장음표시 사용
2쪽
In Annum MDCCXXVE CASSINIANIS TABULIS
AD MERIDIANUM BONONIAE SUPPUTATAE
Ad ulum BONONIENsis SCIENTIARUM INSTITUTI.
ύ- Introductio in Ephemerides cum opportunis
4쪽
EHiathias Manstedius Faelicitatem.
Lerique omnes , qui Coelestium motuum Ephemerides hactenus conscripserunt, CLEMENS XI. PONTIFEX MAXIME ) eam fere rationem inij1se videntur,
ut universi operis summam ad divinandi artem referrent, qui
5쪽
quippe qui unam hanc, vel sane praecipuam ex illis utili
tatem spectarent: futurarum rerum conjecturam . Quorum ego a sententia nisi longissime dissentirem, plane nunquam in animum induxissem, ut Tibi, PATER BEATISSIME, Ephemerides meas dicare, easque in publicum emitter cum Tui Nominis inscriptione cuperem . Neque enim Majestatem Tuam satis agnoscere viderer, qui muneris loco asterrem ad Te lucubrati es nugacissimas; neque auctoritatem satis vereri, qui periculolae artis fautorem, assertoremque Te nuncuparem, cujus in hac amplissima potestate. D. O. M. providentia, Ultor es constitutus; Verum
quod Te minime praeterit, PATER SANCTIssIME) longe aliud ab inani rerum praenoscendarum studio sibi proponit facultas haec , quae in Universi contemplatione versatur; neque ejus instituto, sed otiosorum hominum abusundi um est, ut ipsa ad hariolationes, & Vaticinia traduceretur ; quorum hominum judicio, cum multitudo, ad omne superstitionis genus natura proclivis, plus aequo tribuerit, necesse fuit viros quoque minime Vulgares, Regio- montanum, Maginum, Keplerum , aliosque antehac non paucos, hoc veluti torrente abreptos, cum Ephemerides traderent, inspersere eas astrologicis mysteriis, quibus videlicet opus quisque suum in Vulgus approbaret. .u
propter cum multis de causiS aetati huic nostrae gratulandum existimo, tum eo praesertim nomine, quod disciplinam hanc nobilissimam, divinatoria labe abstersa, ad illustrandam Chronologiam, ad Geographiam perficiendam, ad Philosophiam amplificandam, quae uberrimae ejus utilitates sunt, doctissimorum virorum opera conversam aliquando videmus. Nam horum sane aliqui, mirificas naturalium motuum leges scrutati, multa detexerunt, quae
6쪽
ad Mundi constitutionem pertinent; quidam Telluris d
scriptionem, locorumque in ea positiones , vel perperam ah Ueteribus consignatas emendare, vel nondum abs ullo constitutas definire susceperunt; alii denique Astrorum , ,
ac Solis in primis, Lunaeque periodos in tabulas digesserunt, unde veterum factorum tempora, atque universa
Calendarii ratio expenderetur . Sed cum omnis denique Naturae contemplatio observatione praesertim constet, Astronomicas vero Observationes instituere vix liceat abs. que diurnalibus numeris, quibus Siderum positus utcumque praesciantur ; hanc ego mihi partem. nostratibus intactam, sumpsi, ut Ephemerides tales proferrem, quae practicae Astronomiae, hoc est C lorum motibus rite ob-1ervandis inserviant. Ad hoc vero cum tria potissimum, mihi praestanda esse intelligerem : Piit mim ut numeros
meoS peterem ex accuratissimis corum motuum regulis,
ac mensuris, deinde ut in ponendis calculis nihil laboris ac diligentiae reliquum facerem , denique ut talem operi meo formam tribuerem, quae in eum, quem dixi, usum expeditissima esset, duo haec postrema an sim consecutus; meum non est dicere: alii ibrtasse judicabunt; Primum certe illud ita mihi evenisse censeo , ut praeclarius optaro Don potuerim. Rationes enim meas subduxi e TabuliqAstronomicis Io: Dominici Cassini, Pontificii, dum viveret, Mathematici , & Parisiensis Academiae Astronomi, quas mihi Tabulas, nondum ab se editas , optimus senex harum supputationum gratia est impertitus. Quae cum a iro solertissimo, annorum LX, & eo amplius, observationibus, elucubratae sint, nisi ad ipsas Astrorum leges valde accesserint, vix sperandum videtur, ut eas dςinceps
