R.P. Theophili Raynaudi Societatis Iesu Theologi. Hoplotheca contra ictum calumniae. Robur et as triplex circa pectus ... Lucubratio. ..

발행: 1650년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

1c8 Sectio II. Series

mo, luparum quae viris quos ad nequitiam inflectere nequiuerant, calumnIam struxerunt,sua ipsarum factivillis tribuentes, recentet Muretus lib. i. vatiar. Iect.

cap. I a.

S. Susanna ab impuris iudicibus calumniam adulterij passa, diuinitus erepta est filiori calumniatorum, quos bis victrix reos fecit testimonij, quum prius reos fecisset adulterij, ut loquitur S. brosius Serm. s. qui est de Christi accusatione, & perperam alicubi S. Ambrosio adiudicatur, cum eadem ex parte verba habeat in operibus indubitatis S. Ambrosius, ut l. io. in Luc. ad c. 23. sed quod bis victricem vocavit susannam, aeque habetur apud S. Cyprianum l. de bono pudic. Sulannae de calumnia ereptionem, cum B. Virginis liberatione, aiulpicione falla Iosephi ex uteri rumore commoti, componit creditus Chrylo-stonuis Serm. de S. Sulanna; cum ipso autem Christo per calumniam iudicato, & confixo S. Ambrosius Serm. a. de

Christi accusat. Idἡmqtie perbelle lib. 3. de Spir. sancto cap. 7. Dei praesidium in

detegenda aduersus senes calumniatoreSSanctae Sulannae pudicitia, his verbis aperit. Γ Daniel niu accepisset Dei spiri-rtim, nunquam potuisset deprehendere adulterium libidinis , mendacium fraudis. Nam cum Sulanna presbyterorum coniurationibus appetita, inflexam po- Iuli mentem videret contemplatione eniorum, & omnibus destituta subsidiis, sola inter hostes pudicitiae suae conscientia , Deum arbitrum precaretur ;Ex dinis, inquit, Dominis vocem eiu , cum duceretur υι periret : ct excitauit Domitim Spiritum Sanctum pueri adolescentis cui nomen DanieL Itaque secundum accepti Spiritus sancti gratiam, vacillantia perfidorum testimonia deprehendit. Denique non alia nisi diuinae fuit operatio potestatis, ut eos vox sua Proderet, quorum latebae affectus. Pet-

II. caput VI L

eipite igitur Spiritus sancti saerum de coeleste miraculum. Illa quae maluit sibi casta esse quam populo, illa quae maluit innocentiae subiit periculum, quam pudoris ; quae cum accusaretur, tacebat , cum damnaretur, silebat, conscienti e suae contenta iudicio, quae reuerentiam pudoris etiam in periculis reseruabat, ne exmisisse petulantiam viderentur , qui extorquere non potuerant castitatem, v bi Dominum inuocauit, spiritum merui qui latentem presbyterorum conscientiam reuelauit. Discant pudicae, calumniam non timere. Nam quae calii moniam vitae praetulit, nec vitae dii pendium pertulit, re gloriam retulit castitatis. JEgregie praetci ea de S. Sulanna Bernar

Valentinianus Augustus, Gratiani pater, Imperator Christianissimus, cuius

praeclara fidei professio sub Iuliano ApO-1tata, euectionem eius ad imperium promeruit ; calumniam passus a Socrate i. q. cap. referente, Valentinianum Iustinae virginis amore captum, Seuera c-- iuge sit perstite sociatum Iustinae esse secundis nuptiis ; nec propria turpitudine contentum, legem tulit se qua fas cuicunque esset, duas uxores legitimasiimul habere. Hanc elle at rccem calumniam , qua non modo valentinianus adulteris incusatur, sed etiam adiit teri

rum patronus statuitur, multae uincunt.

Et imprimis falso Socrates, Iustinam ctuna Valentiniano ducta est, virginem facit, quam constat viduam fuisse Magnenti, tyranni. Deinde qubd Seueram luperstiatem suilse ait. cdm Iustina Valentiniano nupsit, aeque falsuin est. Qui igitur falsi iam semel & iterum in hoc negotio Ie-

uincit,lr, mirum non est in criminatione

Valentiniani impegisse. Sane Ammianus qui aderat . Valentiniani castitatem insisnem, celebrat lib. 3 o. nec verisimile est icriptorem Ethnicum , cuiu uno di i eera in tantam iii itudinem in Eluistia-

232쪽

ito Imperatore dissimulaturum. moditem de ZoΣimo Christianis Imperatoribus infensissimo, dici potest. Non inquam hi Ethnici, abstinuis lent vituperatione legis, speetiuitis usum quem Saulustius t ellum Iugurthinum describens derisit in barbaris 3 & in Iulio improbatus est,teste Suetonio cap.3 a. & ab Ethnicis Imperatoribus Valeriano & Gallieno,ac Diocletiano & Maximiano. lib. I 8. Cod .adleg. Iul. de adulter. ac L a. Cod. de incest. nupt. edictis perpetuis est proscriptus. Tandcm altum de ea Valentis niani lege silentium apud omnes chra stianos historicos , praererquam apud unum Socratem qui tantb post vixit, calutaniae arguit eius nanationem. Posteriores vero quos Socrares implanavit, puta Paulus Diaconus l. I r. append. ad Eutrop. Nicephorus i. a. histor. cap. 33. Bilitanius de iure connub. pag. 3. multo minus sunt audiendi.

