Ioh. Gottlieb Heineccii, ... Operum ad vniuersam iuris prudentiam, philosophiam et litteras humaniores pertinentium, tomus primus °octavus Tomus primus, qui continet 1. Fundamenta stili cultioris, 2. Historiam philosophicam, elementa philosophiae rat

발행: 1744년

분량: 919페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

xxxii H REI NESCII VITA.

ibi ciuium est quisquam, in quo non vivat gratissima HEI-

NECCII memoria, quiue non florentissima illa tempora cum desiderio reminiscatur. Quanti propterea apud illustrissimos Academiae curatores fuerit, et quantum momentum in hoc uno Doctore situm existimarit ipse Princeps, ex eo adparet, quod post aliquot annos cum dem in Fridericianam, cuius sangularem et praecipuam curam gelsi, inuitum paene et reluctantem migrare iusserit, persuasus, neminem illi maius HEI NEC Io adlaturum incrementum. Eadem aliis quoque Regibus, Germaniae ordinibus , et foederati Belgii ordinibus de hoc viro stat sententia. In Academias enim Hasiniensem, Mar- burgensem, Giellensem, tenensem, Lugdunensem, Traied tensem, honestissimis et splendidis conditionibus euocatus est, quae nelcio an ulli facile euenerit gloria. Quod cum intellexisset Potentissimus Prussiae Rex, noua Clementiae singulariscrga illum documenta editurus, operamque illius sibi tanto magis addicturus, anno i 73 l. contulit splendidissimum Commarii Intimi honorem, addita insigni gratiae testificatione. Ex quo tempore rogatus a Principe sententiam in magnis et momentosis negotiis publicis consilia edidit. Nihil autem in

Francosuriana commoratione illi suauius suit consuetudine CARIST. GODOPTAEDI HOPPΜANNI , ordinis iuridici Praesidis, fiatrisque lo. GUIL. HoppΜANNI , in omni scientiarum gen re vellatissimi, quibuscum tam indiuulsam amicitiam coluit, ut nulla paene dies praeterierit, quin aliquot horas una Consumerent. Locupletissima HoppM ANNO seniori hibliotheca Grat, in qua tamquam Communi aliquo amicorum nido, plurima de communibus studiis, scriptisque, quae moliebantur, conserre solebant consilia.

q. XIX.

52쪽

ΗEI NEC CII VITA. xxxv

l. XIX.

Ex voto et animi sententia apud Francosurianos iam se tum, et quod excurrit, annum egerat, cum de se Fridericianae reddendo Clementissimi Regis voluntatem cognosceret. Destinabatur tertius in ordine iuridico locus poli Cancella

plissimo M. Ioachimicorum. Deprecatus, quibus rationibuSpolIet, mutationem ipse, deprecati ciues, memoreS, quam aduentus illius res Francosurianas prouexisset, nihil haec tamen tenacem propositi Principem, non sine summa ratione quidquam decernentem, mente quatiunt solida. in obsequio ergo gloria relicta. Quare iussui Principis obtemperaturus, sine mora itineri Halensi sese accingit. Ex quo Lipsiam, veterem alumnam et formatricem excurrens, doctissimos, quos sinu suo fouebat, viros salutauit. Fridericianae politi minio restitutus, factum id est autem anno II 33. Maio exeunte, eo anni tempore, quo iuris Ceterarumque disciplinarum Proseliores acroasium, quas ibi stato tempore singulis semestribus exordiri solent, initium iam fecerant, praelectiones Ordinarias disterre coactus est. Otium itaque aliquot mensium in aedibus comparandis, bibliotheca instruenda, adornandaque historia uinis Romani et Germanici , idque satis festinante calamo,

consumsit. vix primae huius libelli plagellae typis exscriptae

erant, cum praelectiones, quibus illum publice interpretare tur auditoribus, indiceret programmate: de SALVIO IVLIA- No , Iureconsulto, Eicti perpetui condisore. Ingenti numero et plaum auditores habuit. Ex quo tempore omnes sere iuri uas partes, ciuile Romanum, Germanicum, seudate, publicum , cambiale, tum et philosophia moralis, ciuilis, ius naturae et gentium, Historia et Antiquitates iuris, notitia optimorume a iuris

