Ioh. Gottlieb Heineccii, ... Operum ad vniuersam iuris prudentiam, philosophiam et litteras humaniores pertinentium, tomus primus °octavus Tomus primus, qui continet 1. Fundamenta stili cultioris, 2. Historiam philosophicam, elementa philosophiae rat

발행: 1744년

분량: 919페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

x1111 HEI NEC CII VITA.

et frater in eloquentissimis sui temporis oratoribus numerabatur , nec facile in alio maior erat oris atque orationis commendatio. Pater itaque meus nihil fecit reliqui, ut in dicendo ad perfectionem aliquam peruenitet. Iam Lipsiae aliquoties non sine plausu e sacro suggestu verba fecerat. Idem saepe secit Gonariae, quotieS erant, qui vicaria eius opera egere profiterentur. Hic vero praeter omnem spem et opinionem consilium cepit, gradum mutandi. En rationes. Primo quidem obsequii magis lege, quam ex animi sententia Theologico studio mentem adplicuit. Deinde siemper animum gelsit a uer- 1lim a muniis quibusdam Ecclesiasticorum, quae sunt cum ossicio aegrotos et moribundos visendi coniuncta. Tanta enim illi nausea crat, ut natura quasi abhorreret ab huiusmodi commercio. Accedebat postremo anhelatio et dyspnoea, quacum iuueni colluctandum erat, cuius tamen pomuodum

non magnopere incommoda sensit. Illo tamen tempore ver batur, ne, si vocem, quam a natura sonoram ct plenam

acceperat, in suggei a iusto plus intenderet, grauius pectori

malum arcesseret. His aliisque rationibus motus serio de nouo 1 adio ingrediendo cogitare coepit, non dissimulans apud matrem fratremque consilium. Vterque equidem initio relucis labatur, sed a proposito se deterreri non passus est contrariarum rationum momentis. Neque prosccto illi male cessi

pristini studii desertio, quae et in aliis dodiis limis viris in magnum rei publicae et litterariae Commodum vertit. Quot et quanti viri e Theologorum in Themidos castra transierunt, et tantum abest, ut sacratam Themidem poenituerit transfugarum , ut potius ad summos et amplissimos honores evexerit, illaque non inhonesta desectione neque litteris neque sibi ipsi, cessierint.

q. VII

32쪽

HEI NEC CII VITA

I ipsam procul dubio rediisset, ibique rerum suarum sat-

egisset Pater meus, nisi Deus practer opinionem aliarneamque percommodam occasionem obtulisset, consilium iuris. prudentiam addiscendi, exsequendi. Dum enim has animo volvit curas, amplissima fratri saepius laudato munera sacra in urbe Halensi sub lautis admodum Conditionibus ofleruntur. Recusandi nulla caussa erat, et tum maxime florens Fridriciana, ac dodtissimorum hominum copia tanto magis inuitabat vitum et doctrinae laude florentem et litteras amantem. Itaque breui quantumuis aegre dimissiis a Gossariensibus, Halam accessit, non sine fratre, quem sibi comitem itineris et fortunae adiunxerat. Huic iam non perdendum aut inaniter consumendum tempus videbatur, ut qui serio ad iurisprudentiae studium animum adiicere statuerat. Neque ad illam rem

deerat copia. SAΜ. TRYcRII Cnim et CHRIsΤIANI THOMAsii aliorumque, quos sibi moribus et diligentia conciliauerat, patronorum opera et commendatione continuo in Gollot kinorum, ex praecipua Russorum nobilitate iuuenum, Halentem Academiam tum ornantium, contubernium adsociatus est, tum ut priuatim illos institueret, t Lm ut in acroasibus SAM. STRYcR1I audita domi repeteret, praeceptaque percepta redderet. Inter haec non intermisit philosophiae et litteris elogantioribus, in quibus a puero non mediocriter versatus erat, porro operam dare. Et cum docendo plurimum disci sciret, sibi una aliisque profuturus hanc excolendi ingenii viam statim ex quo Halam accessit ingressus est. Saepe in memoriam reuocare solebat primos hos publice docendi conatus. Plos.criptis enim in albo Academico acroasibus in Io. FRAN c.

