장음표시 사용
51쪽
rint . Neque hoe est consequens. Non eo enim pertinet quaestio an iidem rem perspectam habuerint , cum essent Hierosolymis , sed tunc ne, cum Bethlehemum ingressi puerum adorarunt . Quo ad primum ut Patres, sic Interpretes inter se differunt ; quoad
alterum summo omnes consensu conveniunt , salutaremque Magis notitiam concordissime impertiunt . Huraeus autem ne Verbum quidem, nec syllabam, qua dissentire videatur. Eadem statuas velim de loco Cornelii Iansenti Gandavensis Antistitis: locum ecce tibi . Verismile es , Magor dum adhuc
Hierosolymis versarentur) nati hujus Regis divinitatem; id tamen non consequItur ex verbo adorare, quemadmodum plerique colligunt H. oratio fraudem certe non iacit . Progreditur enim Jan senius, & postquam Magos Bethlehemum usque comitatus assidue est, quo consat , adjicit , eos alia quaedam de puerulo hoc sensisse, euam via de eo avidierant , vel in eo viderant.
mod idem in eis escis primum sellae indicitiis , deinde in ipsendor quidam divinus, qui animas illorum illustrabar M . Idem ,
paullo ante eximiam Magorum fidem impense laudaverat , & postea , dum perorat, Magorum exemplo utitur , ut adversus L therum efficiat, divinos esse cultus a nobis sacrosanetae Hostiae
adhibendos. Ergo ne Idololatrae fuere Magi illi , qui Christin adoraverunt in cunabulis ρ Istum vero locutri totidem expressit verbis ex Alberti Pighii controversiis o, qui cum adversus L theranos de cultu Eucharist ae praestando dissereret , nihil magis persuasum hahere potuit, quam hoc, nostros nimirum Reges divinam Christi originem acutissime pervidisse. Alioquin Andabatarum more pugnaret.
Cum autem Lucas Brugensis eodem, quo Pighius , Sc Ianse-nius, exemplo Lutheri impietatem refellat si , & si superius scriptum reliquerit, non esse dissimile vero, Magis his Christ Deitarem cognitam fuisse , vereri tamen nullo modo potes, ne eadem, ac Simonius, opinetur; cum praesertim argumento id generis non contentus addiderit, prosecuti sunt puerum honore eo , qui Regem, immo qui Deum decet paucisque interjeistis , in faerificium munera ista dederunt; ac tandem cum Leone Magrio diserte conci serit, mancam neque veram suturam fuisse Magorum in Christum fidem , nisi eumdem una Deum, Regem, & hominem agnovissent. Quibus rebus quis non videat , quam pulchre iniquas de se ea malevoIorum animis suspiciones amoverit λSequu
52쪽
Sequitur ergo, ut videamus de Estio . In quo defendendo Hieronymi opus non esst eloquentia . Recitatis enim Matthaei verbis , procidentes adoraverunt eum es e vestigio vir doetus ita concludit sententiam: ergo in in Eucharisia Chrisus adorandus es sa). Cum igitur quaestioni, quam sibi infra ad dissolvendum proponit, quomodo Christum Magi adoraterint respondet: no veri ile es, quod adoraverint cultu latriae , caussam sane non video, . cur sibi de responsione Simonius , tanquam de victoria gratuletur . Neque enim ea loquendi sormula dubii semper animi indicium est, sed hominis etiam est blande, & suaviter as- firmantis r quae vis , ut animadvertit Bossuetius, non raro particu lae formian in ipsis novi Testamenti libris tribuitur. AppositequO-que Estii locus explicaretur, si quis vellet , verba haec , omnino verismile es , referri potius ad modum, quo Magi intellexerant, divinum cultum esse puero adhibendum , quam ad cultum ipsum
revera a Magis adhibitum . Huic enim interpretationi consequentia apud Estium verba lucem asserunt peropportune . Sicut reve-ἰationem divin tus acceperunt, quod sella , quae opparuit , signi caret natum Regem Iudaeorum, quodque ad eum adorandum cum muneribus proficisci deberπns ; sic plane eredibile est , eos ex ea dem divina revelatione , 'fru sdmonitione angelica didicisse , quo genere honoris eum colere, deberent , nempe divini . Salva ergo res est, si bipartita isthaec adhibeatur responsio . Alterutra certe debet , non solum quia Estius infirmo alioquin adversus Lutherum argumento uteretur , quod de viro perspicacissimo, temere existimari non debet ; verum etiam ea de causa , quod sententiam suam Maximi, veterumque Patrum auctoritate corroborat, una
que adiungit , Magos Iesui Christo thus veluti Deo obtulisse .