53쪽

xxxvi HEI NEC CII VITA.

iuris scriptorum disputandi artificium, argumentum praele tionum fuerunt. Quod temporis reliquum erat, libris scribendis aut de iure quaerentibus tribuit. Crescit fama, et cum illa fortuna, et Hala iam non ingrata sedes, statioque, occupatillima licet, non honorifica minus quam lucrosa. Plurima i- demtidem scripta prodeunt in lucem. Nam praeter hisoriam iuris, quae auctior subinde emendatiorque Traiecti recusaest , edidit Elementa iuris Germanici tum veteris, rum hodierni ; Eumenia iuris naturae et gentium, quae in Anglia etiam, in Anglicanam linguam verta, prodiisse scimus. Ium

gitimo; de togament factione, iure Germanico arritis limitibuscinti cripta a de praescriptione iuris LMecensis a iure communi diuersa ; de pecunia in casum , fl causa seciderint, ab a peliantibus alboue remedio υtentibus , deponenda; de reductione monerae ad isseum pretium; de iure principis circa commemciorum libertatem Itiendam; de iure principis circa ciuium ij dia; de causa seruitutum per tua; de locatisne eonductionetiari imonis ; de venditisne illicita fructuum in herbis ; de ae miniis subditos suos in iudicio suo consententibus. illa de tutela pactilia Disertatis alieno nomine a patre concinnata est, nec umquam antehac typis expressa. Praefatus est libris sequentibus : ' .i opusculis quibusdam historiam iuris et maxime Pomponii Enchiridion illustrantibus. Praefatio est de Sex. Pomponio iurisconsulto, eiusue Enchiridis, Halae 173 s. 4.a Io. lac. Wiscnbachii Emblematibus Triboniani, et Io..wybo Triboniano ab Emblematibus Wissenbachii liberato, Halae III S. 8.

Corpori Iuris ciuilis. In praefatione defendis ustini

num Imperatorem, Tribonianum, et compilationem Iuris

54쪽

XXXVII

HEI NEC CII VITA.

Sam. Strychii Cautelis contractuum. Praesuis es de

iuris udensia cauerte, B rolini 1736. 3 Falciculo scriptorum iuriSaaautici et maritimi, Io. Fr. Stypmanni ius maritimum, Rein. Ruriche de adsecur tionibus diatri ben, et lo. Loccenti ius maritimum complexo. Praefationem praemisit de iurisprudentia, diuina

rum humanarumque rerum notitia, Halae I 74Ο. 4.

ε Nic. Hier. Gundtingit Exercitationibus academicis, cum praef. de usu et praestantia unanimarum in iuri nudentia , Halae I 3 S. Pet. Georgisch Corpori iuris Germanici veteris. Praefis Lege Salica, eiusque origine es Uu. Halae III 8. 4. mai. 8 Iac. Cuiacti Obleruationibus iuris Romani. Praef de obtrectaroribus et aduersariis Culatii, Halae. si Iuri rudentiae Romanae et Atticae, quae Lugduni Batauorum tribus Tomis prodiit. Praefationes primo et altero praemisit de visa, fati ei script1s FRAnc. BAL

inserpretandi genere. Tertius Tomus Samuelis Petiti Comm. ad Leges Atticas complectens post fata demum Patris prelo exiit, illique praefatus est vetus Collega Petrus wesselingius.

xo lo. Ge. Sulpicii choc est Culpisii libello de nudici

iuris publici recte instituendo. In praefatione comparauit SER. SuLpacivΜ RupvΜ cum lo. GE. CVLPISIO. Halae IIJ8. 4.hi Io. Christ. Fistheri Selectis et rarioribus purioris Latii morumentis, lenae 737. . Schedia sima illud de re, quod admirandum est in arte et Ur Hira anno II i. scripsit, quo saecularia festa inuentae tertio abhinc saeculo diuinae istius artis celebrabant Typographi Halen sies.

55쪽

xxxviii HE IN ECCII VITA.