brutin ustςrtius passim adulteti, infamis p aluceaDeex causa exitium sibi de iiii perio. cladeiis acciuisse dicitur

quod Maximi Senatoris uxorem sssimam scimuiram per fraudem foedasset, homo adeo in libidines furens ut etiam incantamentis ac magicis philtris mistro rum pudicitiae insidiaretur. Scribit ista Proeopius i. t. de beIlo vandat. cui Baronius anno 43 4. passimque recentiores astipulatitur Est tamen qui Valentinianum per calumniam a Procoso not tum scri et a Procopio autem hauserunt c eri. Ita Ioannes Tomeus in Regiae Sanctitatis Illyricianae fcreunditate,c6texens vitam S.Placidiae filiae Valentiniant huius tetiij. Certe Idacius illorum temporum Seriptor eum in Valentiniani neeem per Maximum incidit, omnia alia prosert

in in quae a Procopio adducuntur. Cauam enim cui Maximus rebellarit de in-.cautum Imperatorem assi Aetio disiunctum perduierit, resert in ipsius Maximi supelbiam lanis Maximi tyranni 1 Theodosio Magno deleti, hanc

nactus spem in imperium tritiolandi, nihil praetermisit quominus ad votorum suorum assecutionem pertingeret. Nec aliter Marcellinus Comes in Chronico re dc iple temporum illorum scriptor. Sanε Procopius, toties alias lubricae fidei & in Imperatores Occidentis pro Graecorum usu iniquior, Scile potuit tuas de Valentiniano suspiciones aue fictiones modium eius obtrudere & innoxium calumnia grauare.

S. Damasus Romanus Ponti sex,adulterii acciuatus est , ut habent literae valentiniani primi Imperatoris. Sed fuisse pinguem calumniam,certum est. Nam S. Hieronymus epistol. 1 o. virginem illum , 8c virginis Eccisis Doctorem agnoscit ; eiusque mores compositissimos celebran t omnes Historio, ut Theodoretus l. 1 cap. 2. Socrates i. q. cap. 27. SoΣomenus lib. G. cap. 23. Solus Maccellinus Romanus Pres ter , sectionis Ursicini, eo libello quem Theodosio Imperatini porrexit, de Damaso Iocutus Iegitur. At hosti aduersus hostem scribenti fides haberi, nec potest, nec de-her. Fabii tam ergo aduersus Damasum

adulteri, calumniam per Schismaticos, ab iisdem dissemi natam , eodem loco habere par est, quo illas alias de Damasi λ- ritate , & caedibus per eum causatis ; quibus eum ibisse alienissimum nec nisi

calumniosh de illis notatum , monstiat

Russinus a. histor. cap. I O.

Mulier Vercestensis , a marito adult iij accusata , de in carcerem cum iuueneadultero, s vr accusatio serebar, compacta pro seueritate legum aduersus adult

ros eo tempore a Valentiniano latarum,

quibus in plerasque illustres personas

saeuitum est,ut meminit Ammianus l. a 8 iuuene. rormentis cedente , de se reum

adulte in consesso; ad eandem gladii poe

nam damnata est. Sed sexu isertim suo, linquit S. Iheroumus , qui huic nari ι Dd tioni

233쪽

1og Sectio II. series

imo, Iuparum quae viris quos ad nequitiam ii flectere nequiuerant, calumniam struxeruntis ua iplarum facta illis tribuentes, recentet Muretus lib. i. vatiar. lect.

cap. I 2.

S. Susanna ab impuris iudicibus calumniam adulier ij palIa , diuinitus er pia est furori calumniatorum, quos bis vimix reos fecit testimonij, quum prias reos fecisset adulterij, ut loquitur S. brosius Serm. '. qui est de Christi accusatione ,& perperam alicubi S. Ambrosio adiudicatur, cum eadem ex parte verba habeat in ope cibus indubitatis S. Ambrosius, uti. Io. in Luc. ad c. 23. sed quod bis victricem vocavit susannam, aeque habet ut apud S. Cyprianum l. de bono pudic. Susannae de calumnia ereptionem, cum B. Virginis liberatione, aiulpicione falia Iosephi ex uteri rumore commoti, componat creditus Chrylo- stomus Se . de S. Susannaicum ipso autem Christo per calumniam iudicato, & confixo S. Ambrosius Sem. a. de

