Ioh. Gottlieb Heineccii, ... Operum ad vniuersam iuris prudentiam, philosophiam et litteras humaniores pertinentium, tomus primus °octavus Tomus primus, qui continet 1. Fundamenta stili cultioris, 2. Historiam philosophicam, elementa philosophiae rat

발행: 1744년

분량: 919페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

X XI II I HIS IN ECCII VITA.

is us reκ, FRIDERIcvs GuILIELMus, puHice docendF prauimciam mihi imposuis, dandam mihi operam exis smaui, ne nuctam eκ i a bearismi principis voluntate fructum capere is. Et sic nata sunt fundamentassii cultioris, Halae primum i 7i7. excusa et postea undecies et amplius recusa. Gratus in primis hic labor docentibus, commodusque discentibus suit, adeo ut classicam sere auctoritatem consecutus, ac in plerisque Germaniae scholis introductus sit libellus, ab eo prosectus, qui ad alia plane quam umbratica et scholastica studia natus videbatur. Fuerunt, qui lintempestiue seduli neque rogati oble

uationes suas, a mente auctoris non raro alienas, huic libro intersieruerunt, cum quibus aliquoties recusus exstat. Non sine indignatione alienam illam operam tulit, tametsi honorificum illud officium grate agnouerit, quod in commentando illo libro praestare haud grauatus est, Vir celeberrimus musisque Heliaeccianis amicillimus Io. MATTu. GEsNERus. Adhuc non sine uberrimo fructu insignique gratia priuatus iurium Doctor ius ciuile auditoribus legum cupidis enarrauerat, cum in dies magis magisque effloresceret B. Parentis nomen. Itaque triennio post commendatione eorum, quorum curae

Fridericiana et res Palladia in orbe Prussico erat, in primis illustrissmi MAR41 ARDI LudovicI A PRINEEs dignitas ab augusto Rege illi professoris iuris extraordinarii decreta est. Huic iungebatur assessura facultatis iuridicae, Prosessoribus iuris, qui extra ordinem sunt, non facile concedi solita. Inde publico disputantium examini proposuit dissertationem de lenis notae macula, ad L 27. C d. de inoff. test in qua enucleata illa lege, et querelae inofficiosi historia, cur Constantinus M. fratribus praeteritis aduersus heredes, probro aliquo diffamatos, succurrendum putarit, deinde quae sit illa leuis notae macula, quam in animo habuerit Imperator, et denique

num tota illa de hac macula doctrina ICtorum ullum in ista lege

42쪽

II EI NEC CII VITA.

lege praesidium inueniat, eum cura disquisiuit. Dubia qua dam contra nouam sententiam, in dissertatione illa propugnatam , mouit Collega olim coniunctissimus, Vir illustris lux- Tvs HENNINcius BognΜERus in dissertatione de querela inoffcis fratrum consanguineorum , quibus in praefatione opusculorum variorum συμογῆ praemilia occurrendum putauit.

Nec dreuit porro amicorum et patronorum in ornando patre gratia, auctoritas et voluntas, neque optimi Principis clementia. Sequente itaque anno, 7al. Antecessor ordinarius factus est, illique dignitati etiam honorificus aulae Regiae Consiliarii titulus additus. Et sane nouum hoc dignitatis ac sortunae augmentum nouos etiam stimulos addidit patri , dignum se expediatione iudicioue patronorum probandi. Itaque non curam aliam priorem habuit, quam ut studiosae iuuentuti docendo , reique litterariae scribendo prodesset. Neque intermisit publicum disputandi exercitium. Specimina huius industriae edidit binis distertationibus, altera de collegiis et co rporibus opificum, altera de nauibus ob vecturam veri arum mireri. commissis, quam calculo suo probauit Illustris B vNRERsAogKIus obferv. iuri puMici Lib. I cap. i . licet in quibusdam a patre dii sentiat. Et alienis hoc tempore aliquot egregiis scriptis hanc operam nauauit, ut recuderentur, quo in plurium manus venirent. Hinc Triadem dissertatio num lΑco AI PERIZONII , ad Legem Voconiam, de conssisurione diuina super ducenda defuncti fratris uxore, et de variis amriguorum numis, et elegantissimos COR N. v AN BYNRERsuo Ex obseruationum libros priores recudi secit, illisque luculentas praefationes de antiquiIarnm et arris triticae usu in iurior densia praemisit. Aliquot annos Bibliothecae Marianae Ha

43쪽

xxvi HE IN ECCII VITAE

tensi praesectus erat, ex quo munere non unum ipse et res litteraria fructum retulit.

q. XV.

