장음표시 사용
81쪽
signat. Namque a die a4 Aprilis A. 8ς8 quo consecratus est, ad diem I 3 Novembris A. 867 quo obiit, tot omnino
anni menses ac dies numerantur. Ipsum vero Idibus No
vembris e vita migrasse tradunt, tum Anastasius Bibliothe. carius in quadam epistola, qua ejus mortem Adoni Viennensi Archiepiscopo nunciavit πι, tum ipsius Nicolai Biographus, qui & addit Indictionem I. tunc numeratam suis. se b) , quae Graeco more ipsis Kalendis Septembris Anni 867 jam decurrere coeperat. X. Nostris vero Adversariis, quibus curae est ad salsas Hypotheses suas tuendas Nicolai mortem in Annum usque 868 protrahere , placuit Indictionem I. a Biographo notatam Romano potius quam Graeco more interpretari . Romani enim Consueverunt, Indictiones non a Kalendis Septembris, ut apud Graecos, nec ab 8 Kal. Octobris ut Constantinopoli & alibi, sed a Kalendis Ianuariis
instituere, ut deinceps haec Indictionum computandarum ratio Romana suerit appellata . Verum persuasum sibi omnino habeant Adversarii, hanc Indictionum rationem. etsi post x I. praecipue saeculum apud Romanos invaluerit . superioribus tamen iaculis vel sere incognitam , vel saltem infrequentissimam suisse , quum Graeca jam ubique obtineret. Sed ut nullus dubitandi locus remaneat, quin A. 86 a Septembri mense Indictio I. Romae jam instituta fuisset, insignis locus adducendus est ex vita Hadriani II. , qui Nicolao successit, a Guillelmo S R E. Bibliothecario conscripta . Tradit enim Hadrianum , statim ac Nicolaus ad Superos abiit, communi suffragio Apollolica: Cathedrae suffectum fuisse , & continuo peractis rite orati nibus , die Dominico secundum morem , xIx. Resen. Ianuari Κ a rum
82쪽
rtim Inlotime I. , avno C Hludovici 3 Auo ι si xix. benediactionem summi Pontificatus suscepisse sa). Quae omnia in Annum 867 optime conveniunt. I ludovici enim annus xl x. ab A. 849 deducitur, Epocha sat frequenti & apud Romanos praecipue ulurpata , ut superiore Capite nutu. IX. observavimus. Hoc item Anno 867 , qui Littera Dominicali E donatur, dies x IX. Kal. Ian. in Dominicam incidit . Ex quo fit, ut Hadriani consecratio ab hoc anno removeri nullo modo possit. In sequenti enim 868 dies xl x. Kal. Ian. in Feriam tertiam incidit. Quid certius in universa Chronologia, quam ubi designatio temporis cum Feriae & diei Characterismis consentit 3 Ideoque si Hadriani i I. consecratio die I 4 Decembris A. 867 certissime accidit, Indictio I. quae a Guillelmo memoratur Graeco mole a Kalendis Septembribus illius anni erit desumenda: si enim Romanam Indi stionem designare maluisset, non primam, sed decimamquintam adnotasset, ut Romana ratio tulisset. Cessent igitur Adversarii nostri Blondellum irridere ίη, quod Hadriani consecrationem A. 867 assignasset; audiant clarissimos Danielem Pape brochium e :
Ioannem Mabillonium t , Antonium Pagium so , qui
etsi ignotum plane his saeculis Romae non fuisse autument morem Indictiones a Kalendis Ianuariis deducendi, attamen raro admodum earum exempla ante XI. seculum deprehendi observant. Hoc ipso saeculo I x. in cuius historia versamur, non pauca habemus exempla , ex quibus intelligimus Indictiones Graeco more in Urbe tunc numeratas suisse . Hujusmodi enim Indictionem praesesert papyracea Bulla Leonis IV.