Christi accusat. Idemque perbelle lib. 3. de Spir. sancto cap. 7. Dei praesidium in

detegenda aduertus senes calumniatores Sanctae Susannae Pudicitia, his verbis

aperit. Γ Daniel nisi accepisset Dei spiti-rtim, nunquam potuisset deprehendere adulterium libidinis, mendacium fraudis. Nam com Susanna presbyterorum coniurationibus appetita, inflexam po- Pili mentem videre e contemplatione eniorum, & omnibus destituta subsidiis, sola inter hostes pudicitiae suae conscientia , Deum arbitrum precaretur ;Ex diuit, inquit, Domin vocem ei-, cum duceretur ut periret : ct excitanit Dominiia Spiritum Sanctum pueri adolescentis cui nomen Danies. Itaque secundum accepti Spiritus sancti gratiam, vacillantia perfidorum testimonia deprehendit. Denique non alia nisi diuinae fuit operatio potestatis, ut eos vox sua Proderer, quotum latebae affectus. Pet-

eipite igitur Spiritus sancti saerum αcoeleste miraculum. Illa quae maluit sibi casta esse quam populo, illa quae maluit

innocentiae subire periculum, quam P doris ; quae com accusaretur, tacebat; cum damnaretur, silebat, conscientiae suae contenta iudicio, quae reuerentiam pudoris etiam in periculis reseruabat, ne extorsisse petulantiam viderentur , qui extorquere non potuerant castitatem, ubi Dominum inuocauit, spiritum meruit, qui latentem presbyterorum conscientiam reuelauit. Discant pudicae, calum niam non timere. Nam quae castimoniam vitae praetulit, nec vitae dii pendium pertulit, dc gloriam retulit castitatis. JEgregie praetet ea de S. Susanna Bernardus icim. 3. de Annunt. Valentinianus Augustiis, Gratiani pater, Imperator Chri litanissimus, cuius praeclarandet professio lub Ililiano Apo- stata, euectionem eius ad imperium promeruit ; calumniam passus a Socrate i. q.

cap. referente, Valentinianum Iustinae Virginis amore captum, Seuera coniuge superstite sociatum Iustinae esse secundis nuptiis ; nec propria turpitudine contentum, legem tulisse qua sescuicunque esset, duas uxores legitimas simili habere. Hanc esse arte cem calum-n Iam , qua non modo Valentinianus adulteris incusatur, sed etiam adiit teri rum patronus statuitur, multa euincunt.

Et imprimis falso Socrates, lusi inam cum a Ualentiniano ducta est, virginem facit, quam constat viduam suilla Magnentii tyranni. Deinde quod Seueram luperstiatem Hilse ait, cdm Iustina Valentiniano nupsit, aeque falsum est. Qui igitur salsi iam semel N: iterum in hoc negotio Ie-

uincitur, mirum non est in criminatione

Valentiniani impegisse. Sane Ammianus qui aderat. Ualentiniani castitatem insisnem, celebrat lib. 3o. nec verisimile est icriptorem Ethnicum , cui ut in odi i eerat, in tantamurpitudinem in Cluistia-

234쪽

ho Imperatore dissimulaturum. Quod item de ZoΣimo Christianis Imperatoribus infensissimo , dici potest. Non inquam hi Ethnici, abstinuillent vituperatione legis, spectivitis usum quem Sallustius, bellum Iugurthinum deicti bens derisit in barbaris a de in Iulio improbatus est,teste Suetonio cap.3 1. 3c ab Ethnicis Imperatoribus Valeriano & Gallieno,ac Diocletiano & Maximiano. lib. I 8. Cod .ad leg. Iul. de adulter. ac l. 2. Cod. de incest. nupti edictis perpetuis est proscriptus. Tandem altum de ea Valentis niani lege silentium apud omnes Christianos historicos , praeterquam apud unum Socratem qui tantb post vixit, caluasniae arguit eius narrationem. Posteriores vero quos Socrates implanavit, puta Paulus Diaconus l. I r. append. ad Eutrop. Nicephorus l. 2. histor. cap. 33. Blistbnius de iure connub. pag.73. multo minus sunt audiendi. Ualentinianus tertius passim adulteri, infamia grauatur,eaque ex causa exitium

sibi de imperio cladem acciuisse dicitur

quod Maximi Senatoris uxorem formosissimam sceminam per fraudem foedasser,

homo adeo in libidines furens ut etiam incantamentis ac magicis philtris matronarum pudicitiae insidiaretur. Scribit ista Procopius i. i. de bello Uandal. cui Baronius anno 14. passimque recentiores astipulantur Est tamen qui Valentinianum per calumniam a Procopio notatum stritae: a Procopio autem hauserunt cmri.Ira Ioannes Tomens in Regiae Sanis ctitatis Illyricianae se unditate,cotexens

vitam S.Placidiae filiae Valentiniani huius

rettit. Certe Idacius illorum temporum Scriptor cum in Ualentiniani necem per Maximum incidit, omnia alia prosere quis quae a Procopio adducuntur. Causam enim cur Maximus rebellarit & in .cautum Imperatorem ab Aetio disiunctum perdiderit, resert in ipsius Maximi superbiam qui E genere latus Maximi tyranni a Theodosio Magno deleti, hane

nactus spem in imperium intiolandi, nihil praetermisit quominus ad votorum

suorum alsecutionem pertingeret. Nec

aliter Marcellinus Comes in Chronico de& ipse temporum illorum scriptor. Sanε Procopius, toties aliis lubricae fidei & in Imperatores Occidentis pro Graecorum ulu iniquior,facile potuit suas de Ualentiniano suspiciones aut fictiones in

odium eius obtrudere & innoxium ca- Iumnia grauare. S. Damasus Romanus Pontifex,adulterij accusatus est , ut habent literae valentiniani primi Imperatoris. Sed fulta

se pinguem calumniam,certum est. Nam S. Hieronymus epistol. 1 o. virginem itinium , & vir in is Ecc sis Doctorem

agnoscit e, eiusque mores compofitissimos celebrant omnes Historio, ut Theodoretus l. 1 cap. 1. Socrates i. A. cap. 27. Soeto nus lib. 6. cap. 23. Solus Mar

cellinus Romanus Pres ter , factionis Ursicini, eo libello quem Theodosio Imperatori porrexit , de Damas o oblocutus legitur. At hosti aduersus hostem scil-benti fides haberi, nec potest, nec deber. Fabiicatam ergo aduenus Damasum

adulteri, calumniam per Schismaticos, ab iisdem disseminatam , eodem loco hac bere par est, quo illas alias de Damasi feritate , & caedibus per eum causatis ; quibus eum sitisse alienissimum nec nisi calumniosὶ de illis notatum , monstiat