Quae adhuc vulgauerat B. Pater ingenii monimenta, aliaque in Academiam Halensem et iurisprudentiam merita non latere eum sinebant. Famae quidem non admodum 1 udiosus,

ac propemodum, ceu ipse fatetur, illud ε Θω e a

puero adfectans, eam tamen nominis celebritatem 'latis mature consecutus est, ut iam expeti ab exteris coeperit. Magnus certe ille in Aula Regia administer et Academiarum Curator MARuv. LudovIcvs A PRIN ZEN non destitit illum enixe commendare REcs. Quo factum est, ut anno IIa I. in viadrianam antecessor designaretur. Conditiones oblatas repudiandi nulla caussa erat, mox tamen consilium mutandi noua nata est. Eodem enim tempore ab Illus rissimis Frisiae ordinibus Fra nequeram, in locum ORTvINI WEsTENA ERGII sufficiendus, euocatus, Voluntati tam prolixae non prorsus abnuendum duxit. Dubius tamen adhuc et anceps animi, et quo se verteret nescius. Quemadmodum enim ea indole erat, ut quieto et tranquillo vitae genere, stabilique sede nihil prius nihilque antiquius haberet; ita vix a se impetrauit, ut mutatis sedibus coeloque in tam dissitas regiones migraret. Mox tamen verum expertus est illud Senecae sapienter dictum . sic nivolentem fata, montem trahunt. Quod postea adeo animo infixit, ut symboli loco haberet, ac philothetis amicorum et commilitonum memoriae caussa inscriberet. Quid tamen su rit, quod posthabitis Viadrinis conditionibus, Franequeranas acceperit, dicam. Primo quidem morte ereptus illi fuerat frater amantissimus, Io. MicnAEL , qui illo ipse anno diem obi

in Epist. Amoeb. p. Is. T. III. Oper.

44쪽

HE IN ECCII VITA. xx VII

obierat se emum. Tali praesidio orbato iactura videbatur irreparabilis, ipsiaque Fridericiana ingrata sedes, a qua iam

abelle quam longissime non admodum dolebat. Neque minus momentum lautiores Frisiorum conditiones. Et hoc denique multum apud patrem valuit, quod siCiret, nulli bi quam in Belgicis academiis largius et honestius otium, musis amicissimum, concedi, quo in Germania non facile fruantur Antecessores, molesto fatis et ingrato respondendarum cauia sarum labore distenti, ac prope ciuilibus undis mersi. His itaque aliisque rationibus motus, impetrata prius a Rege honesta missione sub hiemem anni tya I. cum familia Franequeram

migrat, amicis et discipulis ingenti sivi desiderio relicto.

q. XVI.

Consecto satis molesto itinere, ingruebat enim hiems, umbem ingreditur, tanto concursu ut adplausu a ciuibus coli gis et 1iudiosa iuuentute exceptus, ut facile adpareret, quanta suerit illius exsipectatio. Florebant tum in illa Academia, multis olim magnisque nominibus illustri, viri clarissimi RuΑR-

Ris Theologi, ZAcHARIAs HvBERus , DoΜ. BALcκ tur consulti, Alvus et REGNs MediCi, TIBERI vs HEMsTERII VIs, PETRus WEssELIscius Philologi et litteratores clarissimi, cum quibus collegis adeo amice vixit, ut numquam se cum his ingratiam rediisse meminerit. Antecessoris autem munus non ita multo poli ausipicatus est oratione sollemni: de itiris uiuemia veterum Romanorum formula=ia , ritibusque quibus v gotia riistia explicabantur fouemnibus. Deinde summo auditorum plausi cathedram iuridicam adperuit. Ante quam Fra- nequeram concederet, Leouardiam digressus innotuit celsissimo Arausionensium Principi, Magnae Britanniae Regis nunci. a gen

