R.P. Theophili Raynaudi Societatis Iesu Theologi. Hoplotheca contra ictum calumniae. Robur et as triplex circa pectus ... Lucubratio. ..

발행: 1650년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

rbis Sectio II. Series

violatae fide i conitigalis per meras planeque manes sulpiciones , haustas ex lue ris, quas Maria limul ad Ludovicum maritum, in latrones cum copiis profectum, simul ad Ruchonem Comitem Sylue strem dabat. Per errorem namque tabcl- lata j iis literis quae ad Ruchonem dabantur marito redditis , & e conitatio iis quae ad Ludovicum dirigebantur Riicho ni datis, non videns Liuio uicus qub argumentum literarum pertineret, amatoriam elle epistolam censuit ; S absque alia caulae dilcussione, oestro incredibili percitus ex dra Rhenana ubi copias in praedones ductabat, domum praeceps aduolat tabellatio primum veluti lenone furoris impetum experto & cludelirer obtruncato. Cum prim sim ad suos te migrauit,quod citatis equis nemine in exerciti conicio , paucissimis adhibitis comitibus fecit sagebatur dies is . Calend.

Februaras anni irs 6. iuxta Alientintina, auxia alios vcro annus i 273.ὶ per Halo litae emotio ius indicia tcrrore omnia compicuit. Idnprimisque obuiii in arcis praefectum extemplo per sicarium interiecit , tum corruptam uxorem de violata

foedo flagitio tholi fide verborum tonitruis oppres Iam,frustra allegantem innocentiam sitatu carnificis gladio subiicit ;sorore Ludo ilici., Sciliciae Resina quae aderat nequicquam per omnia lacra inducias irarum perbreves , ad rei di lcussionem quam ii appliciter exposcente. Helicam alane burgentem nobilem e gyne-caeo Virginem tanquam herilis perfidiae coniciam, adacto in pectus pugione consedit Se matronam aulae praesidem ex praealta ascis turre deturbatam furoris sui qtistitatu victimam secit. Innocentissi-inae mulieris saniam . Deus mox resarsit. Ludoviciis post sit sum tam immaniter sanguinem innoxium , tantis agitatus eli mentis aestibiis, ut ipsa nocte caedem consecuta, iuuenis non plus quam seriem supra viginti Manua natus, Plane

I L caput VII.

incanuerit , ita ut manὶ septuagenario maior , videretur. Annales Ersordiani , patefactam diuinitus Mariae innocentiam produnt 8, nescio an subitam canitiem admiraculum retulerint, clitam aliis per aesthim animi insolitum, naturaliter intra simile temporis spatium obtigisse constat: ut illi de Caesaris aula apud Leuinum Lemnium 1. de Complex. c. 2 &alij apud Con imbricentes L de Iuuetute de len c. Quin etiam alios subitb plane incantilia se , refert Iimius i. de Coma cap. Io. &Ludovic. Caelius lib. I 3. cap. 17. Ut Ut sit, Ludovicus sero praeceps suum iudicium damnauit , dc coniugi tanta calumnia glauatae ut potuit in satisfactu-

rus,Romam ad Alexandrum Papam pro se chiis , mulistae nomine iussus est coeno-hium luis iumptibus condete atque insti uete , ubi coli iux iacebat: qilia ibidem his distichis exprelsum legitur.

Eois rum clarus iacit hee Dudamixa Princeps , D pretium ca a , coniugis innocκ . Narrationem plane rIagicam , nonnullis duntaxat adiunctorum minutiis apud aliquos variantem , describit ex variis scriptori luis Matthaeus Raderus Bauariae

Sancte volum. 2.

B. Genoueia Brabantiae Dacis filia , uxor Sigescidi Palatini apud maritum nequissime sustinuis adulteri, calumniam, Gelonem Goloneni vocant alii cui l peciosissima mulier a Sigefrido cum ex e citu in Paganos profecto fuerat commendata. Rei seriem plane miram Mo- Ianus S S. Belgicos describens, Frelieru&vol. 2. de orig. Palatin. & Eryci iis Puteanus a Matthaeo Radero in Bauaria

sancta volum. 2. exscriptus , literis consignarunt. Ego eo compendio refero. Primis ab inito coniugio annis , Genoueta,

nullo potita fiuctu coniugij, per Deira-

242쪽

De Adulterio. M

patam quam adhibuit sequestram,exora iauit filiolum; marito cum in Barbaros pro cessit, grauidam a se relinqui conuigem. nequaquam conicio. Gelo cui a Sigefii-

do concredita Genouene custodia fuit, exardelcens in concupiscentiam eius ,

confictis de Sigenidi morte literis, ubi leapud pudicam mulierem ludere operam vidit, de non modo furtivos amplexus quos ebblandiri primum tentaverat, icdetiam nuptias ardentillimὸ expetitas desperauit. metu regredientis Sige fidi, securitatem suam innoxiae mulieris criminatione captauit, fingens ex adulterio

peperilse. Credulus Sigefridus , matrem de filium ad omnia quae pro innocentia afferebantur pertinaciter obsurdelcens, aquis mergi imperat, lingua duntaxat moechae reterri ad se iusta, quae patratam caedem testaretur. Miserati infelicissimam Reminam satellites. eam in auio nemore cum filiolo abiiciunt, a recenti partu adhuc Ianguidam, & lingua canina huma