83쪽
nis IV., quae in Vaticana Bibliotheca servatur , scriptae per Stephanum Scriniarium tu mense Septembris die quinta
Indictione XI v. a). Ceteri autem chronici characteres in A. 8so incidunt, quo indictio XI II. Romano more uiaque ad Anni finem perdurallet; Graeco autem more, Κalendis Septembribus Decima qaarta jam decurrere coeperat, quemadmodum in Bulla notatur . Hoc eodem anno
idem Pontifex Leo IV. septuaginta quinque Episcoporum Synodum Romae coegit die I 6 Decembris I ludovico Imperatore praesente θη contra Anaitasium Pres terum
Quum vero haee Charta nullo certo chr ntilog cci charactere notetur , veri nimium smalo sisum est cl. Mutat irio , reserendam
esse Cone illo , quod die s Dee. R. 8 33 . in sillea vaticana coactu ri fuit . At in illo nee illulovicus I inp. adstat s quemadmodum supra obiervavimus num. v M. huius Capitis i , qui tamen Synodali Ius telo praeia Alcto interfuit a nee illi quos laudavim Episcopi, qui Chartae subseribunt Ee praeis sentes fuerunt spag. 3si. apud Murat. l .cit. J haudquaquam Concilio A. a s 3. adissuerunt , quum eorum nomina in ipsus sita scriptiovibus editia ab uolt enici Cottia. Rom. Par. a. pag. II . . di T. Ix. Concal. M. Venet. DI a 37. , nulli bi legantur vi Imino ipsemet JQannes Archiepiscopii, Rave mas Chatta subscripsit & adsuit I pag. 39'. ibιdem J , qui tamen Concilio Anni
833. abietis per Legatum suum subscripserat a ibi enim legitur 1 Paulus Draeouus vacem agens Iannas Ariar piscopa Rευ na. Sel quod omnino rem in aperto ponit est Charta ab eodem Muratorio evulgata pag. I s . T. x a I. Asas. Ital. meda- . in qua . ut probe Observat Mansus , iam a mente April. Anni 83 3 Lue ensis Episeopus H eremias dieitur, quem tamen si e em .se eerrum est Ambroso , qui laudato Synodali Pracepto subseripserat . Ideoque saltem ante Aprilem A. 3 13 illud eollocandum videtui . Ego vero , ut mea fert lenistentia . datum fuisse arbitror in Concilio . quod die a 4 Deeembria Iadictione xiv. An no gueo in eaussa Anastasii Romae eoactum fuit, euius vii citiam Leo I v. in Pasitea Vatieana depingi secerat , cum inscriptione , in qua prae ceteri, hoe notatum fuit rPos Romanum Pon ι em in hae exe--
84쪽
Cardinalem , qui Romanam vehementer vexabat Ecclesiam . Indictio autem xiv. notatur in Concilii Actis sa) ;quar a Kalendis Septembris est necessario deducenda . A. 8s 3 Leo IV. iterum aliam Synodum eadem de causa Ravennae celebravit mense Mase die a9 Indictione I., ubi ipsum Anastasium diro anathemate percussit his verbis, quod contra sta inta Patrum propriam Ecclesiam deserens, ecce jam per quinquennii tempus per alienas Parochias velut ovis
errans discurrit b); quam sententiam in Ecclesia B. Petri luesbii mense Iunio die a9 Indictione superius annotata similiter promulgauit. Quo facto quum audisset pientissimus
Pontifex Anastasium Clusii adhuc immorari, eum continuo per litteras paterne est alloquutus , & ad novum Concilium , quod Romae Congregaturus erat xv. die mensis No
vembris expectata futura secunda Indictionis to invitat. Ex quo discimus , mense Iunio vel Julio, quibus jam prima
numerabatur Indictio, expectatam Romae suisse futuram secundam Indictionem in proximo mense Novembri numerandam : Argumento, Industiones non a Kal. Ianuariis ad alteras Kalendas fuisse deductas , sed ab uno in alterum Septembrem.
