장음표시 사용
41쪽
q2 lucro ponendum est . Quandoquidem reliquorum Scriptorum instar suis & ipsa opinionibus ducitur, cujusmodi est Dei parae in coe lum Assumptio, neque his obsistere , assensum saltem sustinere , piaculum. Nisi vero existimes, Mariae etiam in coelum una cum corpore ascensum, ex Ioanne Damascevo depromptum , . in fidei capitibus numerandum sa). Sed nescio, qua animi fiducia noster hic doctrinam de Magis ab Ecclesia traditam , & ab omni antiquitatis memoria propugnatam in opinionum familiam nihil haesitans reserat. Certa est enim, cognita, atque explorata sententia , non opinio de multis aliqua , cui liceat refragari . opini nem , cum proprie loquuntur, appellant Philosophi, quae paribus utrinque nititur rationum momentis ; conjecturae autem Simonii ne tanti quidem sunt , quae cum nostris rationibus conserantur. Nec obest exemplum , aut similitudo, a qua petit desperatae caussae
praesidium. Divinae in coelum Matris Assumptio pia traditio est, re retinenda illa quidem , quippe & Mariae , cui Deus nullum ornamentorum genus non contulit, per honorifica, nec suis, vel veterum testimoniis, vel, quas convenientiae dicimus, rationibus destituta. Plurimum tamen ab Ecclesiae doctrina de adoratione Magorum ea
distat traditio. Haec enim divinis sulta est testimoniis sq.6. , concordibus Patrum Φ. 9.) , Theogolorumque q. 13.) suffragiis firmissime comprobatur , magno rationum apparatu defenditur q. ao, in ipsam se denique religionem insinuat : quapropter sine temeritatis, atque audaciae nota in quaestionem vocari nequit. I . Interim Ecclesiae sententia probe , ut arbitror , constituta, sua jam sponte sequitur, quod quinto loco me effecturum proposui, fidem Magos suam ipsis muneribus declarasse . Neque, superioribus rebus expositis , est , cur diutius in hoc argumento exornando me torqueam, cum ejus vis elevari non possit , quin eadem opera Ecclesiae & Patrum q. 9.) labefactetur auctoritas. Poeta quoque antiquissimus brevi Epigrammate, quid in muneribus inesset mysterii, clarissime exposuit. Dant tibi Chaldaei prountio munera Reges, Urrham homo, Rex sinum, fusise thura Deus . Claudiano a multis tribuitur , ac praesertim ab Ioanne Camerte in illius vita, & a Gaspare Barthio in notis , sed ab Augustino.& Orosio Poetae a Christi nomine alieno . Caeterum 9s Gaudiani non es, certe ut ait Canus, eleganti mi Poetae es, ac nobis per- utile . Neque enim alia de caussa putaverim , Matthaeum , qui tam parce de Magis narravit, munerum tamen tam distincte men
42쪽
tionem secisse , nisi ut patefaceret , eos non animo Iolum , sed etiam auro puerum veluti Regem, myrrha veluti hominem morti obnoxium, thure denique veluti Deum agnovisse , atque adoras se . Ad haec ut myrrha , . auctore Plinio , mortuorum cadaVera , ne putrescant , condiuntur , aurum vero regiae est potestatis, ac
dignitatis indicium, sic apud omnes nationes consuetudo semper obtinuit, ut thus Deo offeratur. Non ignota loquor. Quidni igitur Magos ad divinitatem pueri respectum habuisse putabimus t Equi dem Simonius, qui in Dissertatione Critica & saepius , & diserte affirmavit, ipsa Magorum munera eas Christi dotes exprimere srepugnare non potest q. s. II. .