Mulier Vercellensis , a marito adult rij accusata , & in carcerem cum luiten adultero, ut accusatio ferebar in compacta pro seueritate legum aduersus adult

ros eo tempore a Valentiniano latarum,

quibus in plerasque illustres personas

saeuitum est,ut meminit Ammianus l. a 3 iuuene. tormentis cedente , de se reum

nam damnata est. Sed sexu fortior suo, . t inquit S. sieronymus , qui huic nari

235쪽

xto Sectio II. Series

tioni accurate exarandae lucubrationem dedit, cum equuleus corpus extenderet, & lordidas seriore carceris manus post tergum vincula cohiberent, oculis, quos tantum tortor alligare non poterat,

suspexit ad coelum, & , volutis per ora lacluymis. Tu, inquit,) testis es Domine I E s v , cui occultum nillil eli, qui es scrutator renis de cordis , non ideo me negare velle , ne peream ; led ideo mentiri nolle , ne peccem. At tu miser homo , si interire festinas , cui duos interimis innocentes Equidem deipia cupio mori, cupio inuisum hoc coe .pus exuere, sed non quasi adultera. Praesto iugulum ἱ micantena intrepida excipio mucronem, innocentiam tamen me

cum seram. Non moritur, quisquis victurus occiditur. JSubdit S. Hieronymus, de amborum criminosorum tormentis, ut adigerenturnis , impositum crimen fateri; ac denique de gladii impactione, qua iuuenis, falli se criminis vi tormentorum reus proscisus,illico obtruncatus est. Postquam vero ad foeminam ventum est; &, flexis in terram poplitibus super trementem ceruicem micans eleuatus est gladius;& exertam carnifex dexteram totis viri-hus concitauit; ad primum corpori S tactiun , stetit mucro lethalis, de leuiter perstringens cutem , rasurae modicae sanguinem aspersae, imbellem manum percussor expauit; & victam dexteram gladio marcescente miratus , in secundos impetus torquet, languidus rursus in sue minam mucro dilabitur,&, quasi sertum eam timeret attingere, circa cerui

cem torpet innoxiam. Itaque furens Jeanhelans lictor, paludamento in ceruicem retorto, dum totas expedit vires, fibulam , quae clamydis mordebat oras, in humum excussit, ignarusque rei, en leni librabat in vulnus. En tibi, ait mulier, in ex humero aurum ruit : collige multo quaesituin laborς,ne Pereat. Probi

I I. caput VIL

rogo quae est ista securitas Impendentem

non timet mortem: laetatur percu ssa;carnifex pallet:oculi gladium non videntes, fibulam vident: Et ne parum ester, quod non formidabat interitum , praestabat beneficium saeuienti. Iam igitur & tertius

ictus lacramentum frustratus erat Trinitatis. Iam spiculator exterritus , & non credens ferro , mucronem aptabat in iugulum, ut qui secare non poterat, saltem

premente manu , corpori conderetur.

V omnibus res inaudita saeculis. Ad c pulum gladius reflectitur, & velut Dominum tuum victus alpiciens, consellus est se serire non posIe. Huc huc mihi trium exempla puerorum, qui inter fit gidos flammarum globos, hymno, cdidere pro fletibus, circa quorum sarabaula, sanctamque caesariem , innoxium lusit incendium: Huc beati Danielis reuocetur historia , iuxta quem adulantibus caudis, praedam suam leonum ora timuerunt: Huc Susanna, nobilis fide, omnium subeat mentibus, quae iniquo damnata iudicio, Spiritu sancto puerum replente, saluata est. Ecce non dispar in utraqiae misericordia Domini. Illa liberata per iudicem, ne iret ad gladium t haec a iudice damnata, absoluta per gladium est. Γ Αddit de tribus aliis ictibus , quos eadem

mulier citra mortem excepit, manifestodiuinae erga innoxium tutelae indicio. Exemplum assine trium meretricum, qui bus Sarracenorum turpe commercium re-fiigientibus , & idcirco plexis .ceruices nullius gladij quantumuis valide vibrati ictu abae indi potuerunt, recitat Petrus Damiani opust. Α7. cap. vltimo. Paulinus Domesticorum Comitis filius, Convictor Theodosij iunioris,eiu Gque cum Athenaide postea Eudocia,

nuptiarum pronubus, iuuenis speciosissimus, adulterij cum eadem Eudocia insimulatus est, cum pomum eximiae tam pulctu itudinis quam magnitudinis , ad Eudociam a coniuge Theodosio trania mill δα

236쪽

De Adulterio.

