Ioachimi Hopperi Phrisii iureconsulti De iuris arte libri tres. Eiusdem, Iuris ciuilis, siue ad Pandectas libri sex priores

발행: 1555년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

re ρ imus, etiam atque etiam , fam ipsius reipublicae , quam studiosorum causa optamus. Tu vero interim Leo tor Tia boni consule, O Vale.

et '

12쪽

CAPITA LUBRI PRIMIDE IURIS ARTE.

DL Inrii desinitione.

D s diuisione iuris. Quid Iultitia. Da speciebus Iustitiae. DE gradibus Iullitiae. DE partibus Iustitiae. D E principiis iuris,& eorum diuisione. Da uniuersalibus principijs. D ε principiis generalibus diuinis. D E goneralibus principijs naturalibus. E a principiis generalibus externis. Da principijs particularibus. Da lege. D E rogatione,interpretatione, materia ic abrogationalegum a η L1BRI sΕcVNDI.Dn rebus diuinis,sive iure pontificio. Da ijs quae diuis exhibentur. Da appendiciis sacrorum. D s rebus humanis,sive de iure ciuili.

DE re militari. DE re quaestoria. Da re priuata. DE rebus mixtis sue de iure augurum.

Da iustitia per res diffusa. D s fictione iuris, Sc ijs, quae legumlator ipse de integro

facit.

D E iuris eo niectura, & an aliquid sit. D a iuris definitione, & quid ,quidque sit. D a tutis decisionibus,quale, quid sit.

13쪽

iuris rationem.

D E directione legum ad vItimum finem. LrBRI TERTII. Da ei uilibus actionibus, quae per iurisdictionem eo

pediuntur, quomodo dividantur secundum gradus. DE disserenisis actionum ciuilium,secundum species. D E diuisione actionum ciuilium,secundum res subiectas Da iudicijs criminalibus, quae mero imperio expe

diuntur.

DE iudicijs pertinentibus ad mixtum imperium. DE varijsic extraordinarijs actionibus. DE processu iudiciorum,& primo de personis pertinentibus adiudicium. D E rebus pertinentibus ad iudicium, tum hodie, tum

secundum veteres.

DE processu iudicij ciuilis. DE processu criminalium iudiciorum. D E processu pretioriorum dc extraordinariorum iudi

ciorum

D s ciu huius Artis. D E ijs qui leges sustinent,& eorum diuisione. D v viiijs quae ab ijs qui leges sustinent,vitari debent. Da olscio eorum qui leges sustinent, & de artibus, quibus instructi esse debent.

14쪽

CIUILIS, SIUE AD PAN-

DE partitione pandectarum. E a iureconsultis. Da collatione legum.' L1BRI ssc UNDI. Praefatio. Da ipso iure. DE materia iuri subiecta.

D E pr parator ijs iudicioru, A primo de magistratibus. D n ingressu in iudiciun . Da his, quet tempore Iitia serὶ accidunt. η LIBRI TERTII.

Praefatio. Da petitione uniuersitatis bonorum. Da petitione sive vindicatione rerum singularum eorporalium. D E petitione rerum singularum incorporalium,& personalium. D s petitione singularum rerum,incorporalium,&prPiudicialium.

Praefatio. DB negotha, quae re contrahuntur, quibus genus de

15쪽

D 2 negotiis quae re eontrahuntur, in quibus speelas

vertatur.

D E negotijs quae re contrahuntur, in quibus HI genus. vel species debetur. D E contractibus qui consensu fiunt.

Praelatio. DE nupti f. D a uxorijs actionibus post dissolutum matrimonium competentibus. Det tutelis. DB officio tutorum euratorum, & quomodo tutela finiatur .

D a actionibus ratione tutelae eompetentibus.' LIERI SEXTI. Praefatio. id testamentum, quotuplex & quomodo fiat. Quomodo ad effectum testamenta perducantur. D s legatis. D a amissione,deminutionen acquisitione legatorum.

16쪽

PRIVILEGIUM.