18. , Nam quod ait Balaagius , Patres in explicatione mu nerum mysteria venari, pace ejus dixerim , & arroganter loqui tur, & imperite . De arrogantia constat ; nec minus de imperi tia . Neque enim exquisitiori artificio opus est , ut ea aperiam mysteria , sed ultro menti se offerunt, & ipsa sere per se in animos illabuntur. Abeat ergo cum venatione illa sua Bastagius, nec Patres nostros ex suorum moribus aestimet. Quaeret sortasse quise Piam, ecquos tandem in usus oblata Filio munera Mater insumpserit. Satis exploratum non habeo. opinatur Calmetius sa),mo dica , & tenuiora fuisse ,, quod Maria stato expiationis die inopum ritu duos turtures agni vicem obtulerit. Cui non assentior. Facile est enim cum Polito b) nostro statuere , noluisse puerperam Virginem pretiosa illa munera palam. ostentare , quae periculum ab Herode maximum creare infanti Filio potuissent. Hinc religioni duobus oblatis turturibus, vel columbis prudentissime satisfecit. Eadem responsione prima concidit Balaagii ratio adversus Romanae Ecclesiae , in quam petulanter insultat, consuetudinem nitentis ostendere , MUos non ante, sed post Purificationem Virginis ad Christum venisse . Hac , Bala agi, argumenta illa tua non inertia, quae habere te ais H, unde a Romanorum disciplina recedas Scio equidem , quid nonnulli senserint vetustiorum ; qu rum tu tamen vestigia minime persequeris.' Sed consulatur idem Politus, ut magis, magisque appareat, Ecclesiam Romanam non pro imperio, ut calumniatur Baisagius, sed pro sapientia sua sim gulari anniversariam Magorum memoriam proximis a Christi ortu diebus recolere. Sunt interea qui cum Maldonato existiment, munera a religiosissima Virgine consecrata fuisse , alii , qui sentiant in usus itineris conservata . Ego hoc unum adversus Balax
43쪽
gium definio , nec iniuria, Magos non ea solum de caussa mundira dedisse puero , ut illius , ac parentum inopiam sublevarent. Animos etiam ad regiam Christi dignitatem , ad humanam , divinamque naturam attenderunt q. I . . Si una inopiae habita ra-eio , praestabat auri pondus augere , missis thuris , myrrhaeque muneribus . Aurum enim opportuniori , quam haec , ut adversarius loquitur , ad mora subset contra sim pavertatis feti' bui ining tum , atque auro parentes commodius sibi , dc Filio
cibaria comparassent. - . I9. De consilio igitur, quo nobiles advenae myrrham , au
rum , ac thus Christo dedere muneri , mihi cum Balaagio non convenit. Si vero ex ipsa 'munerum qualitate placeat homini, ut facit , ex Arabia Magos deducere , magnopere non repugnaVe rina. Arabica enim sunt munera . Solent dona qui offerunt, ea seligere, quibus maxime rebus patria foris commendetur, & no reat . inare his Iacobus verbis allocutus est Filios maturantes reditum in AEgyptum : fumue de optimis terrae stuctibus , ferxe viro munera b . Rex etiam Indorum Porus, ut a Strabo ne dictum accepimus, Augusto muneri misit viperas ingentes, o serpentem decem cubitorum , O tesudinem fluviatilem trium c bicorum, σ' perdicem sulturo majorem e . Quis autem nesciat,iburis, myrrhae, aurique copia in magna Arabiam celebritate versari Z Urrham etiam , O Diis gratissimum , perrue univer sum orbem di sum thus extrema Ara/iae ferant locus est Di dori histor. lib. tertio cap. ra. De thure autem multa scitu gra tissima Plinius . Dura, praeter Arabiam , nullis , ac ne Arabiπ uidem πη versae , regio eorum thurifera Saba appellata Ηι primi commeretum thuris fecere, maximeque exercera, o gu bur O' Minaeum dictum es. Nee praeterea Arabum alii thuris aseborem vident, se ne horum quidem omnes. Ferami uel, tres mille
eent : Iscrar voeari Ois id, nee ullo congressa ominarum, funerum fue , cum incidant eas arbores, aut metant, pollui, argue ita religione merces augeri .... me arboris i us quae t faciei , consio . Res in Arabia gessimus , est Romana arma In magnam partem irius penetravere . . . ., nee tamen ab ullo, quod equidem scia's Latis arborum etiam tradita facies si) . Aurum denique Ara bicum non uno in loco sacrae litterae celebrant , Cenesis praeci Pue cap. a. , ac psal. I. in haec verba , cyr vivet , biιur ei D Q Ηnd. s. εα cn Gen. eap. 3. v. IIc cG LN as.