Itaque nec Estius, nec Lucas Brugensis nec Jansenius, nec Hu-raeus, nec Tourneuxius , nec denique Antuerpienses Interpretes dochrinae a Majoribus nostris ad nos propagatae adversantur; quod autem a Bibliothecae Criticae sacrae Auhore Cherubino a S. Iosepho facete dietum accepimus , dum illos tanquam sponsores appellat Simonius, miserabilem magis, quam laude dignam eruditionem ostentat b).. a S. Inutiliter etiam nobis opponit , eorum opera suisse a morosis Iudicibus approbata. Quid enim mirum Cum hac in parte ne latum quidem unguem ab antiquorum doctrina discesserint tDeinde quot in dies libri emittuntur in manus hominum, quibus
53쪽
deinde , licet antea magnisce probati sint, suam Magistratus notam inurunt λ Multa enim identidem vel quadam oscitantia , vescallidis Auetorum artificiis Censorum etiam doctissimorum tum dia. ligentiam, tum perspicacitatem effugiunt . Molini liber superio .ribus annis Panormi, Patavii , Romae, alibi vigesies, eoque amplius prodiit magna ubique commendatione doctrinae . Proscriptus est tamen . Prodiit anno I 643. famosus Arnaldi liber De frequenti Communione singularibus plurimorum Galliae Antistitum , Doctorumque aliorum praeconiis , & suffragiis obvallatus. Proscriptus est tamen ' Thomas maldensis Carmelita lib. 2. De Sacra mentis cap. I 63. scripserat , in extremo vitae discrimine , sacerdos si sorte absit , posse . unumquemque, de populo morituros sacro oleo oblinere . . Librum illum jussu Martini U. Summi Pontia ficis Censores doctrina , ac dignitate praestantes, Cardinalis S.Petri ad Vincula' , & Bernardus Cavellicensis Antistes legerunt ,
ac pro merito eximiis opus Iaudibus universe exornarunt . Pr seri mal densis locum Launojus , eodem abutuntur haeretici , ut confirment, Sacramenti ejus ministros esse majores natu, non Sacerdotes . Quid vero Theologi ὶ Numquid praeconiis in maldensis librum congestis moventur Z Primum conamur doctrinam hominis in bonam, ut decet. , partem interpretari. Deinde cum Soto , Estio , Bellarmino nihil veriti dicimus , si illud revera docuit, : aldensem' praeter omnium opinionem sensita , atque illa. hoc rerum genere', ut solent interdum homines, peccavisse. Itaque etsi superiores Interpretes Simonii opinioni, vel potius errori praelucerent, eidemque caussam suam bonis , doctisque Iudicibus approbassent, is tamen nec bilum proficeret. 26. ' Nam quod comminiscitur , nihil Ecclesiam de eultus genere, quo Magi Dei Filium prosecuti sunt , statuisse , nullius momenti est , & hominis imperiti , Neque enim illa consuevit de dogmate ferre judicium , quod numquam antea, ne a contenisi iosis quidem, in dubium Voc tum est , quod ingenua omni unia consensione, quod perpetua, S CO 'stanti Patrum doctrina ubique percrebuit, quod denique ab instuΠto aetate ex ipsa natura quodammodo arripuimus , hausimu ' ζηpressimus. Siquidem , ut rectissime admonet in Concilii Tridentini historia Cardinali; Palla viacinus, neeesse non es , u Τμ-- μNic ios semper Ecclesis declara
ὸH, de ivi , iacuisset de reliquis omnibus dubio
iis . lib. 6. cap Ι 8. edit. lat. Pro isto si quae hactenus demonstra Vimus , pacato. animo expenderit , nihil in nostra sen-
54쪽
tentia iure quis desideret, quo minus ab Ecclesia, si velit , reliquis fidei capitibus adscribi possit. , ,
ar. Frustra enim reclamat Simonius , quaestionem hic agit criticam, cui nulla cum fide, nulla cum religione necessitudo intercedat. Nam principio, Magos puerum Christum veluti Deum veneratos fuisse, doctrina est ab Apostolis tradita q. I a. , ideo-ique res, ut alia eiusmodi, creditu necessaria . Sed ludit , opianor, talia diistitans Adversarius. Numquid enim hic agitur de Opernicano systemate , aut de Telluris figura Bellissime vero. Agitur de cultu Christo in incunabulis praestito, qui magnum m mentum habet ad fovendam , atque inflammandam pietatem, magnum pondus, ut vis, & plenitudo fidei, sine qua justi esse non possumus, demonstretur, de cultu agitur, quo detracto, firmum Ecclesiae repugnet licei Simonius ) de Christi divinitate