Cautum est Caesareo Privilegio , ne quis intra sexennium, citra voluntatem Petri Colonaei, aut imprimat, aut alicubi Impretas importet,venalesue habeat, libros hoste, quorum tituli sunt: IOACHIMI HOPPERIPHRIs II l VRECoNs V LτI , DE IVRIs ARTE, LIBRI TREs. Eiusdem. IURIs CIVILIs s IVE AD PANDECTAs LIBRI DUODECIM. Eiusdem AD IVsTINIANUM DE OBLICATIO NI B VIDI O A Nn N, LIBRI QUINQUE, AC Pos TE Rio R V M LIBRI D V o . Atque id sub poena in ipso diplo male latius expressa. Datum Bruxellet xxiij. Deo cemb.An. M. D.LIII. Signat. De Toete.

17쪽

IOACHIMI HOPPERI

LIBER PRIMUM

E U S Optimus Maximus duo nobis adiungens artium disciplinariimque visnera, quibus nos, vitamque nostram tueis ri, & in omnes partes confirmare possimus:Vnum quidem genus contulit,quod ad vitet nostrae cultum, & earum rerum

quibus quotidie utimur, facultatem & copiam pertinet: alterum verb , quod in i s indagandis exquirendisd; versatur,quq recte iusteq; vivendi vias continent,quaeq; hominem conciliant homini,& ad religionis , & ad communis vitae societatem. Et quidem cum tota humana natura partim corpore constet, partim animo:admirabili quadam ratione comparatum est, ut illud genus e moris

tali lc caduca natura desumptum , cum beluis nobis MDris animantibus sit commune: hoc verb, e perpetuis illis & sempiternis ignibus delibatum, & cum ipso animo a Deo ingeneratum, efficiat, ut cum dijs immortalibus putandi simus, & eorum agnatione & gente , siue stirpe teneamur. Sed sunt huius rursum duet facultates, regales plane M prope diuinae,ut quae in rebus omnibus dominatum teneant, & sine quibus reliquae scientiae solivagae sint ac ieiunae. Prior et , quae Civilis appellatur, quaeque dissipatos homines ratione quadam in unum locum compulit, & ex seris ac immanibus, mites ac mansuetos reddidit. Posterior Legalis dicitur, & constitutis vrbibus fidem colere, iustitiam retinere, alijs sua sponte pat)re docuit: praescripsitque normam quandam ac re-

A gulam,

18쪽

gularis , qua Sc diuinae religionis, Sc humani ossicii ratio coli possit: imitata proculdubio prsncipem illam

Dei mentem M vltimam, quae uniuerldm mundum reingit, imperandi prohibendique sapientia . Aede Civili quidem facultate tractabimus, approbante Deo , in ijs commentarijs , quos de antiqua Fresionum i e publica, di de philosophia Platonis , in manibus habemus. Hoc vero tempore in animo est, de scientia Legali, & perfecta Iuris condendarumque Legum arte, quae nullis veterum monumentis prodita exstat,conscribere. Oroqua Deum Optimum Maximum, cui halce studiorum meorum primitias libenter offero,ut ea literis mandare pota sim, quae Zc cum vera religione, Sc cum totius Reipublicae, ac studiosorum omnium utilitate, quibus me totum deuoueo, sunt coniuncta. Facturus autem mihi videor operaepretium,si priusquam ad Ius ciuile veniam uniuerissam illam Iuris prudentiam, quae in animis nostris collocata, per omnes ubique Respublicas , aequabiliter est diis stributa , comprehendam: dc deinde ad Ius ciuile Romanorum quod ex illa uniuersa prudentia decerptum,

in angustum angulum naturae Conclutum est, me conuertam. Si enim, quemadmodum est apud Platonem . oculis non recte medemur . nisi ipsi prius capiti medicinani adhibeamus: quomodo tandem ostinebimus . t sngularum nationum le*es perceptas & cognitas habeamusς nisi de uniuersa prius illa lege, quae cunctum mundam amplexa gubernat,aestimare possimus' Certe non potes ullo modo fieri, ut de singulis rerum i ciebus apte ac conuenienter iudicemus, nisi ab ipsis generi es,& summi a capitibus prosciscamur. Primum igitur ut diximus, tribus libris illam Iuris viam & rationem persequemur, quae nullis temporum Sc locorum spatijs circunscripta, quascunque in oras regionesve delata sit, eodem sempe einstructu , ornatuque comitata, incedit . . De; iaceps verbalijs duodecim de illa breuiter &strictim disseremus volantet Deo , Iuri rudentia, quae propria eth ciuium Ro