Quam utiliter tempus suum Halae triuerit Venerandus P rens, ex tot tantisque ingenii monimentis, operaque indefessa, discipulis nauata, satis adparet. Sed hic non substitit indefessa animi cura, assiduusque labor viri, non ad speciem docti, ted ad usium ci vitae commoda traducentis late patentem scientiam. Taceo enim innumeras sere quaeitiones iuris, quae ad collegium iuridicum, tamquam Commune lotius ombis oraculum, siue ab aduocatis, siue a litigantibus rerum suarum dubiis, siue a iudicibus deserri solent, quibus illi cum collegis respondendum fuit. Adhuc priuatim ipse consultus in arduis et maximi momenti caussis sententiam dicere non detrectauit. Specimina aliquot post fata optimi Parentis editi in 'Inmine Consiliorum , Dec sissem G Responserum iuris, causas it stres complectente, ex rure Imp. Germ. publico, studia, et matrimoniali tractatus, . quod Vratis lauiae i7 . informa maiore prodiit, pluraque adhuc volumina selectorum iuris ciuilis Responsorum edi possent. Fuerunt extraordinaria quoque munia subeunda, illisque temporis aliqua pars tribuenda. Magistratum academicum semel Halae gessit, saepius Decanitam iuridici quam philosophici ordinis prouincia ad illum rediit, quae omnia labore non vacant. Societati litterariae uni alterique nomen dedit. Cum enim prae ceteris Halae amicos coleret, virum summe reuerendum 1 Ac. SIGIsΜ. BAvΜGAR-ΥEN , SS. Theologiae Doctorem, Fridericianae et litterarum insigne ornamentum, fratremque ALEX. ωΥTL. BAvNGAR-TEN, V. C. iam Prof Viadrinum, neC non V. C. lo. HENR.

ScuvLgrvΜ , MediCinae, Eloquentiae et Antiquitatum Prosessorem, iam istis functum, aliquot ante obitum annos cum his litterarium commercium iniit, eo Consilio, ut stato singulis hebdomadibus die conuenirent, et circa historiam sacram et

56쪽

XXXVIIII

H E IN ECCII VITA.

profanam, litteras elegantiores Graecas et Romanas, et maxime rena numariam ScuvLZIs in primis delicias, consilia con-Κrrent. Sed et Societati Latinae, quae lenal 1ioret, ceu locius honorarius adscriptus est. Polliemus iamr fuit splendida accuratissimaque Lexici Brissoniani oditio, quae poli obitum Halae i 43. lucem vidit. Absoluit autem ipse XIII. priores libros, partemque Libri XIIII. reliquos iussu et mandato moribundi tum patris eadem cura et industria ipse exigere conatus sum. Pol tremum hunc laborem dixi. Et postremum quidem, nam huic immortuus eli. Et vere labor suit, integrum hoc opus amplissimum defcribere, omnes et singulas leges ex Corpore Iuris ciuilis excitatas, omniaque loca auc

torum veterum euoluere, numerolque, ParagraphoS et ca

pita sigillatim notare, articulos omnes rectius dispoirere, diuersas unius verbi significationes accuratius eruere, suoque loco inserere, nouis denique obseruationibus locupletare. Animus auctori erat , luculentam ex prolixam de Uu artis Grammaticae G criticae in iuris udentia praefationem addere , sed morte praeuentus est. Praefandi tamen ossicio sun tus eii Uir illus ris. Ducatus Magdeburgici Cancellarius, et Fridericianae Director, IusT. HENNING. BOEΗΜERus , amicissimus quondam patris collega.

q. XXI

Multa, ut vidimus, stripsit diligentissimus auctor, plura

editurus, nisii aut mutatum toties domicilium, et vitae genus, et cum hoc studia , negotia item multa magnaque, vitae deis nique summa breuis vetassent spes inchoare longas. Liceat mihi Catalogum breui texere scriptorum, quae vivus olim meditatus eli, uti si sorte alios inuitare queam , siue ad telam coeptorum pertexendam , siue ad idem conandum.