argumentum eripitur, quo sublato , Magorum sanctimoniae veherimenter detrahitur, nec satis tandem & Dei sapientiae sq.6. III ,
& ejus erga homines bonitati, ac liberalitati consulitur q. zo.V . Quare non est eiusmodi quaestio , quae hominum permitti possit ingenio, sed religionem attingit, & omnino ad fidei dogmaeta
pertinet, dogmata, inquam , quibus eversis, etsi fides non evertititur, quatitur tamen . Sic enim cum Melchiore Cano Theologi
dijudicant dogmata, quae licet Ecclesia inter fidei capita aperte non retulerit, tuetur tamen, & retinet , & universa approbavit. antiquitas. Hinc conceptis verbis stradidit Bossuetius, sententi aem, quam impugnat Simonius , ad Christianae disciplinae dogmata referri , Bertius novam hominis opinionem tanquam errorem pedi, niciosum redarguit, & BEMLDICTus XIV. non modo eandem au meaciae insimulat, sed Honorati etiam verbis Theologica nota didignam esse pronunciat. Nec mirum . Nam ut haeretica pertinacia absit in evertendis doctrinis, quibus fides enervatur, & quatitur, at error gravis, & periculosust certe quidem non abest. Ego nihilominus , haec dum disputo , Censoris munere non desungor, tantum disserentis Theologi personam sustineo. 28. Cum igitur res, de qua tota instituta est controversia, ad fidem suapte natura pertineat, atque ipsa per se religionem attingat q. a .), hinc fit, Simonium , qui contra concordem antiquorum sententiam Matthaei locum exposuit, fregisse legem de sacris interpretandis litteris olim a Tridentinis Patribus constitu- eam. Quod ut is praefracte negabat , sic perperam ad diluendum crimen Cajetani nomine abutitur. Cajetano , inquit Simonius , in Praefat. ad Comment. in Penta th. est in. optatis , ut F
55쪽
ptura , nec ab Eccles ac doctrina dissonus , quamvis a torrente D ctorum sacrorum alienus , i quoi se prαbeant Cens es . Non me praeterit. Palla vicinus , qui Tridentinis comitiis intersuit ,& quae esset regulae vis, probe intelligebat, Cajetanum tamen apud nostros excusavit , testificatus, nihil unquam a viro doctissimo proditum litteris , quod minus fortasse cum decreto congrueret Q. Neque id ignoraveram . At Canus homo ex eadem Familia , Pallavicino nec ingenio, nec doctrinae gloria secundus , Tridentini & ipse Senatus pars Collegam suum non copiose solum, sed etiam patino acerbius, quam alias solet , dedita opera confutavit b) . Caeterum de Cani , & Pallavicini sententiis viderint alii; ego hoc perspectum habeo , Caietani, & Simonii longe esse disparem rationem. Nam ille aequitatem in Censoribus dum requirit , de interpretatione loquitur , quae neque a divinorum libro-Tum contextu, neque a doetrina Ecclesiae abhorreat ; post quae
quasi adhuc subdissideret , Reipublicae illam dijudicandam relinquit , inquit ἡ Ecclesiae censura. Nova autem Sim nil explicatio, ut mittam alia, & a sacris litteris dissentanea est
q-6- , & Ecclesiae doctrinae tam e regione contraria , ut nihil magi q. 13. . Quare cum maxima sit inter utrumque sententiarum, voluntatumque .distahtia, dum Simonius Cajetani fidem implorat, insignem viro piissimo injuriam facit. Ad haec non desunt Theologi cum Cano arbitrantes, in exponendis divinis codicibus ne tunc quidem, cum de rebus rQligionis non agitur, a Patrum consensu discedendum esse : tanta semper faciunt vetust tem. Si qui vero interdum integrum sibi putant discedere , tam mode ite , & verecunde se, gerunt, ut quemadmodum venerandae