44쪽
de auro Arabiae , quae de Magis antiquus semper Ecclesiae chorus intonuit. Atque his mercibus Arabes olim negotiabantur , ut ab Ezechiele didicimus cap. a . v. aa. Venditores Saba , O Reemσ, si negotiatorer tui: eum tunisersis primis aromatibus , o lapide Pretiose, δ' auro, quos proposuerunt in mereatu tuo. Munera igitur cum Arabica sint, non Persica , in eorum facile opinionem relabimur, qui Arabes suisse' Magos existimant . Ex Arabia etiam moverat Regina Saba, quae salomoni munera attulit centum v ginti talenta auri, in aromata multa nimIs, σ' gemm 1 pretio far ω , ut proinde ex similibus utrorumque muneribus commu nem omnibus fuisse patriam non immerito colligatur. Vetustissima praeterea est Christianorum, atque inter eos Iustini martyris
β. 9-Ι- , ac Tertulliani not. 6. sententia, quam & Epiphanius
retinet, ab Arabia venisse hos sapientes. Plurimum autem deserendum est auctoritati Iustitii , Samaritani hominis , dc qui propius abfuit ab Apostolorum aetate. i i Ex alia parte si Arabes statuas Magos, nihil erit , quod tibi negotium exhibeat. Profecti sunt enim ab oriente . Sacris autem Scriptoribus Arabia Iudaeae adiorientem sita est, quemadmodum
aperte constat Gen. cap. IO. Vogo. coas. v. 6. I 8. Iob c. I. v. g. Iudicisc.6. V. g. Lib. I. Reg. c. H. V. 3I. Isaiae C I r. V. Iq. Ierem. c. M. v. 28.
Tacitus etiam dum describit, Iudaeam et terra , sis que , qua ad orientem vergunt, Arabia serminansar μ) . Nec ulla obesse potest regionis longinquitas et si Magi, conspecto sidere , non statim discesserint . Arabia enim abest Bethlehemo iter octo dierum, ut vir doctrina, dc eruditione praecipuus Petrus de Marca in libello tradidit de Adventu Magorum ad Christum , qui apparet inter opuscula ejus posthuma a Stephano Balvetio edita . Gippe maxima est, ac pene incredibilis Camelorum, quos dromadas vocant , celeritas . Exemplum Strabo o , Quintusque Curtius
suppeditant, narrantes Polydamantem , & socios e Drangis ab Alexandro Ecbatana missos, ut Parmenionem occiderent, vectos dromadibus dierum triginta, aut etiam quadraginta iter undecim diebus fecisse. Nec mirum . Dietim enim dromades , e de ,
Strabone teste, mille conficiunt stadia, passuum scilicet milli , viginti quinque , ut Magi idcirco usi dromadibus Bethlehemum
commodo magno suo pervenire potuerint post idie nonas Ianu rias. Habuit autem antiquitus & Arabia sapientes suos tum natum rae omnis, tum astrorum in primis studiosos , quod nos docent
45쪽
Iobi , dc amicorum colloquia. Et Py thagoram sapientiae caussa Arabes adiisse , scriptu in Porphyrio , cujus in eam rem testimonium apud Cyrillum. extat in decimo contra Iulianum . Quin ipsum nomen Elymas , quod a Luca in Actis Μάγος vertitur sa) , ab
Arabia venit. Philostratus etiam Arabiae Magos commemorat bes, inquiens, ab avibus non fleus, ae ab oraculis , quae ventu ra sunt , ouguria captant. Id autem assequuntur , ut riunt , dro-
conum corde. aut hepate In cibis assumpto b) . Ni si hoc enim, quid demum est, esse Magum Z Eorundem meminit Plinius dum de Pythagora , & Democrito loquitur, qui ambo, peragratis Per dis Arabiae, AE thiopiae , braviique meis, librum de herbarum effectu scripserunt se ; & Ptolemaeus in Arabia ponit Magorum snum M. Atque hinc refellitur .& Hyacinthus Serry dicens, gorum nomen 66' o ud Arabes in diram se) , & promus ille νeondus eruditionis Casaubonus , cui si eredimus, Magos Arabum nouus Seris or grσcur, nullus latinus commemorae ). Magos