Coacta igitur suit hoc anno Synodus praedicta , &absoluta tale 8 Decembris Indictione II. praedicta C a Kal. Septembris deduet , in qua depositus fuit Anastasius eo quod
contra auctoritatem Canonicam propriam Tarochiam deseruis
set per annos scit. quinque , s in aliena ad usque hodie demoratur M. Hanc
85쪽
Hanc eandem Indictionurn rationem evincit papyraceum Privilegium . quod Monasterio Corbejensi a Benedicto III. concessum fuit, de quo plura Capite superiore, n. v m.& IX. Ibi enim notantur in Data chronici characteres Α. 8ς ς die ς Nonas Octobris Indictione 1 v. quae,
Romano more, tertia tantum numerari debui siet. Litteras etiam Hadriani II. reserunt Bertiniani An
nales sa) datas Anno Pontiscatus Domni Adriani Summi Pontificis di universalis Papa primo, per quartum Idus Octobris Indictione II. hoc est A. 868. Romana vero ratione Indietio prima dici debuisset. Ex quibus simul collatis conficitur A. 8ς , 8s 3, 8ς ς , & 868 Indictiones a Kalendis Septembris b) a Romanis Pontificibus institutas Graeco more suisse, ideoque
talem etiam censendam esse Indictionem I., qua currente
Nicolaum I. Fatis concessisse tradiderat ejus Biographus. proindeque his omnibus argumentis ni fallor ) tota Spanhemiana Hypothesis subvertitur; Pontificia Chrono laxis saeculi IX. restituitur; quae de morte Leonis IV.& Benedicti III. consecratione superioribus capitibus disseruimus confirmantur , & omne penitus tollitur illud temporis intervallum, quo Apostolicae Sed is inimici Papissam suam commode se collocasIe arbitrabantur.
a) Annales Bertiniani aἁ A. 8s η aput Du-chelia. T. iaI. scrip vir. Reν. Frane. a Dicimus Indici nea a Ralendis se piembribus ι non ah viai.Kalend. Octobr. eo tempore deduci Roma eonsuevise . Id im testatrae laudata Le viis in I. papvineaeea Bolla die s septembris A. a s o It dictione x HI. coni gnata . Idipium etiam tibi in Italia obtiauisse probant disexti enses Charta apud elar. Mutatorium Annali ae Italia ram. V. Mn. a s , quae hane eandem reserunt Datam Regnauto D. N. mothaνia Impeν. Aug. Anna misperit ejus postquam in Italia iurisius es tris simo tertio , filio utis D. N.
I indis υtio ideatque Imper. Anno sexto. quae omnia in A. 1ss coneutrunt . 4edaiteta ex iis Chartis , que Data est xii. l. Iulia . Indicii jaein ii l. praesciari ἔaltera verta quae die a a sequentis men sis septembris , mutatam exhibet Indi etionem . nempe India. sitI. κ. unc usris. Alia etiam Charta ibi dam ei latur a muratorio Data Anna xxxx. maiarsarii, i I. Hiud iei arto Iuus Septembris In mon/ xv. nempe Annosar, quo sam deserat xiv Indictio. quae hoc Anno usque ad Kal. Septembris suit
86쪽
SO DE NUMMO ARGENTEO CAPUT IV.