Equidem memini , me iam supra referre, statuisse illum aliquando

57쪽

x xxx HEI NEC CII VITAE

aliquando hi riae Ecclesiaricae S Iagma adornare, n ua autem studitu illum auocasse a pristinis amoribus. Alte tamen infixum menti haesit hoc propositum. Sub extremum

enim vitae tempus , Cuius non minimam partem Comtempla

tioni diuinarum rerum, Annaliumque Ecclesiae inuestigationi impendit, iterum repetiit, diuerso licet consilio. Constituerat enim historiam ecclesiasticam condere, quatenus iuris- prudentiae lucem accendit. Sed nihil tamen, aliis dilirictus negotiis perfecit. Cum apud Frisios ageret, tria opera meditatus est. Edere enim illi animus erat Erictum perpetuum, a Saluio Iuliano Hadriani Imp. auspiciis conditum; cuius res . titutionem iam ante tentarunt Viri doctissmi, IAc. GOTHo-

deinde SEX. PoΜPEiv Μ FEsTu Μ de verborum Agnificatione, postremo IAc. CvIAcII opera omnia. Certe si otium suppetiisset, quo Fra nequerae certis anni interuallis fruebatur, non dubium est, quin perfecerit Edictum perpetuum, opus iureconsulto et votis eruditorum dignum. Consilium autem illius in hoc versabatur, primo ut pleniorem Edictorum Edi

lique perpetui historiam conderet. Quidquid illius perfecit, opusculis postumis a me editis inserui. Ueinde Edictum ipsium pristino ordini tuaeque integritati, quantum fieri posset, re

stituere, simulque probationes, .ac postremo Commentarium pl.iorem adiicere animus erat. Sub calcem ordinem restituis. set librorum, quo varii apud Romanos iureconsulti commentati sunt in Edictum perpetuum. Sed praeter primas res.

tituli Edicti partes cum probationibus nihil in schedis patcr-nis inueni. Festi quoque noua editio in spongiam abiit. Iam

hema operum omnium Cui acii a se edendorum publicau rat ε μωακμης. Enimvero iusto minor subscribentium, vi vocant, numerus a proposito deterruit Bibliopolam Io. vander Linden. Priusquam in Frisiorum Academiam tenderet, de Diuili do by Corale

58쪽

XXXXI

BE IN ECCII VITA.

de Antiquitatibus iuris Germanici eodem instituto, quo illud Antiquitatum Rom. syntagma, edendis non cogitauit solam, sed etiam ad finem perduxit. Egerat autem cum Dul-seckero , Bibliopola Argenti nenii, de illis nitide accurateque

imprimendis, simulque de honorario. Conuenerat res per litteraS. Hic autem, rogato Auctore, ut expectaret, donec Lipsia, quo ad nundinas autumnales ire statuerat, Halam ipte excurreret, conuenti Omique legibus coram satiSfaceret, expectaria patre tum non potuit. Nam itineri in Frisios intentus , Francqueram seliinabat. Itaque cum Io. CARI T. FRAN- cx Io , cui totum negotium commisierat perficiendum, conuenit, ut honorarii a Duli echero promissi partem aliquam ab illo praeciperet, autographo in pignoris vicem tradito, ea lege, ut nomine expuncto Dulseckero redhiberet pignus. Tum Auctor in Frisios tendit, ignarus fatorum, quae habiturus fit L bellus. Trillis tamen illorum nuncius continuo perfertur. Franckius enim soro cedens fuga salutem petierat, Cesso creditoribus, quidquid bonorum luperes Iet. In his cum libraria supellex citet, illam ill ullas quandam Cancellarius Io. PETRvs DE LUDE IG, Cui plurimum debebat, ad se derivat. Inter libros latebant quoque Antiquitates illae Germanicae. Equidem Pater non minus quam Dullecherus nihil secerunt reliqui, ut redimerent pignuS. Sed irrito conatu. Dissimulauit enim possessor usque hanc praedam, donec totam rem palam fecerunt illustris viri heredes, inserto Catalogo Bibli thecae Ludewigianae illo manuscripto. In manibus adhuc illorum delitescit elegans illud opus , quod luce dignius etiaset, nisi pollea hanc iacturam aliquo modo reparasiet Auctor, editis Elementis iuris Germanici. Sed et alia minatus est diligentissimus scriptor, veluti Lexicon iuris Germanici, syllogeia Paroemiarum iuris Germ. Historiam Ludovici Germa