missum accepisset ab Eudocia: rursusque

ipse ignarus unde Eudocia acceperat, illud ad Theodosium transi nisi flet. Suborta enim ex hac pomi trant missione, de furtiuis Paulini cum Eudocia congressibus suspicione, plena credulitas consecuta est:cum interrogata a Thedosio Eu-

docta , ecquid pomo fecisset , res ondit se illud edisse , instantique, & vere ne illud edisset urgenti Theodosio, edille fit-

mauit sacramento. Argumentum id vi-lum Theodosio certum turpitudinis Paulini cuiu Eudocia ; unde conlocuta est mors Paulini, nocte inlequente trucidati , iussu Theodosii. Sed calumniam pallium elle Paulinunt , Theodosius ipse

agnouit, Eudociae denique reconciliatus ; dc ita quidem, ut magno suo malo, impetis, deiecta solo ie Pulcheria Augusta, per Eudociam S fidos ei admini-itios omnia gereret. Muliebris metus Eudociae , colorem aliquem calumniae praebuit. Nam subito pauore conepta,

ad Theodo de pomo quaesitum, nesciens quid diceret, & in mendacio incon ille

prolato inconsultius constans, ac iuramentum fallum adiungens, viro innoxio exitium creauit.

S. Elizabetha Lusitaniae Regina , sed . mina sanctissima ,& vindicatione Ecclesiastica nupera petillustris, apud Dionysum coniugem paIIa est calumniam

violatae fidei coniugalis , ex amore eph

bi honorarii admodum pii, quo Regina ad clan quiarias eleemosynas & pleiaque

pia opera administro utebatur, non abique inuidia alterius ephebi, qui idcirco heram apud Regem criminatus est de contuerit dine cum suo socio. Sed fuisse ciendam calumniam, atrox supplicium eriminator diuinitos repensum patefecit. Iulsus enim pius ephebus Regia mandata peti ferre ad fornacis,ealcariae curatorem , iussum ut qui ad fornacem tali hora veniret, abreptum illico coniiceret in succcntam fornacem, cum in via dato ad

2IIS actum signo haesisset, euasit discrimen. Nam Rex prae impatientia cognoscendide negotii exitu, ephebum delatorem

submisit , qui resciret de fornacis curatore num perfectilet quod in mandatis habuerat. Ratus curator, hunc ipsum esse quem Rex iniici fornaci praeceperat, eum vorandum flammis exhibuit. Vix autem absumptus flammis fuerat teter crimina tor, cum aduenit ephebus Also delatus, quem curator sornacis i iussit Regi nuntiare , factum este quod praecepetat. Perspecto adeo inopino euentu non dubitauit Rex, quin haec es let digna criminationis iniquae retributio: sicque luspiciones omnes de Regina S: ephebo abstersit, laudatuique est Dominus , seruans sanguinem innoxium in die illa. Habentur illa in B. Eli Eabethae redus gestis,& in Chronico Minori l. 8. cap. 28. 3. I.

Vnde exscripsit Granatensis l. a. c. 27. g. I o. Et hodieque ad tantae rei mem riam conseruari eam calcariam sornacem,

testantur fide digni. Symmachus Papa, malignitate schi Lmaticorum de ad alerio est accusatus, ut ex coniectiva scribit Baronius anno Fo2.

Sed suille plane id obiectum Symmacho,

habet Ennodius in Apolog. ubi Schismatici se partem tuam a Symmachi adulteri coiit ortio subduxisse profitentur. Porro

eam accusationem filii se meram calum

niam , perspicuum fuit ex synodo in eo negotio celebrata, cui Symmachus lubens ac volens discussionem causae tuae permisit, caeteroqui immunis ab omni

lynodali & humano iudicio, ac soli Deo

debens innocentiam, ut Ennodius scite dixit. Recte tamen ac prouide , ex eo

qubd Symmachus tali calumnia pilisari potuisset qui summus Pontifex erat, col- Iegit Laurentius Mediolanensis Archiepiscopus, eo praecepto de Concellaneis quod est apud Ennodium opuscul. 7. expediens esse cuique Presbyteto & Diacono , habere concellaneum , activim

Dd a suorum

237쪽

2ir. Semo II. Series II. caput VII

suorum testem. Imb titulus libelli, habet, omnes Episcopos, nempe Mediolanen. si Archiepiscopo obnoxios, in i ullos elle habere socium. Et vere potest ad EpitcOpos extendi nomen Sacerdotum, ad quos praeci ptum illud dirigitur. Et caiisa praecepti proponitur, f Ne si immorum quispiam , minimorumque dii pereat maxime cum mali ipsius recens oculis osteratur exemplum, cam Apostolicae tedis Praesulem. & omnium pene Ecclesiarum gubernacula tractantem, per proximi tumultus incedium, inimicorum rabies taliore momordisset,& in tuina suam aliquo- tu furor sine iusta indignatione surrexit lGuilla siua UVilla, Oberti Marcilionis coniux, in adulterij calumniam incurrit,quae tamen diuino miraculo disiecta est. Rem sic narrat Petrus Damiani opusculi 37. c. & agens de HugOne Tusciae Principe, oberti filio. Obectus Marchio , pater eius, Hugonis Regis , naturalis filius extitit: qui nim ruin uillam , maioris Bonifici j Marcitionis filiam , conitigali sibi foedere copulauir. Hic non multo post, indigna ione primi otionis Imperatoris incurriti ac subinde relicta coniuge , Pannoniam profugus exulauit. Qui cum longo pbst temporeta sumptus in gratiam rediit; matrem cum grandi uicula iam prole reperiens, admiratu expauit.Negat homo se genuit- se, quem conlpicie ; & zelotypiae permotus inuidia, , stetae mulieri obs enum crimen intendit; nequaquam sc tam insperatae rei perhibet conicium; diffitet ut se conceptionis huius nolle mysterium: nec posse fieri, ve se aiserat patrem , qui