nam mentiti, mortuam cum prole ma

trem,Sigefrido imposuerunt. Et o insigne Dei in innoxios prouidentiami Uete bonus & optimus Deus rectis cordet Geno ueta humano quouis destituta praesidio, Deum per Dei palam adit,dumque haberet radices queis victitet anxia quaeritat, incidit in sontem pellucidu, iuxta quc incommodum ut in memore &in ea calamitateὶ habitationi nacta spelaeunu soliis quae pro cubili else possent,illhul instiuit, eoque cum filiolo diuertit. Cum lac, siue

per nutrimenti inopiam, siue alia excat a matrem defecisset, caerua affuit, ubera pusioni immulgens, eaque t ollicituditie quae summa erat Genouelam leuauit.To- eum sexennium mens eique insuper tres, diuinam.prouidentiam in eo antro

perta pia mulier,a viro denique Sigescido

in ea stiva per occasionem venationis errabundo reperta, & ex termone ac cicatrice quam vulnus olim vultui impie l-siun reliquorat quae esset deerelient tangente Deo cor eius pro innoxia qualis

reuera erat ex tot diiunae circa eam atque

puerulum prouidentiae indiciis habita, urgenti ad regressum Sigefrido non prius cessit. quam de consecranda illic Dei parae liberati ici aedicula pronaillionem extorqueret , quam mox b. Hildiit plius Treuirentis Antistes dedicauit, ibadumqtie pia mulier cum quarto Nonas Aprilis trimesta circiter post regre itum exacto, tumulata esset, in lignibus miraculis est nobilitata. Spurcus vero innoxiae criminator, , , iuuencis quatuor indomitis quibus allia gatus est, in totidem partes abstractus; iustas calumniae impata poenas dedit, ut bonum in suos Deum, ita ultorem incalumniatores, manifesto exemplo cona-robans. Gesta sunt haec sub annii Chri i Iaso . nam S. Hidulphus Treuirensis Antistes cuius aetate haec gesta pinduntur,anno I 234. cessit e vita.

Uitigatissima est. & lippis quoque aa

tonsoribus nota, Narratio de paupcrcula adulterij insimulata ob numerosam pro lem, Ac criminatrice eius Hollandiae Coianaitillia, ad gemitum pauperculς,partu tot liberorum quot sunt in anno dies, prodigiose infamata Haec narratio ab Alber- to Krantalo in historia Vandaliae & in Brunluuicensium Annalibus ad annum I 3I3. refertur de Margareta Comitis Holitet ni j v xore. An amitas nominum HoIste inii& Hollandiae rem perturbaris,. an vere sint duae historiα, me latet.

De simplici Aruleasione. TAmetsi imparis quibusdam , non

modo Ethnicis ut est apud Alpho sum de Castro l. 3. de iusta haeret puniti. cap. 8. sed etiam improbis Christianis, simplex fornicatio qua solimis cum sol ramis cetur labe vacare visa est: Ira enim - Be Graeci

243쪽

Graeci qiuidam, teste Humberto Cardinali l. ad Graecoriun calumnias, & quidam Nilus Scholasticus apud Isidorum Pelu

solam l. s. epistol. 24 I. est tamen reuera ingens ac tetra labes sornicatio, etiam in tra nudum naturae lumen lpectata, ut mulsis prosequor l. 6.de virtvt. 1 n. I 69.

Ac si quid ad turpitudinis clementum facere potest,eius quod maxime nitens seruandum fuerat,dehonestatio,qns fornicatu iudice ApoHolo,in corym Dum peccat, cuius pronunciati hunc lenium quem

dixi, perbelle tradit Isidorus Pelus. l. . epist. i 3 o. in prima e decem ei uidem dicti interpretationibus, & praeclare etiam tentum illum pro sequitur Nyllenus orat.

in illud Apostoli dictium. Quia tamen dicti illius tam multi alij piae terea sunt

lenius, ac nominatim is quo corpm Dum pro Uxore accipitur, iuxta Gregori iam II. In Capitulari ad Martinianum c. 6.& Isidorum Pelutio tam supra an decima explicatio/re, non insiliam ulterius premendo

ei loco,ad exhibendam huius probra sin-ditatem : Considerabo autem duntaxat, cu credito Chrylollonio hom. de contria. Iosephi,quanto dedecore afficiatur Cluistus a fornicante , faciente corpus tuum

membrum meretricis. Ea enim ex caula,

apud veteres, minoris ellu potuit se castinioniam , docet praedictus Alitor. Non

enim erat quod tanta vi ad virtutem illam urgeret, neque virginibus crimen erat neglecta continentiae prosessio.Quo. modo autem hoc ZQuia huius caulae gratia Deus excellus uniuersorum opifex, nostram accepit formam, ut Angelorum lanctimoniam ex coelo deduceret. Quando igitur homines, post tantum honorem voluptatibus se mancipent, dici nequit temeritatis magni ludo,qua membra Christi, membra meretricis facientes. Domini milericordiam iniuria assiciunt, & quantum in eis est) vanam reddunt.Audiunt daemones,& timct,quia Deus non concedit, ut coniungantiu sibi, no4 --