45쪽

x X vi II HEI NEC CII VITA

genero, totiusque foederati Belgii cum maxime gubernatorIhereditario, uti et Serenissimae eius matri, quorum gratiam continuo adeo sibi propriam fecit, ut non multo poli Princeps hic iuuentutis, Franequeram studiorum caussa accedens suae institutioni committeretur. Eadem simul usi sunt plurimi ex praecipua Angliae nobilitate iuuenes, praesentia Principis, futuri regis sui generi, illuc allecti. Quamdiu Frane- querae docuit, sequentia in lucem misit: Eumenta auris cia uisis secundum ordinem Bybiurionum et Pandectarum, quiabus luculentissimis iuris compendiis satis docuit, iuris ciuilis non solum usum sed et artem in eo fuisse. Nouam quidem sed commodissimam auditoribus et discentibus viam et rationem secutus est auctor, et quisquis cogitauerit, quibus ii structus praesidiis huic operi manus admouerit, ab eo non sine summio iudicio hanc methodum electam esse, libens f tebitur. Auctor sene, qui iam inde ab ineunte aetate ita percoluerat ingenium, ut omnem doctrinae elegantioris adparatum reserret ad iurisprudentiam, ex illa sola arti in se abstr sie et interpretum plerorumque inscitia mirae inuolutae calugini lucem accendi posse arbitrabatur. Ea opinione imbutus in omnem antiquitatem litterasque et Graecas et Romanas ita se penetrauerat, ut sibi eorum nihil, quae ad eruendas legum rationes pertinent, praetermittendum putaret. Quumque satis animaduerteret, veteres iurisconsultos Certa artis suae praece pta ac veluti principia ante oculos habuisse, ex quibus omnes decisiones suas foecundo ingenio derivarent, omni ope incubuit, ut puros istos et limpidissimos fontes recluderet. Quo id demum consecutus est, ut omnes iuris ciuilis doctrinas non male cohaerentes nec tamquam siparia Hippoliti membra

distractas disiectasque, sed nexu arctissimo copulatas istis ii hellis meret, incredibilique fructu e Cathedra explanaret. Diaei non potest, quantam initio inuidiam sibi conciuerit noua

illae

46쪽

ME IN ECCII VITA. XXVII u

illa ac politiore scribendi docendique ratione , mox ' amen calculum vel inuitis cxtorsit. Sed de lite illa meth oco paternae a quibusdam intentata infra pluribus erit cisterendi locus. Et Commentarius ad Legem Iulium G Papiam Poppaeam , Halae quidem conceptus, Franequerae natus editusque est. Dissertationem quoque de vitiis negotiationis co ubi cae ibidem , ut et aliam de origine resumemifactionis es ritia resaniadi , quae tamen maximam partem Respondenti debetur, edidit. Rcpetitis Vitiniani Commemarii in IVDuriones iuris ciuicis , Bochelmannianique ruris CompenHi editionibus praefationes addidit, quae Tomo ili. Operum, iunctim editorum, leguntur. Gratius G P endorsus Et rarus, opera

postuma a V. C. Io. LV D. VEL Io, Antecessore Viadrino edita, praelectiones sunt, quibus auctores istos Franequerae explicauit. Anno Iras. vacationum tempore animi caussa iter Amstelodamum instituit, cuius hunc praecipue fructum retulit, ut Amplissimum tum curiae supremae, quae Hagae vice sacra iudicat, Senatorem, mox Praesidem, Iureconsultorum nostrae aetatis facile principem , CORNELIVΜ v ΑΗ BYNEERs-BOER , qui tum sorte eamdem urbem inuiterat, coram salutare et venerari liaret. Tanto viro patris adeo placuerunt

sudia, ut amicitiae illum suae ac iurisprudentiae honorem adpellare non dubitarit. Iam diu unus alterius propius noscendi desiderio flagrabat, et iam sorte sortuna utrique copia insperato data. Nihil hoc congressu iucundius aut amicius, n sue , ut ipse pater in Dedicatione Commentarii ad Legem Iu-ham meminit, retulisse piget. Pater nimirum apud UAEsBER-oives , ni fallor, Bibliopolam, virum honestissimum intege rimumque diuertens, ab hospite ad coenam cum aliis quibus.