praegnantem non reliquit uxorem. Ad hoc tandem res diutius ventilata protrahitur , ut non aliter quim peractae purificationis indicium tam graias obiectio sopiatur. Hoc igitiu evimaque parte conuenit, ut in vastii quadam amelissi e domus alea , comemus religiolarum

Orci rei narum x quibus niminini in

subselliis, suis undique eon siclantibus , puer totus ui medio poneretur: ti: si patrem , quem nunquam antea viderat,

adiens peteret, ab omni piocul dubio matrem sulpicione purgare r. Quid plura Conueniunt Ponti inces, adlime cum Monachis & Abbatibus, inferioris etiam ordinis Sacerdotes: fletur, gemitur, ini-pitatur, ad coelos oculos erigunt, pugnis pectora moesta contundum, prostuentibus lachrymis tristitia ota perfundunt. Dimissus itaque puer in medio , sine ρο- pate vel gerola, coepit ire et es cum pater

sederet inter vulgus, nec ab aliis videretur vlla subselli, varietate distinctus;contemptis omnibus, puer ad eum signan-rer accessi, eique tanquam notissima s miliaritate blanditus, adhaesi. Sic it que liberauit matrem , dum diuino prouocatus instinctu,petiit genitorem. Hoc igitur modo, matri confiisio tollitur, patri filius redditiir, & utriusque parentis affectus erga ie inuicem in communis obole reformatur. Omnes ergo,qui aderant, tant' stupefacti miraculo, votiva mensis.conlubilatione, de dignasau ri Deo gratias referentes,exultamqBernardus Ludovici ImperatorisLu- stticus filius Comes Barchinonensis, alius. a Bernardo Ludovici Nepote ex

oculato ,ὶ 1 Iuditha Ludovici uxore si

tamen uxore, & non moecha, cum essepeius consanguinea, nec interuenissiet disepensatio; calli inniam sultinuit-adulte-

iij, ut habent Acia S. Federici Traiecteh-sis,qui ob reprehenium illudQOniugium,iabiit martyrium. Ibi resertu Iudithru Bernardum eximia forma ivuenem , ad illicitum commercium saepe sollicitasse. Bernardo autem immani litem sceleris detestante , & adulteri, peccatum essu Ionge grauissimuin confirmante ν Iuditha anaota in nrorem verio , praeiertim

vexitam ne tanta turpitudo eiu lgaretur, a Bernardo,probrum anteocoipas te,& in

simiem Braualdum detulisio ad Imper

torem.

238쪽

De Adulterio. 2 ra

tistem; quasi ipsa non interpellasset tantum, sed etiam vi tentasset opprimere,&nefario adulterio polluere. idqxie re ipsa postea Iudithae obiectum est , a Ludovici filio Pipino & Hilduino Archicapellano, de aliis , ut habet Theganus de gestis

Ludovici Pij num. 36. ubi etiam narrat, Iuditham eo titulo, futile per vim Monasterio in lusam, ac fratres eius Conradum de Rudolfiam , attonsos: atque ita saltum rumorem Iuditha diffeminante sparsum Deus in caput eius regessit. Praeterquim qiiod ipse Bernardus, ut habent Acta S. Federici in denuntiauit singulare certamen, coram Ludovico Pio. α duobus eius filiis Lothario& Ludovico, ineundum aduersus qiuemcunque probri illius sibi aflicti assertorem nemine prorsus cum eo, tali ex causa decertare auso. Itaque Iudithae calumnia, omnibus latis peripecta nit , 3c Bernardi innocentiae omprobata. Quanquam constanterne innocentiam in ea malevia tenuerit, Acta S. Fedetici dubitare gunt'. Comes Mutinensis, iuuenis speciosissimus, a Maria Aragonia Ottonis tertis uxore de turpirudine interpellatus, cdm renuisset Imperatoris thorum foedare, ac

coniugalem fidem qua ipse quoque illigatus erat, violare, ab hac secunda Pu tipliaris filia, apud Imperatorem de attentato adulterio accusatus, uxore prius

de structa sibi calumnia & iniquitate Imperatricis commonita , letho datus est, resecto capite. Comitillamincarii in vita tui taput excipiens, qua die Imperator viduis itis dicebat, asstitit pro tribunali ;de prolem viri capite in medium , po-pescit de iniqua mariti damnatione de eaede iudicium, contestata se viri innoeentiam sciri candentis attrerutione Pr

baturam. O d de seeit. plane illae a. Nec moi caput sibi visissim Imperatoris , prostrinxit viri capite inique abscinso , postulauiti annuit Imperatot sevcum , Hadu . tamen concedi a vidua expetite ; ac denique per Proceres non