s nici,

59쪽

nici, Historiam genealogicam Ser. Domus Hassiacae , EI menta prudentiae ciuilis, uti et iuris publici imp. Germ. Et Gellii aliquando nouam editionem procurandi mens erat. FaGciculos quosdam Dissertationum iuris rariorum edendi consilium subititit in Triade Dissertationum Perironianarum.

q. XXII.

De amicis, quos sibi iudicio quodam delegit, et patronis ex nobilitate et optimatibus, suarum virtutum aestimatoribus, nec non de obtrectatoribus et aduersariis , si quos habuit praeter eos, apud quos inuidiae fama erat, nonnihil dicendum restat. Quos in primis coluerit amicos, passim me

referre memini, noloque repetere. Patronos autem veneratus

est maximos in Aula Regia administros, viros illustris limos,

CAENBAcΗ , et qui primo loco nominandus erat, virum illuΩtrissimum, quouis elogio maiorem, SAΜvELEΜ LIB. BARON. DE CoccEII , magnum orbis Borussici Cancellarium, iust tiae statorem, litterarum decus et praesidium. Taceremne ego patronum, cui Pater innumera, ego vero aliquando per integrum biennium in domo familiaque benignis sme habitus, munereque ac dignitate, qua nunc fruor, ab illo o natus, omnia debeoὶ Magnopere etiam probatus fuit illuntrissimis Frisiae ordinibus, et in his SIccoNI A GosLINGA , Academiae Franequeranae Curatori quondam splendidissimo. Sua etiam gratia dignum existimarunt Germaniae heros s gatus et togatus, FRID. HENRICVs S. R. l. CoΜEs DE SE LEM DORF , nec non alter eiusdem nominis et gentis, vir illustrissimus Diuiligod by Coos

60쪽

ME IN ECCII VITA. XXXXm

lustrissimus CnnisTopito Rus FRIDERIcvs LIB. BARO DE SEc-RENDO Rr, senatus sanctioris Onoldini princeps. in magnis quoque patronis censendus etiam illustrissimus HENRicvs Vl. IvN. STIRPIs CoΜEs RuTIIENus, Regis Daniae et Norvagἰae Cubicularius; nec non in aula Hanouerana Adminiiter itatus, illustrissimus GERL. ADoLPHvs DE MUNCUBAUsEN, Conditor Academiae Goettingensis. Hos inter innunieros memorare sufficiat. Nam quis non probauit Patrem , ingenio, scruptis et meritis illultrem t

De amicIs hactenus. De obtrectatoribus et aduersariis horumque in patrem iris adhuc pauca. Non unius seculi suit ea labes et macula, virtuti inuidere. Et pater aut sine merito , aut solus inter mortales inuidiae non obnoxius suisset. Hoc vitium et famae studium plerarumque inter eruditos aemulationum et contentionum caussa, sed non omnium. Et

amor veritatis , laudandus quidem, sed temere plerumque praetensius , non iniusta quandoque bella mouet. Huic forte adsignanda est amica disceptatio, a V. C. E. A. D. C. PA-GENsTEcHERO , Antecessore Herbo ensi Patri meo de sensu LI. D. de curat. furios illata, quam sine pulueris iactu agitatam videmus in Epissolis Amoebaeis, Tomo III. Operum iunctim editorum interiis. Vnum tamen, et insgne illud quidem malevolentiae specimen, memorare non dubito, quod in Patrem quondam edidit Collega quondam Io. WoLPGANGTRIERus , non modo nulla a collega iniuria prouocatus, sed non uno etiam officio deuinctus. Vir ilic, non nullius doctrinae aut ingenii, impotentis tamen animi, ingenio seruido, ambitiosus, ut qui neminem nec superiorem nec aequalem i

s a rebat,

SEARCH

MENU NAVIGATION