυιστορος illi, quorum ponderosa volumina immensam eorum Octrinae vim per omnia secula testabuntur. Sed tamen in magna illa copia desiderabatur interdum justus ordo partiumque descriptio, desiderabatur judicii et rationis lumen, desiderabatur quasi spiritus molem animans. Quid multa requirebatur ars aliqua aut facultas, quae materiem istam digereret, poliret, fingeret, exornaret.

Iam in lucem prodiit Critice, quae ingenii et ju-

20쪽

dici sucultate valens omnique eruditionis copia iu- structa, deinceps principatum in philologia obtinuit a qua literatorum coryphaei Pilicos potissimum se nominari voluerunt. Ab his sine litorarum meIius descripti, earum tractandi via et ratio clarius demonstrata, novus denique apertus est studiorum campus Antiquitatis doctrinam voluerunt Ase Don rhetorices palaestram, non multiplicis scientiae ossicinam, sed antistitem humanitatis Classicos scriptores non aliam potissimum Ob caussam tractandos duxere, nisi ab suam ingenii artisque praestantiam, et optimum quemque maxime Graecos vulgo neglectos aut parum cultos in dignitatem suam restituerunt praeter poetas, historicos, rhetores, etiam philosophos, qui diu e scholis exsula verant, in jus suum revocarunt et merito honore

coluerunt. Hinc illa latonis ingenio lux affulsit, quae deinceps magis magisque claruit. Ad veteres autem plane intelligendos verumque ex iis perciapiendum eruditionis fructum adhibuerunt illam, quam dixi, criticam facultatem, tanquam veri pulchrique arbitram. Hac adjuti id praesertim spectarunt, ut antiqui totis monumenta purgarent et ex

polirent quidquid vitii temporum labe controis-

SEARCH

MENU NAVIGATION