dam viris litteratis vocatur. Vt Bynkershochius una esset c ratum , ignarus uterque conuiuarum, quibuscum coenandum

esset. Coenae pater, suauibus ut erat moribus, rem sic con-. 3. sulto Dissiligod by GOrale

47쪽

xxv HEI NEC CII VITA.

sulto et dedita opera instituerat, ut utrique suauissima captio esset. Itaque varios sermones, qui sorte serebantur, eo tam 'dem inflectere, Ut cum patre de Bynkershoekio colloquer tur. Pater, ignarus fraudis, tanto viro iustas debitasque la des plena manu admetiri, votumque addere propius ven randi. Tum idem ad Bynkershoekium conuersus nunciare, se breui Hein cium hospitio excepturum. Hic vero non minus neque sine elogio optare sibi illius salutandi copiam. trimque admiratio, de se tam honorifice dici, et sciscitatio ex hospite. Hic tandem animi impatientiam in utroque an maduertens, non possum, inquit, quin innocentem vobis fraudem meam palam faciam, suauissimumque errorem demam. Amore et cultu unus alterius tenemini ; En ergo tibi, Amplissime Bynkershoelii, Heine tum, tibique Bynkersho kium. Quanta tum laetitia, quantaque voluntatis mutuaeque amicitiae significatione se inuicem amplexi sint, facile est ad intelligendum. Praeter Bynkershochium quam maxime etiam coluit Siccos ΕΜ Α GosLINGA, Virum togae artibus illustrem, Frisiorum Academiae curatorem, qui certe patrem unice patrisque studia probauit, neque ullam ornandi augendique occasionem elabi passus est.

q. XVII

Non diuturna tamen apud Belgas commoratio suἰt, tametsi suo res acta si arbitrio esset, numquam has terras dulciaque arua, ubi nihil sere triste expertus est, praeter obitum suauissimae coniugis, quam primo post aduentum anno, florentissima aetate, puerperam amiserat, liquisset. Fautorum enim copia, amicorum consiuetudo, splendidae conditiones, altero anno auctae munificentia ordinum, et quae primo loco nominanda erat, libertatis, qua Belgae siruuntur, dulcedo Diuili od by Corale

48쪽

XXXI

HEI NEC CII VITA.

do, usuraque amplioris honestiorisque otii, ac vitae veluti desultoriae taedi Lm, spes etiam fulgentioris in Belgio sortianae , facile ei. m din ovissent a coi silio in Gei maniam , si qua

occasio nasceretur, reuertendi. Sed valetudinis et corporis, continuis febribus attriti, magis habenda ratio erat, quod non aliter, quam haustu aurae siccioris, nam marina ista et pal stris corpori non omnino amica crat, refici posse videbatur. Animo haec voluenti offeruntur binae Prosellurae in Academia Viadrina morte BERNARDI HENRICI REINOLDI et ARNOLDI WEsENFELDII vacantes ἰ ad ius ciuile et philosophiam in ea Academia docendam, cui iam ante quadriennium destinatus erat. Oblatae conditiones acceptandae videbantur.

Rem itaque, venia simul discedendi rogata, ad illustri mos Ordines nec non Arausionensem Principem defert. Propositis quibuscumque melioris fortis conditionibus a consilio auert re student. Sed praeualuit, neque iniuria , Corporis ratio. Missione itaque impetrata, nam haec quidem in Belgio nemini denegatur, conclamatis vasis, iter adgreditur non sine dolore votivisque acclamationibus amicorum. In his V. C. PETRus WEssELINGIVs elegante prosphonemate discedentem prosequitur. O, qui flos hominum es venustiorum,HEINEc I, et Themidos decus sacratae,

Id, quod nunc agitur, itu vorabis Aptis sarcinulis et expeditis:

Non umquam metues graues ruinas,

Nec casus alios periculorum, Saluus peruenies, domumque figes, Qua musae Viadri colunt fluenta. Quin semper Tibi erit bene ac beate, Si caros modo me, et meos sodales, Qui te plus oculi, suis amarunt,

Haud

49쪽

xxxii HEI NEC CII VITAE

Haud umquam ex animo tuo repelles.