sine longa collutitione extorsit poenae remissi0nem , ex pacto tamen dedendi flammis neseriam adulteram, totius iniquitatis machinatricem Mari mi Augu-liam. Et ita factum est, ad Amulam vitalam haud procul Mutina, ii ii iis in Tiis scia castris eidem Comitissae viduae attri butis , ab Imperatore : ob concellam sibia vidua triplicis vadimonii dilationem. Tragoediam plane horribilem mirabile de calumnia trophaeum in ea statutum, Got Bidus vitetbiensis l. II. Chron. I di crumine expressit, signatis admodum diligenter adiunctis omnibus. Habet ut

etiam ea nanatio apud Κrant Zium l. 4. Saxon. cap. 26. ex quibus prosecerunt Deirio A. Magic. cap. 4. quaest. 4. lech. 3.& Baronius anno e 98.ac Sigon His l. T.

S.Chun egundes Augusta Henrici coῖ- nomento Claudi, Imperatoris sancti sit mi, coniux sanctissima, & de vici allensu virgo , odio Saranae , calumniam de violata tholi fide est. passa, . quidem modo plane singulari. Sic eidni de ea Autor compilationis Chronologiae , de Iacobus Glerserus ad cap. 2. vitae S.Chun egundis. Autore Diabolo qui an uidebat eius virginitati, de climine adulterii vehementer infamata est: Callidus namque Diabolus, transfiguratus eli in sormam militis speciosi , qui tribus diebus

continuis, manu videbatur pluribus, exire de thalamo S. Chunes undis. J Simile actificium Diabolicum ad imponendum Sylvano S. Hieronymi discipulo, supr, retulimus .Et similiter apud Petrum Cluniacensem l . I . mirac. cap. I . daemon

Monacho specie Abbatis apparuit. O eurrunt passim alibi exempla Satanae, transfigurantis se in Auselum hicis, da irae ementientis alienam miseriam , vecorinarium planEquam reuein est, esse videatur. Hanc Plenam discriminis aededecoris calumniam, R Chun egundis pro recepto tunc usu, ex condicto super

239쪽

Senis i I. Series II. caput VII.

ignitos vomeres nudis pedibus incedens, abstersit, magna Satanae confusione. Le-ue veto est diis dium in huius narrationis relatione apud Historicos , quod alicubi dicat ut calcasse vomeres nudis peditas , ut nos retulimus, secuti Κrant-etium l. 4. Saxo. cap. 3 2. & Fulgosium l. 8. cap. I. Alibi autem dicatur sex candentes vomeres porralse nudis manibus, quod habet idem Krantalus in Metropoli l. 4. cap. s. Fortassis utrumque succei silue fecit S. Imperatrix. Assine est exemplum Emmae Reginae Anglorum , de qua

Polydorus l. 8. histor. Anglo. De matrona Rugiensi , per calumniam adulteri j insimulata, scribit Saxo Grammaticus

I. i . hilior. Dan. cum ferrum candens prehensura mox esset , ferrum ab eius conlpectu auolalle. B. Richaidis Carolo Ciusso Imperato, ri nupta, deque mariti albentu virgo,cum exegillat in coniugio illibato annos duodecim, calumniam apud maritum passaeis violatae coniugalis fidei. Diem illi dixit Imperator coram Imperil proceribus, nec contentus ferti caden cis innoxio peream attactu , sulpicionibus male conceptis inhaerens, Ausustain ex aula pepulit, perinde atque si tetri facinoris, &maculati thori conuicta esset, quae tamen

non nisi conflastae gratis calumniae rca

crat. Obdurauit ad eam ignominiam pe-ctiis nullius sibi labis conicium, pia Imperatrix ; dc relicta aula in S. Othiliae montem apud Alfatas situm secedens, Monasticae perfectionis illic imbuta disciplinis, diuino vilii admonita, parthenonem in findo suo ad Vogesi montis radices construxit , ubi humum ab ut regeri deprehendit; quod illi signum monstratiam fuerat , designatae diuinitus ad parthenonem sedis . In eo multas post eam virgines Regi Regum allatas, ad omnem sanctimoniam in rmauit, desiitque inibi viuere anno 889. clarior obcalcatum ueculum , de patienter ac cum gaudio exceptum calumniae turbinem , quam si in perpetuo flustro, gratiam Imperatoris retinitiiset in aula. Nec vita sano impossitae labis pars, famae eius adhaesiit; notauitque Hermannus Contractus in Chronico , nitorem eius purissim lim fuisse diuino iudicio comprobatum. Eiusdem meminere summa cum laude

Matthaeus Raderiis in Bauaria sancta. de qui res Caroli Crassi Imperatoris sunt prosccuti, & icriptor sacratum Volagiae

antiq. 3. part. lib. I. cap. Io. necnon Auentinus lib. . annal. Boioium.