igitu) Filii Dei cultores discessisse ex Arabia , his motus rationibus Baisagio assentior ; quod autem dona puero sua offerentes inopiae tantum, qua premebatur , consultum voluerint , in eo si halluci nari. h ominem dixero, subirasci non debet sq. i deto. Sed venio ad rationes , quae nobis Magos obiiciunt Christum venerantes ut Deum . Sunt enim plurimae, eaedemque non infirmae , nec leves , quas tamen , ne molesta oratio sit, percu ram potius, quam dilatabo. I. Primam mutuor ab Ioanne Chrysostomo, cui praeclare homilia 8. observatum, quod Magi admoniti, ne redeant ad Herodem in nullum hine scandalum commoventur, nihilque omnino turbantur, neque i Reum disputant Deentes et si mogvum quiddam esset hie mer , G porentiae aliquid haberet, nobis adoratoribus ejus quid opus esset fuga, occultus σ.disessust II. Deinde perplacet mihi ratio illa altera, quae aucto res habet Athanasium de Graecis 2 , de Latinis Augustinum, &Fulgentium , complures antea Iudaeorum Reges fuisse natos, immo etiam obiisse, ' u ai nem tamen quaesitum a Magis, nemini ab exterarum nationu ominibus, dum in cunis vagiret , venera
tionem adhibitam . t Ud isthuc vero ξ An nondum Orientis populi illud officii munus, quo Reges colendi, didicerant i Tam sero igitur pervasit ea consuetudo orientem Scilicet nostros pueri magis divinitas rapuit, quam regia movit auistoritas. III. Bellissime
cio Lib. 6. cap. 7. tab. . ce Exercit. 2. s. Io. f Exerest. a. in Baron. s. Du. Lib. de Incarn. IIum. 2I.
46쪽
post Augustinum Leo Pontifex in aureis de Epiphania sermonibus. Deus, qui Magos de longinquo vocabat , eosque miro modo illustrabat Interius magis , quam exterius, non fluit, eos cora n Iesu Christi masterii hujus naturam ignorare , eum justoscar omnino non possent, ni qui Dominum Iesum serum Deum , σωerum hominem credidissent . Quae Leonis ratio non ea diluitur
Simonii argutia sa), in veteri lege potuisse homines justitiam adipisci, quin explicite , ut loquimur, crederent, Messiam fore Deum. Sunt enim Magi gentium primitiae , R Christiani nobis ex omni parte similli mi; adeoque si nobis , potiori jure debuit
Magis Christi explorata esse divinitas. Potiori vero iure. Primo Tum enim non eadem, quae reliquorum, ratio. Quaedam in illis. divinae voluntatis praerogatius elucent,excellentiae quaedam sunt, quas frustra in his desideres . Qua de re , nisi in sacrorum voluminum Iectione plane hospes sis , non potes ambigere . Quippe exempla
quasi incurrunt in oculos quam saepissime . Apposite igitur S.Caesarius. Magi confirmato ad venerandum animo , expiaro errore , sua eunt
sponte tanquam Evangelistae , o primi praecones gentium de disini hominis adventu b) . Qti ae vetus sententia est aliorum PD:
trum firmata consensu . IV. Jam vero voluit Genitor sempiterinnus, ut beatae illae mentes Filium, vix in lucem editum, religiose adorarent, narrante Paulo in epistola ad Hebraeos, quod eum iterum introducit primogenitum in orbem rerruet. Heu , ἐγ adorent
eum omnes Angeli ejus H. Voluit , ut eundem pie , saneteque venerarentur pastores, quippe quibus arcanum mysterium patefecit. Accivit autem ad Filii cunas & Magos. Quo id vero con sillo Nisi ut etiam a Magis divinis puer honoribus coleretur , ne qui scilicet essent coeli, terraeque incolae, qui Filium sibi earissimum legitime non adorassent , admirabilisque mysterii notitiam aliquam non haberenti Neque enim aliud existimandum est, fuisse Deo . propositum , cum ejus imperio ut clelestes illi Genii , ita Pastores, & Magi ad invisendum Filium subhumana latentem specie accurrerunt. Ad haec Pastores certiores facti sunt, natum