tem sibi adiungat. Et audent fidelium quidam abscindere ie 1 Chtisto, & iunge te meretricibus i Non tantum est malum e coelo in lutum cadere , quantum

malum fuerit membrum Christi factum, diuino honore excidere, & membium fieri scotti . Quando igitur concupisce

tia mala inflammat animam, statim Iecordare Clui isti, cogita adstare tibi Paulum adhortantem, ac dicentem. Nescitu quod corpora veItra, membra ChriHi sunt. Gerens membra Christi , faciesne membrasiorii pSi illorum vetborum suetis recordatus. statim fugientem videbis voluptatem. Nam si ancillas domina cassa dc pudica turpitudini deditas statim solo aspectu pudicas facit, quid initum si titillantem voluptatem Christi memoria statim

topital Attigit perpaucis & bene, hoc

sornicationis dedecus Euclier. hom. de S. Latrone in fine. Est ergo sornicatio, labes magna, quia qtiam uis non videt iustitiam, neque religionem, eo quod sit commixtio cum perlona loluta, & non sacra; lauciat tamen immaniter Temperantiam. Et idcirco probrum quod eiu Ssalla Impositione inuritur, est omnino magitiam apud aequos aestimatores.Nonnulla huius calumniae exempla insigi H ra subnecto. S. Maria Magdalena, ex sensu muli tum suit scortum, utque aded ut in tyli bo meretricum apud Rauisium tD Zuin gerum,secundas teneat. Et ita colligi putant ex illis de ea Lucae verbis, mulιer quaerat in ciuitate peccatrix. Ea quippe ant

nomasia eminentiam impii dicitiae sonare videtur, atque adeo vulgationem ac prostitutionem corporis: Et saltem impudicitiam, sin minas cum omnibus solutis,ati altem cum aliquo, insinuat; iuxta Toletum Lucae 7. annot. 6 i. Nec potest' declinati hoc telum in Magdalenam vibratum , negando eam esse illam muli

rem peccatricem cuius Liicas c. 7. meminit. Ita quadem existimauit Basilius Seleuc.

244쪽

De 'Fornicatione.

leuc. orat. o. initio, nec non Victor Antiochenus in c. r Marci,& Titus Bostrenus in c.7. Lucae: de idem habent Hieronymus, Chrysostomus, Theoplaylachus,& ante hos omnes Clenius Romanus III. Constit.cap 6.ubi alios signat Turrianus. Haec inquam teli ex Luca propositi declinatio non est idonea, ut recte tradunt Toletus Lucae 7. annot. 61. & Maldon.

Matth. 26. quibus subscribo in Tract. de

Iuda c. 8. n. 8.

Nihilominus Magdalenam suisIe meretricem,calumniolum est. vi rem euin incit Caid. Berullius in vernacula disputatione de hoc argumento. Nec scriptura refragatur, cum peccatrice vocat Magdalenam in ea urbe,in qua Christus erat, de gentem;potuit enim dici peccaιν ,etiam cum aliqua emphasi, etiamsi publice non faceret quaestum corpore. Idque de muliere claris natalibus, de opulenta, lor remque contubernalem habente optimam, cuiusmodi erat S.Martha videtur incredibile. Quae ratio mihi aeque persuadet, Magdalenam ne uni quidem proco consueuisse,aperte ac propalam; aut ita ut noxa illa nullis tergiversationibus celari posset. Idcirco tamen dicta est maller pec-

carrix, quia cum esset vidua iuuenis,qualem exhibet commentarius Hieronymi

in Marcum c. i s. facta iuris tui, licentius agebat quam communis aedificatio & bonus In ciuitate odor tulisset, etiamsi ncque scortum fuerit, neque vel uni addictaeisset ad turpem usum , nisi ad luminum clancularium atque surtilium, qui apud homines non pateret, sed negatione eludi

posset. Gregorius Neocaesariensis postea Episcopus, tunc Theodorus, priuiquam pCrmysticam & incorpoream natiuitatem institutus esset, ut de eo loquitur Nyssenus , testem vitae suae Deum fecit, a quo impacta illi de sornicatione calumnia,insigni miraculo est patefacta. Rem verbis

be,in quam ex omnibus partibus philosophiae N medicinae studiosa iuuentus confluebat; molestum spectaclitum ςqualibus erat, adolet cens supet aetatem hi ietate , temperantiaque Ornatus. Eius enim vitae puritatis & integi itatis laus, impurorum probrum ac dedecus erat. Veigitur aliquam excusationcm intemperata tes ac libidinosii haberent, si ipsi non

soli tales et se viderentur, insidias com mi nil cuntur, & vasum quoddam consiliuiti excogitant ; ut aliquam notam &maculam magni illius viri vitae inuretent. Ac producitur ab eis, quae illum calumniaretur muliercula meretrix, quae corpore quaestum faceret, infamia tuo gata ex carcere dimissa. Cumque ille pro conlue tu dine cum viris doctis,atqitu delictis inhabitu graui & honesto de quadam quae instione philolophica dispicei et, unaque secum illis exerceret, muliercula accedit