BunnE1 semen a philosephiae habendis, tanta frequentia confluxi

33쪽

ΗE IN ECCLI VITA.

suxit studiosa iuuentus, ut ipse miratus sit adplausum, vel rani autem doctorcs inuiderent. Fuerunt sane inter auditores, et sorte plerique, qui explorandi tantum caussa, quale principium a eniens sit daturus, concurrerant. Quod cum iacile praeuideret, tanta diligentia siele ad lectiores praeparauit, ut omnia memoriter ediiceret, quae tradere vellet. Quod institutum diu postea sollicite retentum multum illi proluit ad luculentam et dit tinctam docendi rationem , qua postea plurimum polluit. Auditoribus autem iis, qui initio animi nouitatisque tantum Caussa aduenerant, ut viderunt, nouellum magistrum facundia, solida rerum tractatione, libero et saepe iocosb dicendi genere praestare, subsellia illa adeo placuerunt, Vt nusquam frequentiores irent. Veterani contra doctores aequo animo non tulerunt illam gloriolam. Rara

profecto docendi dona sunt, doctissimis saepe viris negata. Sed figulus figulum, et faber fabrum. Certe iam tum suo exemplo didicit , academiis obiici posse, quod Megaricorum

scholae olim obiecit Diogenes: ου χοληρο αλλα χολην , non scholam sed meram bilem est. At pater inuidiam, tamquam virtutis Comitem, eo tempore non magnopere moratus, hoc

egit, quod officium et ratio postulabat, et sic se gessit, ut dexteritate, eruditione, et diligentia se non paucis patronis probaret, quin illos idemtidem ad se ornandum prouocaret.

f. VIII. In primis autem spem potiundi loci inter publicos Academiae Doctores tum secit supra laudatus VRsINvs DE BAEIIR, vir magnae in aula regia auctoritatis, Episcopi dignitate fulgens, patri amicissimus. Huic viro, ut multa alia, ita hoc etiam debuit, ut anno i7o8. ordini philo phico adiunger tur. Auspicatus est nouum illud munus more maiorum exe citatione Diuiligeo by GOrale

34쪽

XUII

HEI NEC CII VITA.

citatione ad disputandum proposita: de genuina natiuitaris Christi era, e nomis et inscriptionibus ria rata. Quo animo, inlii tuto et adparatu illam scripserit, ipse nos docet in praefatione, opusculis Academicis praemi sua. Nimirum iam a prima aetate ardere coepit in rei antiquariae, lapidariae et nu- mariae studium. In schedis adhuc habemus excerpta num rum, marmorum , gemmarum , ipsius manu detineatarum, ex Codicibus et libris rarissimis, quin et ipsis archetypis congesta; ex quibus colligere licet, quanta diligentia olim hoc sit studium feetatus. Et nisi postea seuerioribus studiis , et multis laspe quam magnis negotiis dii rietias esset, plura eius specimina non poenitenda dedi isset. Sed uti numquam antiquitatibus pretium statuit, quam quatenus lucem seuerioribus disciplinis accendunt , ita lapidarias et numarias mulas non aliter amauit,

quam generatim antiquitates. Itaque illud studium primo ad historiam tam sacram quam profanam, deinde ad iurisiprudentiam transtulit, ceu scripta iuridica, postea edita , pluribus testantur. Sed de vero et recto usi antiquitatum in omni cruditionis genere, et speciatim in iuris scientia ipsie satis in scriptis et ope

ribus suis passim dixit. q. VIIII.