esse hodie Salsatorem , qui est Chrisus Dominus γ) , nimirum,
Deus, ut recte interpretantur cum reliquis Maldonatus, Corneliusque Ian senius o ; Magos autem credideris unice didicisse natum esse Regem Judaeorum At si in Pasoribus prior gratia in Magis major hamilitas , scite ait Aur. Augustinus 3 u pro' inde
47쪽
inde verisimile nullo modo sit, deteriore Magos , quam Past res, conditione fuisse. V. Praeterea ex veteri Theologorum axi mate, cui multam peropportune lucem attulit Bertius sa), Deus operam hominum sibi rite morem gerentium non respuit , suamque illis opem deesse non patitur . Est igitur plane incredibile , siros superni luminis durum , in praesis fulgoris indicium intenta contemplatione eomitanter utor hic Leonis Magni testimonio γad agnitionem veritatis olendore gratiae non pervenisse s b) , cum praesertim Christi caussa longum, molestumque iter susceperint , se seque in multas, ac varias dimicationes objecerint. Vix enim Hierosolymis sciscitati sunt , tibi es qui natus es Rex Iuda -νum e r , cum statim improvisus ipsorum adventus , interrogatio,
caussa itineris totam urbem, Herodemque in primis Regem a xium , atque sollicitum habuere . Suspensa erat metu civitas ἡaliunde Herodes sibi egregie conscius de veteri Iudaeorum erga
se odio verebatur, ne quid is nuncius turbarum cieret, quod in apertam seditionem erumperet. Quae cum sint, res est a divinae
benescentiae legibus dissentanea , Magis divinitatis Christi cognitionem eripere. Immo Augustinus, quem ego vehementer proba
verim, hanc illis notitiam suisse insitam statuit, statim ac se in viam dedere . Quid enim haec incredibilis in Magis alacritas PQuid tanta animi magnitudo, excelsitas , festinatioque fignificat pNumquid, ait, puerum tanta devotione requirerent , tanto pietatis assectu desiderarent , nisi eum agnoscerent Regem Iudaeorum , qui Rex es etiam sareulorum t VI. Origenes inde etiam rei argumentum desumpsit q. 9. V. , quod sapientes illi puerum
venerati responsum, veluti pietatis praemium , tulerint, ne ad Herodem remigrarent. Sed & possumus eodem ex loco aliter rationes subducere. Neque enim crediderim , Magos in quiete a Deo eommonefactos fuisse divinum enim sonat oraculum graeca vox , quam latinus Interpres vertit, responso ae-eepto ) , ut ne ad Herodem redirent, quo illius manus, & in-saias subterfugerent ; neque id tamen , quod longe pluris intexerat, a Deo accepisse, Deum esse, cui se ad pedes abjecerant, puerum . Certe cum Christus beneficia in homines contulit ad corpus spectantia , prius animorum saluti , atque incolumitati consuluit. Hac enim nihil sanctius , antiquius habebat nihil . Quapropter Ioannes Chrysostomus eum Matthaei locum de Paralytico
48쪽
explicans, eo de si remittuntur tibi peccata tua a , διὸ iv ς
μἐν πισῶσαντι , inquit , -ς αμαρτιαρ 5-αμαρτιῶν νουδνοσον κεκνημενον λυει ἡ παρεσεως , propterea primum ei peccata dimittis, tum G morbo , quem' ex precatis contraxerat , hominem
liberat. Nunc addendae eodem tum aliae, quas praetereo, rationes, tum gravissimae illae duae superius a nobis opportuniori loco productae sq. 6. III. , quarum alteram non a Chrysostomo solum, verum etiam a Patribus sere omnibus usurpatam reperio. Datamenim ab initio fidem mihi videor aliquando tandem liberasse . Quoniam ex divino primum oraculo q. 6. , deinde ex Majorum
doctrina q. 9. per manus ab Apostolis tradita q. I a. , hinc