ineptis gestibus formam ostentans &mollitiem, luxumque prae se serens,& per omnia quae & dicebat & facietat, lese

conluescere cum eo simulans. Tandem dicebat se mercedibus fraudatam ess e,adiiciens etiam causas prae impudentia, pro quibus querebatur te mercedibus esse fraudatam. At cum illi, qui eius vitae puritatem &continetiam non gnorabant, indignarentur, di ira ad uerius mulierculam commouerentur; ne ue una pertuI-hatus est cum iis, qui ipsius nomine st naachabantiir; neque quicquam eiusmodi dixit,cum calumniis premetetur,quale pronuntiare par esset eum, qui grauiter molesteque rem serret: non testes vitae aduocauit;non iureiurando probrum ab se reiecit; non malitiam eorum, qui haec aduersus eum machinati erant, conuicit: sed submissa atque sedata voce, conue

sus ad quendam si iliarem. Heus tu inquit, numera ei pecuniam, ne diuti iis importunitate sua, propositae quaestionistractatum conturbet. Cilin autem is cui I. e a hoc

245쪽

LLO Sectio II. Series

hoc iniungebatur,a meretricula scit citat iis quantam pecuniam ab illo pol cerer,

Iane inora oin item adnunierat lat: atque ab latciuis de protervis aduellus lobrium& continentem insidiae peractae est ent:&iatii in manibus illius in t is luctum ei-let, tunc diuinitiis & continentia adolescentis probatur, de calumnia aequali uin patefit. bimul enim atque manu pecuniam accepit, spiritu infe Iici atque maligno correpta, fremituque ii Iimani atque se tali diuerio a voce luimana lono inge-milcens,collabitur prona In medio coetu congregatorum; . pectaculum horrendum. atque terribile praetentibus repente facta, cui ii & capillus, quem suis manibus vellebat dilaceratus atque diliectus, dc ocul Ii intersi ellent, Nos i pulliam emitterct. Ac non prius a d Dolito lustocari dusiit, quam magnus ilic, De una pro ea irrilocal-set atque placallet.JS. Helena Conitantini Magni mater, Constantis non uxor legitima , icd concubina ante qii odii is coimigitim fuit, iuxta plerosque, non modo Ethn Icos, Constantino ob nouitatem religionis pa-xum aequos, scd etiam Christianos, quos inter Nicephoriis l. . cap. 18. Nec audes pro S. Helenae innocentia stare Tonaias r. 3. Annal. in ConIZantino , Et aperte cocubinam vocat Beda lib. t . histor. Angi. c. 8. ac pellicem Aldelmus l. de laud. Virg. Statuendum tamen omnino est. S. Helenam ,:non concubinam .led legitimam

Constantii, patris Constantini Magni, uxorem fuisse. Id enim victor in Diocletiano . de Eutropius i. 1atis insinuant cum docent, Maximianum Herculi una adegille Constantium,ut repudiata priore uxore Helena sane non alia, cuiusvspiam fiat mentio, ) coniungereimirmatrimonio Theodorae priuignae ipsius Maximiani. Erat igitur Helena uxor Comstantij. Quid quod sub initium Panegyrici dicti Constantino & Maximiano , in Nuptiis cum Fausta, Orator Constanti-

II. caput VIII.

num celebrat, quod imitatione Patris Constanti, a fine adolet centiae , formatas et animum maritalem, nil id de vagis cupiditatibus in sacrum pectus admitten v. Agnoscit ergo , Constantium Magni Constantini patrem, habu ille iam ante Theodoram, aliam quae ei esset uxor legitima , cuiusmodi nulla alia memorat ut ab ullo prorsus scriptore, praeter S. Helenam ; quae tamen a pleritque concubina potius est credita, quia Romanis peregrina erat,& eius prouinciae in qua Constantius iei uiri potiebatur, hoc est Britanniae , iuxta prodriram lententiam quanquam reclamante Lipilo l. 4. de magnit. Rom. c. i I. & in notis. At hu- Iuliiiodi matrimonia non habebantur iure Romano plane firma, donec post abitum e prouincia depositumq te Magistratum , perseitetaret eadem coniugii voluntas : quod tunc desinebat caducum elle ex I. eos qui st. de ritib. nuptiar. 'Neque veth nomen concubina , lonat semper coniunctionem damnatam: plerunque enim ctiam in Genes sumitur pro legitime coniuncta, sed insta dignitatem uxoris. Et ita sumi in I. Concilio

Tolet cap. I7. notat Turria. l. I. contra

Magd.cap. i8. Itaque S. Helenam suille legitimam Constantii coniugem, dc m lito Constantium post habitis Theod rae filiis, Constantio I tiliani & Galli patre , Delmatio de Annibaliano, Helenae genitum Constantinum . reliquille Imperi, i redem. pono extra dubium. Id.

que laia confirmat Michael Alfordus

in Britannia illustrata cap. I. sect. 2. 6.