In medio studiorum cursu praeripiebatur illi, anno scilia

Cet Irio. praeceptor et patronus insignis, SAM. STRYcRIus, iuris consultorum sui saeculi facile princeps. Qui castis non poterat non et Fridericianae, in quam immortalia, et patri, in quem multa magnaque eiusdem merita exstahant, luctu sus et feralis esse. Magno tum animorum motu de extremo ossicio tanto viro rite praestando certatum est. Discipulus autem praeceptori pietatis , venerationis et grati animi monimentum positurus, sempiternae eius memoriae consecrauit panegyricum , qui adhuc omnium manibus teritur. ς Quam-

35쪽

xviii HE IN ECCII VITAE

Quamuis autem hoc modo pietas simul et eloquent a H INEccII illustraretur, hanc tamen laudem non sine inuidia inuenit. Quidam enim patri, ut leniuS dicam, aemulus, atque insuper Io. SAΜvELis STRYcXII, SAΜ. FILII , patri nes.cio cur insensi , amicitia abutens in fraudem patris, honorificum illud pietatis officium illi variis machinationibus extorquere conatus eth Neque satis scio , an publice dicere integrum illi fuerit

Nondum illo tempore adeo candidi patri fulsere soles, ut non de meliore et stabiliore fortuna, si non ipse, amicitamen , subinde essent solliciti. Fratrem in primis amicosque angebat illa patris aequanimitas, qua iuxta Plautum , virtutrambire oponere, non fautoribus, arbitrabatur, cum sine his pe raro aliquid emci probe intelligerent. Erat certe eo animo a natura seruis, ut litterarum stladiis et ornandae spartae unice intentus, dissimilis semper suerit iis, qui ut aliquid aucupentur, ardelionum more trepide concuriant, potentiorum limina sine fine rhodoque exosculantur, amicos anxie quaeritant, minutum et pusillum animum quavis occasione prodentes,.

Graeculis eirientibus simillimi. Longe his aliter animum induxit pater meus, qui nullo quidem ossiciorum genere defuit patronis, sed ut non facile neque nisi parcissime ab iis sibi emendicaretur gratiam aliquam. Saepe haec negligentia, si ita adpellare fas est, qua sibi fuitque magnopere defluit, vitio illi ab amicis non immerito data est. Magnis tamem viaque ad exitum patronis probatus suit, qui eius Caussa omnia voluerunt, effeceruntque. Vtcumque sit, illa animi sententia ei tum non male cessit, praeter spem et opinionem

eorum s I xit auchor illam Fundamentis pili inhioris. Tomo I. Operum.

36쪽

HEI NEC CII VITA. XV UI

eorum, qui bene maleque illi cupiebant. Levi enim opera conlecutus et , ut tibi munus philolbphiam publice docendi

augustali codicillo anno i7i demandaretur. Non placuit nouum illud dignitatis augmentum Obtrectatoribus, et itimulus ita factus eli aduersariis, inque iis dissicili tum Theologorum Halentium nationi, quorum odium non tam sua quam fratris, ut putabatur culpa, incurrerat. Hic nimirum ab illis inultum diuersus, non probabat simulatam et adfectatam quorumdam pietatem, ac peruersam et prorsus fanaticam , qua tamquam Circeo poculo inebriati erant, opinionem; non decere homines, diuinarum maxime rerum studiosos, philosophiam et profanas litteras. Et quo magis iis uterque frater

dediti erant, hoc magis illis obtrectabatur scrupulosiissimum et irritabile illud hominum genus. Quibus calumniis sub idemicre tempus concussus et paene proliratus fuerit philosophorum huius saeculi princeps, illustris CHRisT. L. B. de WoLF, et ii sciunt, qui aliud nihil. Interea cum fratre sensit frater, illiusque partibus addictus erat, et sic fieri potuit, ut per oc casionem illi, cui dissicile erat, satyram non scribere, exciderint scommata, iis, qui nihil ferre solent, intoleranda et

tantum non cruce digna visa. Rem itaque inuidia plenam deserunt ad Regem, qui tandem utrumque fratrem clcmentissimo rescripto admonuit, ne turbas darent, abitinerentque se porro a litibus. Crabrones cliam, ut coniicio, irritaverat edito sub auspiciis noui muneris, programmate, de verae Diasiaeque sapientiae characterabus , quo cum ciuibus academicis communicabat, quibus potissimum partibus illos iuuare animus ciliet. Legenti certe cuiuis iudicandi potellas est, in quale hominum genus faba cudatur. Mox sequebatur illa deince su animi indice elegans distertatio, qua illud physiognomoniae genus, hominum mores et indolem ex variis tignis exici nis, vultu ct maxime inccssu coniectandi egregie illus.