ex concordi Theologorum sententia sq. tr. , tum ex Ecclesiae precibus q. I 3. , rursus ex ipso munerum mysterio q. t 7. )',
postremo denique ex rationum momentis certo, atque perspicue demonstravi, Arabiae Magos divinis Christum honoribus affecisse, qua Deum sibi apprime cognitum solemnibus, ac legitimis cae
ai. Ex his autem ad Simonii , Bais agitque argumenta est perfacilis, dc perexpeditae responsio. Sic vero Simonius. l. Patres in quaestione, quae agitur , solis conjecturis moventur , a. nec, quae tantopere jactatur, Traditio certa est , constans, perpetua,
talis, cui refragari non liceat. Si quae enim eiusmodi , ubinam gentium reperitur 3 3. Profecto non desunt sacrarum litterarum Interpretes, qui dubii haereant, an Magi Christumi summi Dei loco coluerint. Sunt ex hoc numero Auctores editionis Gallicae Bibliorum, quae ab anno 133 ad II I. prodiit Antuerptae , sunt Ie Tourneux, Huraeus, Lucas Brugensis, Cornelius Ian senius , 3c omnium linguis, ac litteris celebratissimus Estius . Fieri ne potuit, ut hi Interpretes, homines doetissimi, Sc Pontificii constantem illam Patrum Traditionem , si quae uspiam esset, nescierint , aut scientes , prudentesque contempserint ὶ Quid quod Anrue piensem illam editionem nonnulli Lovanienses Theologi , dcis magistratus, cuius est de doctrina impietate cognoscere , approba
runt i Huraei autem in novum Testamentum notationes, ite 'lue Annum Chiistianum Tourneuxit 'Doctores ', quos Sorbonicos dici mus', suis etiam ornavere sententiis t 4.ἰ Praeterea nihil adhuc Ecclesia de hae controversia judicavit, 3. nec eadem ad religionis dogmata petFinet, 6. ut idcirco integrum si, quam quisque malit, opinionem defendere, quin Tridentini Senatus decretum de sacrorum Iibrorum intelligentia violasse videatur ; 7. id , quod exemplo etiam Cajetarii perspicuum est. G aa. At
49쪽
,a. . Atque hase noster ille tum in ApoIogia, tum in Disser
tat. Critica , & Appendice. Quid vero hinc existat , nemo non viderit. Manifeste enim apparet, frustra nisum esse Simonium , &multo labore nihil aliud, quam odium , & invidiam quaesivisse. Hoc unum sine dubio effecit, praeterea nihil. Nam a Philosophis quidem rationem doctrinae iure merito postulaveris; sed in The logico dogmate Majoribus nostris debes, nulla et Iam ratione red dita , credere, & quas sententias de lege, de moribus, deque religione ab illis accepisti, desendere. Ad haec divinos fuisse cui tus a Magis Christo puero adhibitos, Patres nec solis suspicioni bus, nec levibus conjecturis demonstrant . Sunt enim in duplici differentia constituti . Alii rem firmis argumentis effciunt , ut Iustinus, Tertullianus, Ioannes Chrysostomus , Auctor Commen
tarii imperfecti, Augustinus, Leo Magnus; alii sumunt quasi pro
concesso, & probato. Est id autem argumentum veritatis vel ma ximum , cum praesertim Patrum se ii tentia Matthaei nitatur test,
monio, cujus auctoritatem , & vim solius vocabuli ambiguitas ne imminuere quidem potest Φ. 6. . . 23. Porro in eo perfugio , quo proxime utitur , ostendie noster, se, ut parum erat in veterum lectione versatus, sic ill rum testimonia non vidisse . Nam ubinam gentium prisca illa , cui maxime fidimus, reperiatur Traditio, uberrime, idque apertissime docui q. 9. , Geometrae , qui vim afferunt in docendo, probatiores argumentationes adhibeant. Est eadem antiquissima, constans, perpetua, quia Patrum , seculorumque omnium testata praeiudiciis; certa autem , firma, & ejusmodi, cui repugnare non liceat nimirum, tum quia ab Apostolis, temporum ordine non interrupto, ad uos manavit q. I a. , tum quia a concordi Majorum sententia nefas est, ac scelus recedere, si quidem velimus esse Catholiei. En cavillationes Simonii . Binis verbis, & sola rerum distinctione perfacile exploduntur. 24. Neque enim ejus loci auctoritatem Interpretes , quos supra nominavit, elevant, vel infirmant . Nam primum si dubii