antiquitatis percupidos, ita Christi, Ecclesiaeque discipulos possis
agnoscere. Talem se nuperrime praestitit multae testionis , & doctrinae vir Hieronymus de Prato - Qui cum in Dissert. de Uxoris
Lot culpa, & poena e) Mosis Verb , quibus describitur eius peccatum, & mors, paullo aliter, qu 3m consuessent veteres , explicanda susciperet , idemque BOR 'eVibus motus rationibus , quae ipsis sacris litterisraiixae essent, ς 'tedderet, mulierem eo, unde venerat, rediisse, honorem pri u diligentissime praefatus est, sibique, ut ea daretur venia , et igm tque etiam a Lectoribus eia
flagitavit. De quo viro ego ali , in libro secundo de Miraeulis.' ao Nune unum superest. , ut missio Simonio , Basnagii com
56쪽
giosum se cultum converterent , oportuit, ut divinitatem Christi cognoscerent ; nunc autem non cognorunt . Neque enim pe-τitiores fuere Iosepho , quem pueri divinitas latuit , utpote inia AEgyptum ad uuanda pericula fugientem ; vel Apostolis , quibus
eadem plane ignota, antequam divinus Praeceptor reviveret. Ex Magorum verbis nihil tale constat, quorum haec summa fidei : ubi es νιν natus es, Rex Iudaeorum Eidem natalem Messiae locum, quem prophetae manifeste praedixerant, egregie ignorabant. Qui igitur divinam illius naturam , & originem rescire potuerunOCum praesertim, ut ex Tryphonis cum Iustino colloquio patet, Iudaeorum, nascente Christo, non ea esset opinio , Liberatorem humani generit: natura Deum .suturum Τί u. 1 3 - Verum , quod dixeram, rursus confirmo, prae meque sero, esse has rationes ad tenue elimatas , immo indignas Balaa-
fio, homine illo quidem in Romanam Ecclesiam male animato,ed tamen erudito. Et si enim nec Iosephusi, nec Apostoli primo quoque tempore Messiae divinitatem vidissent , Iudaei autem nullo modo, idem tamen de Magis affirmare non possumus; quippe cum salutaris illa Magorum cognitio argumentis a jentibus, mul- iis porro illis, ac magnis sirmissime a nobi demonstretur. Non , illud hic, quaeritur , quid contigerit aliis, quid de rebus ab instituto nostro alienis suspice tint Balaagius; quid factuim revera fuerit, vestigamus. Poterat igitur sagacitatem hanc odorandi animos in alia tempora reservare et hoc in loco habet , per me licet, vacationem a munere . Ecce ergo Basnagianas Machinas levi icthcontritas, usque adeo, ut nec restaurationi sit locus.. t hi. De reliquo assumptionis approbatio bonam partem falsa est, S: levitate vacillat sua . Nam Iosephus de pueri numine seri certior potuit a Maria, faetus est autem , coelesti accepto nuncio, divinum fuisse spiritum , qui sponsae suae , integerrimae Virgini graviditatem attulerit. Nec Bainagius mussitare potest, qui verba illa apud Matthaeum cap. I. hoc autem totum factum es, uxo impleretur , quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: ecce Virgo In utero habebit , pariet Filium , in vocabunt nomen ejus Emmanuel: quod es interpretatum, nobiscum Deus e superius scripserat , verba esse Angeli protrahentis cum Iosepho colloquium . Ibid. q. . Is enim locus apertissimum dat divinae Christi naturae testimonium . Itaque Balaagius non solum consectatur nugas, sed nec ipsi satis cum Balaagio convenit. Caeterum
decuit, ne Iosepho pueri lateret divinitas, quo puerum pro ejus
57쪽
ISmerito , dignitateque trae aret. Porro ejus in AEgyptum sueta , &
alacritas, qua coelestibus obtemperat monitis , ut Filium furori Herodis eripiat, argumentum non est ignorantiae, sed animi i dicium se totum ad Dei nutum , voluntatemque conformantis, nec curiosius , ut saepe facit cum suis Bastagius , divina investi
ga. ' De Apostolis longa esset oratio, 'nisi magnis ad exitum
itineribus properaret . Hi enim Praeceptorem suum 'Deum esse , Deique Filium natura , non munere, origine , non adoptione muItis argumentis cognorunt. Cognorunt ex prodigiis , quae in vivis