propius quisquam attingat. Hujusmodi ergo Ephemeri-
7쪽
des non sum veritus quin in Tuo nomine PATER SAM-CTissiME ) edendas statuerem, quod in multis, ac maximis laudibus, quibus Te ornat haec aetas, ornabitque P steritas omnis, Tua quaedam singularis laus sit, quaecumque ad reintegranda , augendaque opOima studia conducunt, tametsi exigua illa fuerint, complecti omnia, ac prς-cipuo quodam lavore prosequi . Quo sane factum, ut quod de Augusti aevo, aut de Leonis X, Antecessoris Tui temporibus memoriae proditum legimus, id de Tuo Pontificatu nostra quoque aetas praedicet: artes ingenuaS, quae diu jacuerant, Te Pontifice erectas, restitutatque . Non , excurram in tuas laudes PATER BEATIsSIME) non mem rabo coram, quae Te non audiente de egregiis, ac prope
divinis Virtutibus Tuis invicem loqui cum admiratione solemus. Neque eam mihi tribuo facultatem, ut de Te
dicere pro dignitate possim, nec si tribuam , id mihi per
Te liceat, qui, qua animi Magnitudine immortalem Tibi gloriam comparas, eadem refugis illam , ac aspernaris. Quod tamen res ipsa fert non reticebo: Inter eas,
quas praesidio Tuo sublevasti disciplinas, debere Tibi plu
rimum Astronomiae facultatem . Ab ipsis Principatus Tui primordiis, Ecclesiastici Calendarii examine per Te instumio, factum est ut plurimi ad hoc studii genus incenderentur, quod plane intelligerent a Sacrarum Ccremoniarum ratione sejungi non posse. Deinde maximum observationibus Astronomicis adiumentum attulit Meridianus Cnomon, ad Diocletiani Thermas, Te jubente erectus. aC magnificentissime exornatus , quo praesertim Solares, Lunaresque Cycli ad eorum Siderum motus exigerentur . Neve plura huc congeram , perfecisti nuper auctoritate Tua , ut Bononiae haec Scientiarum Academia instituere
8쪽
tur, in qua cum omnis Naturae contemplatio congruis experimentis, tum praesertim Coelestium rerum cognitio Oblervationibus quae mihi demandata pars est excolatur. Cui sane usui, cum hae potissimum Ephemerides addictae sint, non tam hoc opus spolite Tibi oblatum, quam debito quodam persolutum agnoscis, quo Tua apud nos boneficia minime jacere intelligas, sed praeclarae illi, qua in egregias dithiplinas fovendas animatus es, Voluntati, quo nos possumus studio, labore , diligentia respondere . F xit Deus, ut diu hoc nobis, Te incolumi, liceat.
10쪽
Introductionis in Ephemerides.
Praecepta pro Ephemeridum isse . pag. I 'I. mltitudinem meram Solis ad datum tempus medium post Meridiem sub Bononiensi Meridiano ex EHemerιde deducere. pag. I. II. Temparis propositi, mel medis, mel apparentis post meridiem ad Me,
dianum Bononia Aquarioωm reperire , mediumque in apparens , aut ivvictis apparens in medium conmertere. pag. 6
III. Ad datum tempus apparens post meridiem sub Bononiensi Meridiano Solis Longitudinem supputare. pag. S. IV. Tempus ms meridiem ,stri medium si tu merum ,δει suo is affer
diano numeratum, ad Bononiensem Meridianum reducere. pag. 9.
W Tempus post meridiem sub Sonomense Meridiano , mel medium, mel Q.
parens ad aliam quem vis Meridianum reducere. pag- I o. VI. Tempus post meridiem , quod in dato loco numeratur ex medio in apparens, mel ex apparenti in medium con Vertere. pag. I P.
VII. Ad datum tempus post meridiem quocumque in loco, seu medium ,seu apparens , Solis longitudinem reperire. ibid VIII. Areum semidiurnum Solis data die in dato Europe loco repIrirr. pag. i s. IX. Dato die, loco, horam stat cam in Astronomicam, post meridiem nu
meratam, eo vertere , c misissem. pag. t
X. Horam Gallicam, Germanicam , caeteras eiusmodi in Astronomicas
XI. In dato loco ad datam horam Irasicam, mel Gassicam , Germanicame e. longitudinem Solis supputare . pag. 3 6. XII. Ad datum tempus pro quo is loco Solis Assensionem NeZam in temporibus primi mobilis reperire. . ibid.