I. hi potesate pollerent elicti Romani Pontifices ante consecrationem . II. Guibres honoribus Imperatores ab eis prosequerentur. III. Cur eorum nomen in suis Nummis inscruberent Romani Pontifices. IV. De Eutropiariae Appendiacis auctoritate. V. PAP E. PONTIFICIS CH EPISCOPI nomen Electis nequaquam datum , sed Consecratis VI. Nummus noser pos consecrationem Benedicta I II. cu-sius fuit. VII. De Cruce in Nummis apponi fuit a V ηο- Iii sententia expenditur. VIII. Observationes alia circa eundem Nummum asseruntur . IX. De orthographia nomiatiis MOTHARII. X. θ de PII tituli eidem tributo .ETERA nunc prosequamur, quae occasione Nummi nostri observari possunt & illustratione digna videntur. Ac primo quidem inquirendum ducimus, utrum ante, vel post consecrationem Benedicti Ii I. fuerit percussus; Quo loco quum magna excitari possit quaestio ecquam auctoritatem in Romana Ecclesa electi Pontifices iis temporibus obtinerent, paucis eam non gravabor attingere . Quamvis enim ex libro Diurno in usum saeculi viΙ. adornato constet, summam tunc administrationem fu i stepenes Locumtenentes Apsolica Sedis , prout etiam Ioannis IV. Electi testimonio sa) comprobatur, attamen quum& Benedictus II. ante suam consecrationem nonnulla Ecclesiae negotia Petro Notario Regionario Anno 684 η committere non dubitaverit, sateri cogimur cum Pagio se) nonnihil potestatis penes Electos Pontifices ante
87쪽
consecrationem jam tunc fuisse. Proindeque quum circa A. 687 Joannes Exarchus cognomento Plat3s ad Pascha lem Anti-Papam extollendum , in Urbem violenter irruisset, ct centum auri libras a parte Ecclesia expeteret, Ser
gius electus, siquidem possibilitas dandi ei non suppetebat, ut
ad compunctio rem animos videntitim commoveret, Cantharoser Coronas qua ante sacrum Altare o Gnsessionem B. Petri soli ex antiqvo pendebant, deponi fecit, ct pignori tradi. Sed nee in hoc sera es ejusdem Exarchi duritia , donec centum
Iibrarum auri accepit sa). Multo autem majorem potestatem Electis Pontificibus tum a iustam fuisse suspicor, quum Francorum Regum munificentia & virtute , deleta Langobardorum tyrannide , Patrimonia Romanae Ecclesiae
restituta ampliataque suerunt; siquidem nihil prorsus ob stabat, quominus ea sine Episcopali potuissent charactere administrari . Stephanus post Zachariae Papae mortem Anno 7sa clectus, & in Lateranensis Patriarchii possessionem immissus, ibi biduo manens, tertio die psquam a
sio surgeret somno , O SEDENS FAMILIARES CAUSAS SUAS DISPONERET, Abito dum sedebat alienatus Obmut ιit , oe sequenti die defunctus es η : ubi fumiliares
causas appellari arbitror eas, quae ad Patriarchium & Romanae Ecclesiae adminis rationem pertinebant sc) . Paulus I. electus A. 7 ς , statim ad Pi pinum litteras dedit , quibus narrata Stephani II. sui decetaris morte, suique ipsius facta electione , eundem obtestatur, ut Romanae Ecclesiae Patrocinium, quod jam susceperat, persequatur ; qua in re hoc est observandum, Electum scili-L cet
88쪽
Cet nomine proprio pro Romana Ecclesia exorare , nullis interpositis Locumtenentibiis , penes quos antea suerat
omnis Apostolicae Sed is procuratio D) . Sed ipsa quoque electi Pontificis salutatio , Lateranensis Patriarchii poste so , in qua flectus constituebatur , & traditum ipsi Pontificale Solium sη , non obscure ostendunt, omnem Patriarchii, proindeque & Romanae Ecclesiae curam electi Pontificis dispositioni fuisse commissam . In Concilio Lateranensi Stephani P P. HI. Anno 76 9 celebrato statuitur, ut priusquam Pontifex electus fuerit, ct in Patriarchium deducitis , omnes optimates militiae , vel cunctiis exercitus 9 ei-mes honesi, a que universa generalitas Populi huius Romana
ta bis AD SALUTANDUM EUM SICUT OMNIUM
DOMINUM properare debet. Et ita more solito Decretum facientes , ct in eo cuncti pariter concordantes subscribere debent so . Ex quo intelligitur, qua ratione Legati Populi Romani, qui Decretum electionis Benedicti III. Η ludo vico Imp. tradiderunt, quum ad impii Anastasii partes sese contulissent, Benedicti fidelitatem declina se dicuntur.