246쪽

De ealumnia alteri structa , se quibusu in alienam famam grais sationi bin falso impositu. Post probra falso alicui impacta , qui .

bus aliena vita aut pudicitia impetiatur , percurrenda lunt quae spectam alterius insemationeni, quibus scilicet gra uatur quis talso dc iniuria , quod alte rum infamarit: ut facit qui calumniam alteri concinnat. Quae qliata sit labes, latis expositum luprauit, tiactando calumniae viruleiitiam. Ei uidem finiatis est, detractio. Nam quamuis detractio, ut sectione I. cap. s. ex S.Chirio stomo notabam , in eo disterae a calumnia , quod

possit elle absque falsi impositione, ut cuvera culpa ted latens eiullgatur: tamen plerumque detractio recuriit cum calumnia , quia clanculum detrahitur de fama proximi, imponendo ei falsam labem, quod est peccatum plane foedum , ut late prosequor lib. de virtvt. ac vitiis anum. 22 2. & videndus nominatim lanctus Chrylostomus homil. 3. ad popul.& Bernardus hom. 24. in Cant. acier. 3. de Ecclel. dedicat. ubi proditores Castri Dominici , pronuntiat eos , qui in coetu quopiam lacro, per deti actiones perdunt charitatem I & iustitiam , alieni iuris infamam luam laceratione excindunt. Climaciis item gradu Io. detractionem, ut ait, sanguisugam eharitatu, valide in sectatur. Non licet igitur ambigere,quin grauiter notetur quisquis salsci insenu- Iatur, quod sit calumniator aut detractor. Subi uere tamen huiuimodi notas aliena malignitate impositas aliqui Sanctoriunatque piorum, ut in exemplis quae sabiicio, manifestum erit. Titus Bostrenus, ut est apud Sozomenum l. s. cap. I 4. per Iulianum Apost tam , apud suos Bost te nos traductus est,

tanquam eorum calumniator. Manda

uerat enim Bostrenis Iulianus,ut Titum urbe pellerent: multa in luper, & in eum,& in Clericos eius minatus, si ulla a populo conflaretur seditio. Titus cicurandae illi ferae, libellum misit, quo teliaba tur, Clitastianos de Gentiles pacifice degere, de suis hortationibus in diictos, ii Ihil cogitare sediti Olum. Haec verba lulianus , ut odiosum & in uirit m populo redderet Titum, ita tetulit datis ad B strenos literis, ut scripsi Ite ad te dicet et Titum, Bostre nos inuitos, nec tua lpon te , sed ipsius Titi sola industria , fortibus ad Dortationibus, a seditione tem pera illa ; Titum de calumnia populo apud ipsum Iulianum illata inculans ; S candem suliginem Clero Bostreno affacans. Epistola integra, plena fraudis 3c ncquitiae in Titum , hodieque legitur. Quanquam sordet Titus iis naeuis qui illum meri id ex Sanctorum probatorum albo repulerint, tamen vel eo nomine, quod ab impio desertore calumniam de calumnia sit palliis , in odium Christianae fidei quam profitebatur , dignus fuit.cuius

non reticeretur calumniola vexatio.

S. Spiridion Episcopus Trim mythun iis in cypro, per impudentiam fauninae, calumniator audiuit. Nauta si quidem cum abicessisset Tri ythun te, de non nisi biennio post rediisset, uxorem reperit grauidam, qua de re apud lanctum Antistitem querelam de potuit. Ab eo accersita mulier, castam se & pudicam

est contestata. At sancto Episcopo, tvmpus absentiae mariti Unaque uteri tumorem urgente , mulier pernicte de praefractE, puerum supra biennium sibi in utero haesisse contendit ; & Episcopum simul

ac mali tum , qubd eam de viro alieno concepisse dicerent, calumniatores v cauit. Sed Deus vltor fuit iniqilitati di sanctum virum nota calumniae liberauit. Mox enim expleto nonimestri sce-

247쪽

tus in ute. o commoratione , ex sancti viri oraculo, mulier adacta est fateri quod erat; nec prius leuata partus cruciatibus quam animam simul effunderet , testimonium perhibuit innocentiae viri sancti, Je luae calumniae: fuitqtie ad ed lubita Dei ira in iniseram serminam, ut vir sanctus magnum inde dolorem hau sene,& magna vi lachrymarum prosilia adiecerit. i Non amplius iudicabo inter homines , cum tam cito eos inuadat prolata sententia. J Accepit autem omnes timor . ut Metaphrastes ista describens, recitat: nec lecus S. Spiridionem spectabant, quam olim discipuli B. Petrum. post Ananiae de Saphirae subitam percu iationem, illic. subiunctam peccato. S. Philibertus Abbas Gemesiensis , cuius laudes Fulbertus in S. Ricadri Actis panxit insigniter , impio tamen