Nec Carolo impune fuit, piam Augustam inanibus i ulpicionibus Galumniose grauatam abiecisse. Imo haec sortassis origo fuit immanium calamitatum quibus exinde mileiabiliter est attritus. Fuerat Carolus Reginone tcste ad annum

887.ὶ princeps plane Christianissimus,

ac Deum timens ek mandata cius ex toto

corde custodiens, Ecclesiasticis lanctionibus deuotissime obtemperans, ac ineleemosynis largus . Ex quo tamen conii Sem virginem calumniae nubilo ost undi liuit,

adeo exercitus aerumnis est , ut commiserationem moueat calamitatum eius recogitatio. Discellere ab eo amici prope omnes : auersati eum uini Galli, quibus initum in Carolo Magno impetitim , in Crasso desit. Neque enim eius lucceiasorem Arnulphum , & binos qui huic

sustecti sunt Ludovicum atque Conradum,inter suos Augustos recensent Galli. Arnulphum quidem quod nothuseia ser, quae labes Ludovico Arnulphi filio

affricatur. Conradum vero, ultro dant

ad gentem suam non peltinuisse. Itaque periit Gallis Occidentale Impelium in Carolo Crasso , quem Chronicon Lorii

hi mense, miseranda rerum facie ad eam egestatem deuenisse tradit, ut desper tis rebus, non iam de regno, sed de victu quotidiano cogitaret. O verias laiori

lium vices t Ollortem nullis satis deflendam quaestubus t Sed cum alia peccarae

240쪽

De Adulterio.

Carolus , tum insontem mulierem iugali sibi deuinctam is dere , fascinante Eelo inconi ulto , quive plurimum cincitate peicillitur, dato repudi j libello dehonestarat, & quasi nocentem gradu mouerat. At vindex est Deus in huiusmodi, nec perpetuis otiundi tenebris ob lcuratam aliquandiu innocentiam lustinet.

Heduigis Poloniae Regina , tamina lectissima , non illa canoni tmo & Ecclesiastica vindicatione illustiis, sed tamen vitae probatis liniae, ) apud Vladit Iaum Regem a Gne uosso Dale uicio Cra-

couienti lubcamerario , infamis probri notata eli, ut i cribit Cromerus l. i s. histor. Polo n. Accusationis summa erat , quod Gulielmus Austrius secreto Craco- uiam peti illet ah lente Via disia o , N aliquot diebus cum Regina conlue uis Ict. Regina iitreiurando purgauit te. Calumniatori Deus, infamiam pro male deni grata piissimae taminae fama reposuit Instituto enim aduersus eum Vissiciae in

procerum conuentu iudicio, cum probare . calumniam impactam non pollet, ex decreto Iudicum , ad poenam in illis oris omnium maxime infamem , damnatus est. Nimirum ut subter scamnum positus, edito latratu clara voce profiteretur,

se esse mentitum. Quo pacto canem se egille in ea salsa delatione Mindignumelle qui inter homines numeraretur, palam testabatur; sin minus verbis, de ut aiunt istactu signato , at factis&in actu exercito. EadEmque infamissima poena, multatum postea in non ' dissimili causa Clementem Moscorouium, Castellanum Viniciensem de Praesectuna Craco utensem , scribit idem Cromerus lib. I 6. Ancaninum calumniatoris genium ab ea gente calumniatores ita mulctante expressiim , significare voluit S. Hieronymus epistol. 9 . quae est ad S Augustinum, & epistol. is i. quae est ad Minerium & Alexandrum , cum calumniat rIcem facundiam, & allegato Appio, Vocat raniram,quipse in allatrando δe mori. dendo positum ,& cum alibi suos calumniatores , vocat canti suos ρ

Nugna Comitis Castellae filia , San

cto I v. Regi Nauarraeorum nupta,&ex eo Garciae & Ferdinandi mater, a filiis, horrendum dictu , in adulterij apud maritum calumniam est passa; &, quod tu γpius est, ex leuissima caula. Sancto enim marito ad bellum profecto , cum abnui iaset Nugna Garciae filio equum concedere,quem Sanctus habebat charissimum, actus in rabiem matri insidias apud patrem struxit, quod cum Petto Sessio, qui

negandi equi autor fuerat, consuesceret,& Ferdinandum fiatrem in criminationis societatem traxit. Ex quo fictum , ut communi conuentus procerum decreto, Regina ignis lupplicio addiceretur, nisi aliquis iure armilve, pro more tunc recepto,Reginae pudicitiam tueretur. Misertus nouercae vicem Ramirus Sancij fi lius nothus, prodiit ad depellendam illatam Reginae calumniam. . Sed Ec vir religiosus . filios qui laturam exuerant. iudiciorum Dei admonitos, reduxit ad sanam mentem, & ut matrem impacta labe liberarent, effecit. Pater mire in eos

exacerbatus , caulam eorum matris iudicio permisit; a qua mat sem se recordante , in gratiam admissi sunt ; sed ita tamen ut Ralairus nothus qui legitimos filios pietate luperarat, regno Aragoniae donaretur, exclusis Garcia dc Feldinando, quod Sannius pater ratum habuit. Describunt fuse hanc in Reginam filiis calumniam, Mariana L8. de rebus Hispan. cap. I 3. 3c Auror Historiae Regum Naiauartae in Sancio Rege i 3. eius nominis I U. B. Maria Brabantina Henrici II. cognomento Magnanimi Brabantinoru. Du-rcis, & Mariae Philippo Caesari editae filia. tamina omnis virtutis laude praecellens , nupta Ludovico Seuero Boiorum

Duci,mox a nuptiis grauata est calumnia violatae

SEARCH

MENU NAVIGATION