19쪽

DE IURII ARTE, LIn ER I. 3

manorum, quaeque ex priore collem, certis libris comprehensa ,& diuina quadam ratione in ordinem inclusa est. Scio equidem quam difficilis quamque scopulosa Mardua res se quam aggredior:& rursum quam tenues vel potius nullae vires ad eam mihi suppetant: sed facit menerculein temporum nostrorum lunam a necessitas,&. to tius veteris di lciplinae perturbatio , ut non morandum

amplius donec foria exsistat aliquis vir perfectus &diuinus, qui totam rem restituat: sed ut omnibus potius Momnium opibus, quantulaecunque illae sint, quemadmodum in extremis naufragiorum periculis fieri solet, sucis currendum & opitulandum esse videatur. Et si fortasse non omnia ea facultate assequar, quae voluntate prs cepici animo: tamen primis iactis verae germanaeque disciplinae iundamentis, satis mihi superqi fecisse videbor, si aliorum quoq; studia commouero, & post adumbrationem lineamentaque a nobis allata, ad articulationem recolorum iniectionem porro faciendam incitaro. Nunc

igitur ad id quod instituimus aggrediamur. DE IURIS DEFINITIONE.

IT Vlpianus', IVs zsT ARs no E I. i. 'de Iust. NI ET IERVI, CUIUS MERITO VIs Nos sACERDOTEs APPELLET. Ideo autem vocat ARTEM, quia neque scientia tantum est, quae circa res diuinas solum & reis ternas versatur : neque contra peritia quaedam , quae fragilia & in opinione tantum hqrentia consectatur: neque denique prudentia solum, quae licὲt diuina cum humanis coniungat, nuda tamen actione finitur, nullum relinquens opus per una post se : sed est facultas quaedam & ratio ex omnibus illis simul consecta : quippe quae supera cum inseris , diuina cum humanis , publica cum priuatis con-

20쪽

harg. t. et si e

A, uri prudentia I p. de Ius.

nectar: Sc hoc insuper prae illis supra scriptis tribu sexI-mium habeat,ut opus aliquod persectum bene constituistae landataeque Reipublicae post se relinquat h. Atque hoc illud eli,cur proprie ars vocetur,curque illi, qui in ea caeteris mortalibus praeliant, sapientes nominentur , quantiis tamen alioqui a Iuris scientiae 4 peritiaeque taprudentiae vocabulis incommuni usu non abstineatur. Quod deinde subiicitur BONI ET AER VI, tantum valet, quatum pium, sanctum, i ullum rectum, honellum, pulchrum, aut si quod est aliud vocabulum, quo planius res possit significari. Pertinet enim ad explicatione eius quod proprium eli huius artis,quoque tanquam propria sua nota a reliquis omnibus di lciplinis de facultatibus seiungitur. Nam clim tria sint in tota rerum uniuersia

te quae dicuntur prima : Natura, intelligentia , bonum et de Natura per res diducta, tractat ut Phylaci : de Ratione& intelligentia, Dialectici: de iusto ac bono, Iurecon- sulti, quibus nihil plane aliud empropositum, quam veinquirant, quo modo virtus & iustitia Dei per omnia

pertineat, & cum diuinas tum humanas res, prout cu-e oras es F. iusque natura patitur,moderetur ac insormet . Nec est ἐπ- .i -st o vero distinguendum,utrum ciuilisne,an pontificalis, pu-luri histi, L blici an priuati iuris scientia, nunc a nobis definiatur:

IU.de Iuger una enim est ac simplex Iuris ars , ad quoscunque tan-Du. dem rerum & disputationum tractus accommodetur.

Nam quod nonnulli sunt qui huius, nonnulli qui illius

Iuris peritiam profitentur: non ipsarum rerum natura, sed hominum vitiis accidit. Homines enim oppressi opinionibus non modis vulgi, verum etiam leuiter eruditor u,quq complecti tota nequeunt, ea iacilius diuulsa,& quasi discerpta contrectant. Per rerum naturam, O mnia haec quae supra & subter sunt, unum sunt, & una vi, unaque consensione naturae conminguntur: nec est ullum genus rerum, quod aut avulsum a caeteris per se , ipsum constare, aut quo caetera si careant, vim suam atque aeternitatem conseruare possit . illa demum vera Per-

SEARCH

MENU NAVIGATION