Ebtoino exosus ab eodem Ebroino , de calumnia impacta , est acculatus. Quod enim S. Philibertus Apostasiam a religio inso itistituto obiiceret Ebroino , nec ullis eius artibus aut muneribus flecti pollet, verius ad calumnias Ebroinus , ut erat omnis iniquitatis peritus arta sex , literas attificij resertas ad S. Audoenum Rotho magentem Episcopum, cui Monasterium Genae siente vel Gemmeticense sit betae, trant mitti curat, tanquam a S. Philiberto ad Regem scriptas: quibus B. Aud iro per calumnin in violatio maiestatis

impingebatur, & spes magna ingentium Thesaurorum fiebat, si eo exturbato, subrogaretur ipse S. Philibertus. Eas lite ius ad S. Audoenum transmissas , filii Belial ab Ebroino adhibiti,variis coloribus emtiebant verisimilem sancti Philiberti partum. Ex quo factum est, ut sanctus Au- doenus sancto Philiberto succenseret, eumque tanquam Antistitis sui calumniatorem carceri manciparet; in quo ad tempus aliquod, sustentatus est pane trisbulationis : donec sonte malignitatis

reserato. rc odiis Ericini in s actum Phia

II. caput I X.

libertum deprehensis, sanctus Audoenus

poenirentia ductus,auctum metatis virum sanctum e carcere edit xit, &pristino graditi restituit tantam pro vitibus faciens accessione in honoris,quis tum eidem deis decoris per lubreptionem intulerat, tra

ctans ut calumniatorem.

S. Nilus Calaber, cuius eat illae Ecclesiasticae 16 Septembr. tanquam hominis sanctitate conlpicui memInerunt, calum- uiator deteri imus dictus est,ipioque Dia-

calumniatorum ante lignan I, nominae

notatus. Res sic descit hitur in eius Actis. quae ipsius discipulus coscriptit. Ad uocauerat Capuam Aloara Padulphi principis vidua, lanctum Nilum. Is illius sprecibus annuens , cum ad ciuitatem venisset, currebant omnes ad vias publicas , veviderent re iterendum eius aspectum, Mobtinerent eius benedictionem. In quibus Diaconissa quaedam Monaster ij Prae

posita cum tuo Sacerdote iuuene existente , & aetate florente ac robulla, cum collegillet etiam alias virgines suas quibusi pla praeerat, exiit ut obuiam iret B. Nilo. Ille vero cum prophetico spiritu conspexisset earum gesta,occursum ipsarum nota

curauit ; sed potius ut gladius ignitus, austera voce & terribili vultu seipsis obiecit, inquiens ; Quid vobis & iuueni isti. ut vos quae videmini virgines , cum ipso simul habitetis An ignoratis qubd' hic est vir, & ipse ignorat quod vos estis

mulieres Si Deum non timetis, homines cur non reueremini et Reuera in vobis non

video iustitiae fiuctum. His illae auditis, com oporteret vereri & horrere B. Nili ingenuitatem, recesserunt dicentes. Non est hic sellius Dei, sed Diabolus. Et statim sequenti die, inuentus filii Presbyter ille cubans cum Diaconissa illa, sua conis sanguinea, di hoc auditum est per uniuer sam ciuitatem illam.Ji En calumnia calumniae sancto viro impacta,simulque eius depulsio,fictis r uincentibus filii quij inanitatem. Quia enim

248쪽

De Calumnius aliis fama notis.

enim vox Latina calumniatoru , Graeca Diaboli voce exprimitur,videtur omnino senium harum calumniatricum fuisse,sanctum Nilum esse calumniatorem qui eas falso crimine lacrilegarum spurcitiarum grauaret. Quanquam autem una lola Diaconilla caeteris Praeposita in flagranti delicto est deprehenia, tamen sicut omnes communiter de calumnia per sanctum Nilum impacta expostulasse referunt ut, ita omnes reipla ei probro. iubiacuisse v, deri possunt , di iuuenis Sacerdos , quasi miliarius illius proletaris equarum armenti fuisse videtur, quantum colligitur

ex communi ad omnes quae externa specie videbantur virgines , increpatione avito sancto intorta,Ob illum iuuenem Sacerdotem, exemplo pessimo contubernalem , lpecie interuiendi monasterio in iis quae ad Deum erant. S. Bernatatis, calumni. e Petro Abelaodo structae initimilatur , quasi parum fideliter unis placita retulerit. Ita qui ante paucos annos opeia Petri Abel di luce donauit, ante undecimam inter eius

Epistolas, nixus prosellione fidei suae a

Petro Abelardo edita epistol. 2 o. in qua habentur nonnulla iis contraria, quae S. Bernardiis Abelardo adlcribit. Hoc verbnon tam est callimniae notare S. Ber- nardum, quam parum versatum se prodere in scriptis Patrum, cum Haereticis agentium. Quis enim nescit, Haereticos veluti Proteos, in omnem Armam provires rutetit se vertere, nunc hoc, nunc Contrarium asserendo ὶ Gnosticos S. Irenaeus l. 3. cap. 2. adducit, cum e re ipsorum erat, traditionibus insistentes; cum veto traditiones haberent aduertantes,

nihili eas facientes ac despuentes. Pelagi j vacillationes , imb apertas anti logias quibus prius.ὶ se tradita conuellebat, moxque conuulsa de disiecta insta abar,

asta commutatione verborum , apud

D. Augustinum legimus. Berengarii inconstantia, neminem latet. Quidni ergo

Abelardus a D. Bernardo exagitatus,metuens sibi, potuit alia asserere in tuae his

dei consessione, quam prius rei pia asseruisset a Nemo proiecto pliis fidei tribue re debet homini erroribus plane multis sordenti, qualis fuit Abel ardus, quam