edidit, ut se Dei esse Filium demonstrardi ; cognorunt in montes cum immutatus vultu, vestibusque sceli, ut ejus facies Solis in star fulgeret , vestesque nivis similex siderentur'; cognorunt,
cum Ioan. cap. Io. v. to.' se unuim cor Patre esse testatus est; cognorunt denique tapi me alias. Sed loco omnium firmo argummento esse potest nobilissimum, & illustre Petri testimonium , qui,
interrogatis a divino Praeceptore discipulis, quod ipsi de se iudicium sacerent, tu es Christas, respondit omnium nomine, Filius Dei vi et I; cujus responsionis fructum cepit amplissimum . Iesus enim Petrum intuens, egregium dictum laudavit , suaeque illum Ecclesiae summa cum potestate , cui nulla par, statim praeposuit. Beatus es Simon Bar- Jona, quia earo, sanguis non revelavit
tibi, sed Pater meus, quil in caelis es . Et ego dico tibi, quia rues Petrus, super hane petram aedi abo Ecclesiam meam , O portae inferi nou praevalebunt adversus eam M. Ex quibus exploratum plane' fit , . splendide mentiri Baseagium , nec posse Magos praeclara divinitatis Christi notitia spoliare. 73. At enim, inquit, ex Magorum verbis de notitia illa
constat. Possem vehementer repugnare Sed concedatur, quod sumit. Nisi enim ex verbis , constat certe quidem ex faeto q.6. ,
- Nam certe Messiam, non solum Judaeorum Regem Hierosolymis quin siverunt. Alioquin cur Herodes , cognita Magorum voluntate, Sacerdotum princi pes, & quotquot erant viri docti, & periti in sacris litteris convocasset, ut eos de loco consuleret, ubi Christus edendus erat in lucem p Atqui apud Judaeos per a tempora non revocabatur in dubium appropinquantis Messiae divinitas ; ex Μ gorum igitur verbis, & enm Hebraeis eolloquio existit, diuitium eis nati pueruli numen ignotum non fuisse. Est argumentationis hujus propositio plane explorata, ut negari nullo modo possit. Sed de assumptione satis non liquet ob caussas, q ε paullo infra su eio . Quocirea argumento id steneris , quod proferunt Calmetius c in a. Mati. cap. v. a. J, S Honoratus a S. Maria c loe. cit. Conf. s. 3. art. q. cum . Martic. s. J, utendum non puto. Ago enim eum hominibus dissicilibus, di in rosis, quibus vix Deus aliquis satisfecerit.
58쪽
stat ex aliis argumentis , quae magno numero allata , atque ili strata a me sunt . Quod enim de natali Messiae loco subiicitur, risum potius movet, quam seriam consutationem desideret. Eo dem enim argumento possis conficere , Saulem Patris asinas non reperisse, quia locum, quo diverterant, ignorabat . Atqui probe noverat Samuel. Quaeso , Basinagi , te , an necesse fuit , ut Magi de Christi nativitate ex Prophetarum libris, quos nesciebant, aut ex Hebraeorum sermone cognoscerent Mihi satis est ostendisse, eam Magis fuisse sine dubio cognitam , atque exploratam, qua id autem via rescierint, decernere, mea non interest. 34. Quamquam si vellem antiquitatis latebras pervestigare, facile possem cum Honorato a S. Maria , Calmetio , aliisque , nisi
persuadere, at contendere tamen , circiter Christi tempora non apud Iudaeos solum, verum etiam apud Gentiles communem pere rebuisse sententiam, appropinquare tempus , quo Liberator humani generis prodeat, atque hunc esse Deum . Id enim auehores
illi patere arbitrantur ex Taciti σ) , Suetonii μ) , Plinii se , Ciceronis , Virgilii e , Suidae testimoniis, praesertimque
ex locupletissimo Chalcidii loco desumpto ex ejus commentario in Platonis Timaeum. Es quoque alia sanctior , ση venerabilior M-soria , ait Chalcidius, ρ V perhibet rerum sellae ea usdam non mombos , mortesque denunci Wit , sed defensum Dei venerabilis ad
humanae eonversarionii, rerumque mortalium gratiam. Dam fle