37쪽

HEI NEC CII VITA.

trat. occasionem huic disquisitioni procul dubio dedit ridiaculus eorum, qui ficto simulabant pia pectora vultu, quibus tum Hala scatebat, incessus. Qui cum suos haberent fautores , non facile cuiquam impune licebat hanc mouere e

marinam.

q. XI

Viam, quam semel ingressus erat, indefesso pede perr xit, neque a Coepto Vitae genere, quod erat in docendo scribendoque positum, cursum deflexit. Huius industriae sp cimen sequente anno vulgauit, edita Commentatione depri- Iosephis semichristianis. Non est, quod hic de ratione instituti quidquam dicamus, cum id ipse iam praestiterit auctor, tum in i plo libello, tum in praefatione opusculis praemissa. Quidquid autem hactenus publici iuris secit, materia erat, aut ex historia ecclesiastica, aut philosophia, aut illius historia, hanc enim numquam neque a Theologia, neque philosophia, neque adeo a iure seiunxit, depromta. Tantum tamen abest, ut subinde amorem, quo in iuris legumque peritiam ferebatur, deposuerit, ut potius serio ac summa ope niteretur, illam eruditionis partem, cui se statim ut Halam concessit , dedit, animo Complecti. Non tamen ausus est quidquam in illa scientia moliri aut scribere ante annum i I 6. quo se iureconsultorum ordini, summis in iure honoribus ornandum, obtulit. Auspicalem enim tum, more in Academiis recepto , dissertationem publico eruditorum examini proposuit: de ortagine atque indue jurisdictionis patrimonialis. Etiandoquidem

viro , inquit Auctor, ea tum eras rerum mearum ratis, Ut Hira quatuordecim dierum spatium es capiendum estet constalliam et exsequendum: temporis exclusus angustiis , omnia , quam

38쪽

quam feri poterat, breuissime proposui, e que theses sine ali

ritis praesidio defendi. Dicam vero, ne quid intactum relinquam , quid sit, cur tam cito et tamquam in arena capiendum esset consilium. Varie quippe sollicitatus de coniugio contrahendo , adhuc tamen non adpetiit, donec non contemnendae demum rationes offerrentur, quaS repudiare et adipemnari religioni stibi ducebat. intra breue temporis spatium cumactum transactumque esset, legi etiam sponso a sponsa dictae satisfacere non detrectauit; ut nimirum Doctoris iuris gradum ante nuptias, quibus iam dies Constitutus erat, susciperet. Hinc nulla mora nectenda , indeque caussa breuissimi ii tervalli ad hoc negotium concessi.

f. XII.

Venio nunc ad id tempus, quo domi satis clarus exteris quoque innotescere coepit. Privatus enim iuris Doctor cupidae legum iuuentuti docendo apprime seruiit. Iam vero iuris et antiquitatum singularem scientiam publicis monimentis testatam faeculo feri, reliquum erat. Factum id est autem insigni illo Antiquitatum ius Romanum ita rantium snt gmare , quod primum Halae 1717. prodiit. Dici non potest, quam avide exceptum sit venustissimum illud opus. Toties certe repetitae editiones, inueni me emtores, satis testantur. Recusus enim liber iste emendatior auctiorque est primum Argentorati, deinde Venetiis, Basileae, Traiecti ad Rhenum et postremo Geneuae inter opera omnia. Hoc certe specimine, tamquam esca aliqua allecti Bataui, illum post aliquot annos ad se vocarunt. Eodem libro et hanc laudem proin ruit , ut inter iurisiprudentiae humanioris, in Germania se

re euilescentis, restauratores haberetur. Incubuerat nempe vitio practicorum, si Diis placet, usum et praestantiam elegat ς 3 tiorum

39쪽

xxii HEI NEC CII VITA.