homini tantio , coram summo Pontifice, de Concilio errores eius impugnanta . quod fecit S. Bernardus et ea caeteroqui lynceritate & pietate homo , ut dubium non sit, quin a calumniis impingendis,& calamo quaslato conterendo , quam longissime abfueri L. Itaque qualia uis Abelardus epistola xo. diffiteat ut se unquam negalle Christo timorem Dei, tantumque dicat, se ei ne-sasse timorem seruilem qui est initium lapientiae , de a persecta charitate foras

mittitur; timorem autem castum permanentem in saeculum faeculi, dilerte Christo concedat, & confirmet ex Isaia, docente Christum esse replendum spiritu timoris Domini: Tamen praeitat erroni sibi testimonilim perhibenti fidem abrogare , potias quam S. Bernardo, qui id in Abelardo confutat epistol. I9o. & Innocentio II. qui id in Abelardo diserte damnat, eae pii lota, quae apud S. Ber- nardum eth as . Similiter circa Dei omnipotentiam profitetur ipse Abelardus ea epistola io. Deum alia multa potuiste secere, praeter ea quae fecit. Contrarium enim ci adeo ridiculum de absurdum dixit Petrus Damiani in epistola de Dei omnipotentia, ut ne de homine quidem alteri possit.'Itaque merito id erasile Abel ardus dicta epistola. Et tamen late id tradiderat lib.3 introd. ad Theologiam cap. s. Non est ergo fidendum Haereticis,

etiamsi negent se aliquid aiseruis le ; cum vir grauis, fide dignus qui id compertum habere potuit, contrarium confirmat, ut contigit in re proposita.

Religiosi mendicantes qui Littetiae Gulielmi Arueini aetate degebant, grauis caluitiniae in Philippum Greuaeum incusantur Disitired by

249쪽

224 Sectio II. Series

culantur a Claudio Hemeraeo libro de Aeademia Parisienii , in Nomenclatura Cancellariorum illius Accademiae, ad annum I 2l9. Memorans enim hic autor,

dii putationem celeberrimam , praeside Gulielmo Parisienii habitam Lutetiae in coenobio fratrum Dominicanoriim, circa beneficiorum Ecclesiasticorum in eadem petisna multiplicationem : addit, Philippum Cancellarium quod multo animi conatu patrocinatus ellet honestati pluralitatis beneficiorum, in odium ordi'

num mendicantium . incurrisse, dein famis lilitoriae stylo, post mortem foede confestum elle. Hoc est dicere, Philip

pum per calumniam. oneratum cile infamia damnationis aeternae, quam ei obtigiste ob pertinacem doctrinae propositae

defensionem Sc volutationem in coeno luxuriae,ex eius iam defuncti reuelatione p. odidit Canti pratanus aeui illius icti-ptor l. I. Apum. cap. I9. Sed non video fundamentum Onerandi ordines mendicantes tam graui calumnia. Peruvlim ego quidem, narrationem de Philippo proditam , idoncis argumentis labefactari pol se. At autor cum quo agimus, ne leviculum quidem indicium proseri, structae ab Ordinibus Mendicantibus Philippo calumniae. Itaque tentans purgate Philippum , teterrimam maculam ordinibus sanctissimis ex suo cerebro absque fundamento ullo inutit. Quid vero fuit, cur Philippus.eaaiserintione licitae pluralitatis beneficiorinn,incurreret potius in odium Religio totum Mendicantium , quam quorumcunquc proborum , quibus ea docti ina improbatur Aut cui mendicantibus potius,quam caeteris Ordinibus, ea in Philippum calumnia impingitur cum ordinum me dicantium, quippe beneficiis Ecclesiasticis non inhiantium, minus intersuis. se videatur,doctrinae contrariae panomina Philippum dehonestari, de mortuum flagrare . infamia dammtioma a ternae t It

II. Caput Ix

que omnis illa de ordinibus mendicantibus Philippum calumniatis accusatio . voluntaria est, de abique fundamenici recens impacta. Insigni admodum ea lumnia, & Iuris- petitos nonnullos, bc ipsos Pontifices, a Ioanne Pierio Valeriano defolinatos video, in Apologia pro balbis sacerdotum;

ob portanente, quod Poetas omnes main gna calumnia grauauerant. Occasio calumniandi ducta est ex verbis Gelasiij c. s. Romana dist. is. quae sunt eiusmodi. Viri venerabιlu Seduli7 , Um Paschale quod heroicis de psi versibus , insigni laude proferimm . De hoc Gelalij loco itata ipsit Pierius Vulgata hactenus exemplatia, pro Heroacis versibm, habuere; μ-reιι cis versibus. Quod quibuidam legum prosesioribus, suspicionein oggessit,omnia potanata ulla haeretica, Poetiaque inter pios, etiamsi sacra tractent, nequaquam annumerari. Id quod Paulo II. MAdriano V I. Pontificibus usque adeo persuasum fuit, ut hac de causa, nullum hominum genus, maiori prosequerentur odio, qutin Poetas; id nominis nihil alii id prae te ferre arbitrantes,qtiam impietate.JIta quidem Ioannes Petrus, veI vel pselustri cu nomen tuu correxit, Aer ,PValerianus: notans Iurit peritos,& binos Pontifices Maximos,non exiguae in Poeutas calumniae. Sed hoc ille per tetriorem calumniam facit. Quis enim Iurisperia totum adeo langus fuit, ut opus Seduli quod a Gelasio in Concilio Romano celebrari tam . studiose videbat , versibus haereticis conlcriptum crederetὶ Quomodo ver4conscribi polliunt versus haeretici λNam etiamsi inferciri polliint versus haeresibus, subiecta illis notione haeretica, tamen versus prout versus, non nisi ineptiendo dici poliunt haeretici, ita ut in quacunque materia haeresim putean v. Itaque quod hanc ob causam , Ponti taces exolos habuerint omnes Poetas, is