Datique FIDELITATEM jam fati declinaverunt Electi d); FIDELITATIS SACRAMENTUM quod fecerant almifico
Benedicto parvipendentes , obliviscentesque cte. . Ut quid igitur electus Pontifex in Patriarebit, & PontificaIis Solii possessionem immitteretur , Vsimentis Pontificalibus f
89쪽
indueretur, sicut omnium Dominus salutaretur , qui nullam penitus Romanae Ecclesiae curam & adminis rationem fuisset habiturus 3 Utrum autem hac ipsa potestate qua electi Pontifices octavo, & nono iaculo fruebantur, monetam quoque cudere consueverint, definire non audeo. Profecto tamen , quum, electo Leone IV., periculum Roma ua Urbis maxime timeretur , ne iterum , ut olim, aliis ab hosibus fuisset
obsessa ta) . Romani opportunum vel necessarium duxere. ut eum etiam sine permissι Hlotharii Principis C quod
piaculi loco habebatur 3 , Prasilem consecrarent; quae con secrationis praepropera festinatio nimiaque celeritas duplici de caussa accidere potuit, vel ut summam Principatus potestatem , qua et cistus Ponti sex nondum fortasse plene persecteque potiebatur , Leo ad tutandam facilius Urbem exercere posset; vel ut omnis seditiosis hominibus praeriperetur facultas , dum ille nondum consecratus sui
siet, alium sibi Pontificem constituendi quod , Urhe in tanto periculo posita , quam maximi damni ae detrimenti esse potuisset. II. Illud vero minime est dissi tendum , quod quum
Pontifices Romanae Ecclesiae tutelam seu Patrocinium vel Adυ eatiam , modo sub Patriciatus , modo sub insigniore Imperii titulo in Francos Reges sibi obsequentissimos comtulissent, tantis eos honoribus auxerunt, ut .vel ipsasmet proprias electiones, more priscorum Orientalium Imperatorum , ab iis confirmari voluerint; ex quo fieri fortasse poterat, ut electi Pontifices a praecipuis quibusdam summi Principatus sunctionibus, honoris ac reverentiae causta, sese abstinerent, quousque Imperatoris assensus eorum electioni accessisset, ne 1orte alicujus querelae aut molestiae occasionem iis prceberent, quorum curae Praeci
AE Lib. Pontificat . in Leone IV. se a. or.
90쪽
pue committebatur Roma ine Ecclesiae Patrocinium , quo eatn , & domi a Populi Romani motibus, & soris ab hostium incursibus tuendam susciperent. Quod ut facilius ab ipsis Imperatoribus praestaretur, visum est Romanis Pontificibus, quaedam summi Principatus jura , quibus jam plenissime donati suerant, suis ipsis donatoribus quodammodo communicare , ut hisce ossiciis & observantia De sensores s uos honorificentius colerent, ac ad suscipiendam sui tutelam facilius allicerent. Foederis ac societatis speciem quandam dixerim , quae Imperatores inter,di Pontifices Populumque Romanum sancita fuit; unde ortae querelae r quia Franci nihil nobis boni faciunt, neque adjutorium praebent, sed magis q no ira sunt violenter tal-Iunt. αvare non ad Doramus Graecos o cum eis foedus pacis componentes, Francorum Regem ct Gentem de nostra Regno ct Dominatione expellimus p sa) . Carolus Magnus ad Lemnem LII. scribens rogat, ut sicut cum beatissimo praedecessare vestro sancta paternitatis Pactum inii, sic cum beatitudine v
stra ejusdem mei ct charitatis inoiolabile Foedus salvere defiderοθc. η . Quibus quidem PACTIS utraeque Partes
suis devinciebantur obligationibus; Imperator, ut Ecclesiam & Rempublicam Romanam tueretur , ut Electioni-hus Pontificiis, ne tumultuose fierent, provideret, ut
vel per se, vel per suos Legatos seu Missos Ius Populis da
ret , ubi necessitas postularet, annuentibus tamen Pontificibus; Pontifices autem & Populus Romanus Fidelitatem seu religionem leti foederis se inviolate servaturos