Hinc me, si sapis, et meos sodales inscribes penitus tuis medullis, HEINEcci, Aonidum decus sororum. Sub autumni ingressium Francosurtum adpellitur, ab amico in primis vetere, cuius desiderium vix ferebat, quoue illi

'o , cuius opera plurimum illi apud Regem regiosque

administros valuit, amicissime exceptus. Compositis larcinis , sella uue ab itinere corpore, necdum a febre libero, pauli per resecto, auspicium noui muneris seCit Bllemni oratione: de iureconsultis semidinis, caussirique cur iam pauca see ad veram iurisprudentiae laudem peruemant. Hanc autem publi-Co programmate indixit: de P. IvvENTIO CELso , Decusi ornamento. Varia postmodum scripta edidit, quorum ratio nem auctor in praefationibus, quantum sitis est , dixit. Actum itaque non acturi, summam tantum exhibemus. Gementa philosophiae rationalis et moralis, quibus praemisit hi nam thio phicam. Haec aliquoties summo auditorum plausu e cathedra explicauit, et hinc natae sunt adnotationes Germanico

idiomate scriptae in Historiam Philosophicam, quas poli lata

Viri edidit diligentissimus patris discipulus, V. CL. lo. LUD. Vii rus , Marchioni Branae Onoldino a Consili. aulae et rnmadrina Professor i ris pubL Huc pertinent variae Dilberta-tationes Academicae: de Oufructu materes ιuns G manu , maxime Hamburgensis ; de mercatorum, quι foro cesserunt, rarionibus et codicibus; de lubricitate iurisiurandi suppletom; de religione iudicantium circa reorum conse 'nem, de furem a princ/pum maese Iuumqtie tureia ; de emineruionbus ducatus Lo-rbariviae praerogatiuis. Postrema honori maiestatique trans

50쪽

BE IN ECCII VITA. XXXm

Resiponderite, iam Tribunalis Ecelesiastici Meclenburgici Consiliario EscELREsio est. Programmata variis occasionibus publicauit is VI ani Hebrissimis, de iurisconsuisis reformari inaesidentibus , de variis Saturnirus iureconsulsis. Alterum adornauit anno 173Ο. quo saecularia sacra ob exhibitam C rolo V. Imp. consessionem Augustanam celebranda essent. Anno, qui sequebatur, munus Rectoris Academici suscepit, eaque occasione publice dixit orationem: de C. AQv ILLIO GALLO, Iureconfultorumsua aetaIe Cordi aeo. Sed et de ali nis scriptis quibusdam bene meritus eli. Non enim solum recudi curauit BALTH. GRAc IANI Aulicum, lo. SEL DENI Optas de Syniariis ei praefecturis iuridicis Hebraeorum, neC non E-ΣEcH. SPANUEMII orbem Romanum; sed elegantissimas etiam illis praefationes praetcripsit, et tamquam hederam susipendit. illa tae oria Iale litterarum orientalium in iurisprudentia quanti uis pretii est, alteraque, qua perperam dicta quaedam ab LE. Spanhemio emendantur, doctissima.

l. XVIII.

Francosurtum illi gratissima et optata sedes, nec uspiam sibi magis placuit. Hinc inter musis Uiadrinu senescendi perpetuumque ibi et immotum, si fata vellent, domicilium figendi , firma sedet animo sententia. Itaque aedes sibi comparare, Bibliothecam instruere, quasi de stabili mansione cem

tus. Undique iam confluere ad virum audiendum, cuius fama late vagauerat per orbem. Et certe nimium non tribuo patri, si dixero, numquam illam Academiam neque florentiorem neque frequentiorem exterorum studiosorum concumsu fuisse, neque statum, quo nunc est, ulla ex parte Comparandum esse cum illo tempore, quo ibi docuit HEINEccIvs.

Cum illo sere natum esse florem, et interiisse dixeris, neque

e ibi

SEARCH

MENU NAVIGATION