tiorum litterarum ignorantium, Academiis Germaniae quaedam barbaries, quam a iurii prudentia depellere elegantioribus litteris, a tuiquitatibusque et hiItoria cum illa coniunetis exemplo doctissimorum hominum summa semper ope tul

cit Beatus Parens. Licet tamen hoc opere docti ismum quemque domi forisque in admirationem traxisset, non tamen, ut tuum cuique iudicium cli, omnia in illo placuerunt omnibus, ut non subinde censores et aduersarios inuenerit. Notarunt certe cum viri clarissimi B. BRANcuυ in Obseruationibus,

GoΥΤL. CORTIus , in Vindisiis Praetoris jurisque honorarii, quibus quid reposuerit pater Contrauindicans, legere cit in

nec non in Historia iuris Lib. I. Cap. q. o. IA C. VoORDA in Commentario ad L. Fastidiam, Io. Avo. ERNEsΥ1 , in Indice

Oceroniano, aliique maiorum minorumque gentium litterati. Nemo tamen maiore animi motu adparatuque contra auctorem huius operis insurrexit, quam laudatus CORTIvs. Hic enim initio amicus, mox aemulus, postremo inisellum ataimum non alia de caulla gelsit, quam quod spe potiundae professurae alicuius cxcidit, ex quo Patri illa demandaretur. Ex quo tempore non aliud sere sibi negotium credidit datum csse, quam ut tam in praelectionibus, quas Lipsiae in hoc syntagma inllituit, quam scriptis, doctis ceterum et laborio-

iis, Patrem censeret, notaret. Sunt et alii, qui in hoc mus. taceo laureolam quaesiuerunt. lnvenerintne, non dixerim I Non equidem mihi harum litium arbitrium fumo, cum meo auxilio nec me defensiore pater cgeat, et bella cius modi semper putarim nullos habitura triumphos, neque ita umquam in Patris verba iurauerim, ut credam, numquam illum aliquid humani pallium. Rem potius iudicio eorum relinquo, quibus iudicandi vis est ut potestas ct otium. Hoc tamen di L. simulare nequeo, suis te in aduertariis, qui magnum putarunt, in re Disiti od by GOrale

40쪽

XXIII

HE IN ECCLI VITA.

in re illiquida et dubia, qualia sunt multa in Antiquitatibus

capita, probabilem sententiam contra aeque probabilem vel etiam probabiliorem summa contentione defendere. Sed missis his ad alia transeamus. Eodem fere tempore, quo iuris. prudentiam antiquitatibus illul rare adgrestus erat, hilloriam etiam iuris Romani et Germanici, ad quod, ab hoC lumine destituti, non possunt non caligare, meditabatur. Sed tum quidem in aliud tempus differre propositum coactus, CARIs-Ti ANI THOΜAsir delinearionem hi goriae iuris, breuem illam quidem, ted instituto satis aptam, in usum auditorum recudi

curauit, eamque praefatione Commendatitia ornauit.

q. XIII

Eloquentiae famam sibi pridem parauerat Pater, et Cum Nic. HIER. G Nni trucio in facundissimis sui aeui oratoribus numerabatur. Stili sane Latini omnes elegantias callebat, et siue scriberet, siue diceret, facile intelligebatur, illum sere quod summum est in dicendi arte attigisse. . Eminuit certe in Parentis mei dictione Latinae linguae puritas, rerum copia et pronunciandi grauitas. Neque haec dicendi facultas et fructus, qui ex eius institutionibus oratoriis in studiosam iuuentutem manabant, Fridericianae curatores, neque per l, Sidissim Principem latebant. Cum isaque, inquit ipse in Pras Fundamentorum s i beatismus et immortalis gloriae prim vi , FRIDERI cus, rex Prugsae, publicum docendi munus in illusti hae Academia mihi decretii seri, eo pori unum consulo Hic facere profisus est rex sapientissimus, ut iis, qui se politior bras LIIeris consecrasent, etiam, qua ad pulcherrimam i iam laudatissimamque doctrinam ροsent peruenire , commonsParem. nam hene desudiosa inuensure merendi occasionem Iametsi mihi tunc, nescis quae praeriperet inuidiae tamen ex quo Iemth us

SEARCH

MENU NAVIGATION