animi pependissent, an Magi divinos Dei Filio honores habuerint, non illi quidem Simonium temeritatis absolverent, sed in easdem reprehensiones inciderent. Quem enim de ipsis Theologiae iis nibus lateat, quinque, vel sex Auctores, qui postremis scripsere temporibus, doctrinae a Maioribus summo semper consensu, & ab
ultima antiquitate traditae nec secum afferre posse , nee offundere tenebras, nec falsi suspicionem injiceret Eandem igitur cum Simonio animadversionem mererentur censoriam ς nisi forte paul- Diqitirso by Cooste
50쪽
lo humanius, atque benignius tractandi viderentur, quod si minus
accurate loquuti aliquando sint , ea aetate vixerint, cum nondum serp. re coeperat tanta opinionum licentia , aut saltem haec nostrorum studia necdum labe sectarat . Verum quam ego humanitatem, facilitatemque commemoro Nego, & voce, qua posissim, maxima pernego, aliquid ambigue di stum nostris excidisse Interpretibus: quod faciam, ut nullo negotio intelligant ii , qui mecum de singulorum sententiis breviter cognoscere volent. Et si enim Antuer piensis editionis Auctores secundum Matthaei versum ,
cap. 2. venimus adorare eum, exponentes hanc apponant notam ,
Hebraei saepe utuntur hae voce , adorare, ut signent honorem exhibitum inclinatione eorporis, uti exhibetur Regibus , aut Principibus Orientis nihilominus non affrmant, Christum a Magis hoc selum cultu adoratum suisse, sed tantum , quae generatim sit Vis, significatioque vocabuli, explicant, idque deinde in contextu ad designandum honoris genus, quo summa divinitas colitur, plane,
Tourneuxius etiam in Anno Christiano undecimum Matthaei versum, o procidentes adoraverunt eum , exponere dum instituit, more, ait, Orientalium qui honore prosequuntur Reges suos
humi procidentes. His verbis externam auehor venerationem, re
verentiamque signiticat .apud intentis populos usitatam ; ei tamen cultus interior, qui in cognitione mentis , voluntatisque ossicio positus est, respondebat . Sic enim pergit TOurneuxius. Non im dignantur , eum vident infantem pauperem , QNotum , nullum urregiae dignitatis insigne gerentem. Fidet eos evadere facit has omnes di cultates. Deus per dus Vsis loquitur. Munera , quae Prinis Chrim Magi obtulerunt, eonsentanea illi erant, guem adorabant , eumque tanquam Deum thuris oblatione reverebantur. Iam Huraei locum dum prosert Simonius , sine dubio iner ditis imponit. Equidem ille in notis ad latinam novi Testamenti editionem appositis interpretaturus haec verba , venimus adorore eum, forte, inquit, ut Deum , sed id non sequitur ex Per bo , προσκυνειν, adorare. Verumtamen in gallica editione , quae postea prodiit, dum alterum Matthaei locum , procidenter ador verunt eum, edisserit, notam illam de medio sustulit , & in haec Verba, quae jugulum Simonio petunt , sententiam liquido suam
aperuit. Adoraverunt adoratione, quae uni Deo debetur , eorum
que Ade omnem rationem superante . Dolose ergo dissimulavit S,monius tam perspicuum testimonium . At enim in editione saltem latina ambigebat Huraeus, Magi ne Christi divinitatem cognove G a . Tint.bν Corale