epta est calumnia. An vero ignotum fuit Pontificiba a. Diqitiam by Corale

250쪽

De calumnia aliis fama notis.

Pontificibus, libros plerosque Canonicos carmine conscriptos elle, ut notarunt

Arator Praefatione in Historiani Apostolicam ad vigilium Papam , Drepanius Florus Epistol. ad Modoiniim, de optime S. Hieronymus Praefatione ad libium Iob. ac praefatione in Eusebium , ubi haec nominatim. Quid plalterio canorius , quod in morem nostri Flacci, de Graeci Pindari, nunc iambo curiit, nunc Alcaico personat, nunc Sapphico tumet,

nunc 1 emipede ingreditur λ Quid Deuteron om ij, quid Esaiae Cant leo pulchrius

Quid Salomone grauius a Quid perfectius Iobo Quae omnia Hexametris &Pentametris vertibus , ut Iolephus de Origenes scribunt, apud illos composita decuirunt. J Hoc de libris Sacris versu conscriptis , diligenter excutit Deltio proloquens ad Thienos Hieremiae,& Pi-neda cap. q. praefationis in Iobum. Poe-ras autem lacros, extra scriptores Canonicos,annotauit non paucos, Fortunatus

in Praefatione operis de S. Martino. Quos omnes, absit ut iurisperiti pro haereticis,& Pontifices pio impiis habuerint. Sed Poctae quos Pontifices , de nominatim Adtianus V I. vir de sanctissimus & do- stissimus pro impiis habuerunt, dc mersati lunt , Poetae erant sub nomine Christiano vitam viventes Ethnicam atque suillam, ut attigi scist. 3. cap. circa calumniam de auaritia.

Robertus Cardinalis Bellarminus,aeui sui gemma, de purpurae Romanae decus, non a sectariis tantum, quorum fuit malleus inde fellas , sed etiam i quod multo magis mirum elle debet 1 a Catholicis,

ill qtie Religiosis, calumniator audiuit: eoque nomine , scriptione integra est exagitatus, eo quod libro et de Gemitu Columbae cap. pro uno lachrymarum fonte, assign de considerationem ordinum quorumdam Religiosorum,in quibus per socesdiam Miquorum, ab optimis initiis deuentum est ad laxitatem, α ordinis dissipationem ; ita ut quamuis nullus sit ordo in quo non sint multi boni ; snt tamen aliqui ordines, in quibus

magna est multitudo Religio loru laxaraeae luxatae disciplinae. Hanc elle calumn Ia,& nullum esse Religiolum ordinem corruptum, grauis quidam admotior , edito

ut dixi,) libello contra illud Bellai mini dictum est , contestatus. Mihi haec propudiola aduersus pium de de Ecclesia

benem ei itissimum lcriptorem, calumnia,

strigili potius deficanda, quam calamo repellenda videtur. Quae enim malui it bruta ista malignitas est , inficiari velle, esse aliquos in Ecclesia ordines Religi sos, his arae vel etiam comiptae diiciplinae. Hic calumniator, ex Emptitios cum

Lamia oculos haud dubie habuit , qui

non viderit quod caeci vident. Et poterat Iane , vel ex uno Ioannis de Excuria

Epistola de Religiosorum reformatione, vi ex pleniore Ioannis Nideri opere de Religio ibrum reformatione , deducet

errorem.

Hla eius operis prioribus duobus libris , motiva reformationis Ordinum laxatoriim,& exculationes in peccatis quas adhibent qui haerere volunt in volutabro luti , accurate admodum ac pie proponuntur S excutiuntur: quod frustra fieret , si nullae es lene Religiones laxatae , quae reformatione egerent. Sed me quidem pudet, vel ista resecie , aut refellere. QuI enim eo venit, ut negare auiit

esse ordines aliquos in Eccletia laxatae de corruptae disciplinae, haud aliter mihi

videtur agere , quam olim Anaxagoris , cum niuem diffitebatur esse albam. Minevero nonnulla , quae pα stat cum cssit inintur non refellere, quam refellendo testatiim secere, potuisse alicui vera aut

probabilia videri: ut de omnibus nimis hilsis monuit S. Athanasius Epistol. ad Epictetum. At enim nullus est ordo laxatus, omnes sunt sancti: Tantum in particulares personas irrepit luxatio. Ita, le-

SEARCH

MENU NAVIGATION