Iam eum nocturno itinere suspexissent Chaldaeorum profecto sapientes siri, quaesisse dicunxur recentem ortum Dei, repertaque illa majesare puerili, veneratos esse , in vota Deo tanto eonvenientia
nuncupasse . Quae eo dixerim, ut appareat, quam demum vim
I a Cap. 7. num, ad marg. 2 19. inter oper. S. HippoL Tom. a. edi'. Alb. Fa-hrieti . De religione tamen Chalcidii non levis est inter doctos opinionum disse so . Augustinus Iustinianus ex Dominicana Familia in epistola ad Ioannem Cardinalem Lotharingum, quae extat ibidem ad calcem: seeundi uoluminis post notas Neursit , dubitare se ait, Hebretus ne fuerit, an Christianus Chalcidius. Casmetius hominem a Christianis saeria non alienum facit c Differt. de Mam ), Ioannes Alberutus Fabricius in notis, quibus Commentarium illustravit , penitus Christianum ,-νeturque tum hoc testimonio, tum ea etiam ratione . quod Chalcidius Osio Cordubensi Pontifiei opus suum interipserit. At Thomas Maria Mamachius , stris Ptor egregie coctus, ct elegana Fabricio adversatur . & Chalcidium Gentilibus potius . quam nostris adnumerandum existimat c Orig. Antiq. Christ lib. a. cap. f. a. in not. . In cuius ego sententiam me libenter contulerim . Dedim multa ille peccat ex Platonica disciplina dsumpta , quq aeum religionis nostrς scitis non e hqrent, ut ex toto Commentario pinest lintringi, nec se unquam verbo Christi
59쪽
habeant Basilagiana sophi sinata , non quod penitus eruditis. illis viris assentiar. Ego enim aliunde non mediocriter vereor , ut quem praestolabantur Iudaei, Messiam natura, dc origine fore Deum putaverint; et si ex oraculis jamdudum editis ejus perfacile esset divinitatem colligere. Rationem , qua moveor, paucis exponam , finemque faciam disputandi. Legimus apud Matthaeum , Servatorem , Ducemque nostrum Pharisaeorum represserum superbiam , ab . illis sciscitatum fuisse, ecquid de Christo sentirent, eumque cujus Filium esse statuerent: cum respondissent autem cavillatores ; Davidis, alio modo Servatorem pressisse : quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens: dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis, donec poπam inimicos ruos fabellum pedum tuorum . Si ergo David Bocat eum Dominum , quomodo Filius Uures α) ὶ Hac quaestione proposita , obmutuerunt Pharisaei , evadendique viam nullam cum cernerent , demiserunt auriculas . Qui tamen , si aliquid eis in mentem de Messiae divinitate venisset , nullo negotio poterant aenigmatis nodum di luere , & Christum quidem, respondere, i David i& Filium suturum , qua hominnem, qua Deum vero Conditorem , & Dominum . At illi nec verbum fecerunt , quod Iudaei , etiam Christo vivo , humiliter admodum ,& abjecie de humani generis Conservatore , maximam saltem partem, sentirent, opinantes pro rudi suo ingenio, sore is illum eximium , & praepotentem Regem , qui totum terrarum orbem, superbamque in primis Romam in ditionem , potestatemque suam redigeret . , Quam, tamen Magi ex Hebraeorum sermone haurire non potuerunt de divinitate Christi: notitiam , coelesti aliquo nuncio, vel certe instinetu, a filatuque divino acceperunt. Nam quin habuerint, adduci ex superioribus in quaestionem non potest. Ac Balaagius hinc intelligat velim, quam non nece si se sit, ut experiamur , si forte possimus cornua commovere disi putationis suae . Est enim, quo adversum nos utitur , argumentum tanquam levis arniaturae quasi quaedam , quae nihil noceat ,
orationis excursio. - . . It . num patefacit. Fuit In eadem sententia Dominieui de Colonia in opere de la Relig. Chretie n. autorii parte temoig. desanei8ns Auleurs Payeris Tom. I. Rart. 1. cap. 6. s. I. Hinc autem, nisi aliud , id certe eommodi rapiemus, sicis de Magia historis ne ipsos quidem Ethnicos eperis doetiores fidem detraxisse . p. 33. v. 63. & seqq.
