Apparatus biblicus, sive manuductio ad Sacram Scripturam, tum clarius, tum facilius intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy ..

발행: 1733년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

751쪽

Liber I L. Caput VII. tur. Appellabatur Apollo Deus Otho, quod Pythium

serpentem interfecisset. Sed hoc nomen verius deis ducitur a voce quae & serpentem 3c magum significat. Nachasch Hebraeis est augurari, conjectare; u de mulier quae conjectationem, augurium, incant tionem, magiam exercebat, dicitur Pythonissa.

Schisma & schismatici a verbo quod significat scisionem. Schismatici sunt qui se scindunt a coetu

fidelium.

Synagoga sonat congregationem & coetum , &congregationis locum, in quem conveniebant Iudaei ad audiendum verbum Dei, a synago, quod est congrego. Synedrium consessias, ex illis duabus vocibus βουcum, & edra sella, sessio, sedes. Proprie consessus erat Iudicum, sive locus ubi illi conveniebant. De Iudaeorum Synedrio sermonetra fecimus cum de M gistratibus loqueremur & vidimus majoris synedrii locum fuisse in Templo. TetraΥchia est quarta pars alicujus principatus , ut Tetrarcha esset penes quem esset quarta portio ἔsed videtur fuisse potius quasi dignitas, quae effet in quarto gradu, Rege & Ethnarca inferior, sed topatacha superior.

Observandum est in saero Codice novi Testamenti quandoque adjungi interpretationem Graecam nominis Hebrati; sic ubi nominatur Thomas, aiditur qui se Didymus dicebatur: nempe Thomas sonabat Hebraeis quod Graecis didymus, id est , g melius. Sic idem Apostolus, qui Ceρhas, δί dicitur Petrus; quo nomine significatur Hebraice Sc Graece petra. Sic eadem mulier nominarur Tabit .a Sc Domcas, id est, H braice & Graece capra. Sic idem homo dicitur Elymas magus: primum nomen Hcbraeum est, secundum est Graecum.

752쪽

E, partitione Codicis saeri, qua integer ex ordine tegi pust spatio annus. V Iro qui occupatur circa lautioris convivii appararum , vix huic interdum vacat quidpiam ex hoc convivio degustarer melior est sane conditio eorum qui ad dapes paratas advocantur. Id mihi ex parte contigit; dum enim totus sum in instruendo copioso Apparatu , in conquirendis, in evolvendis, in exscri-Dendis libris, interea multum temporis abiit, quod alii uberiori fructu, & suavibus magis deliciis impenderunt soli Codici sacro. Verum necesse erat ab aliquo stangi nucem, ut omnes manderent nucleum , nempe quod tenerum in nuce includitur. Nam, ut spero, jam erit intellectu facilior Scriptura, & ideo lectu iucundior. Sumatur ergo in manus nunquam deponenda. Cum semel percepta erit ejus suavitas , quispiam non sinat lectionem ejus ullis terminis coe Ceri. Attamen quoniam omnia ex ordine fieri debent, & viris piis consuetum sit, ut se astringant certis Scripturarum particulis qualibet die perlegem dis antequam operi coronidem apponam, quaeram quis lectionis sacrae ordo sit sanctior & idoneus m gis ut totus codex Scripturarum intra annum eVΟl

vatur.

Ante omnia animadvertendum, quδd licet omnis Scriptura divinitus inspirata sit; sicut in Templo sancto erant recessus, alii aliis sanctiores, ita sacrum Codicem habere quasdam partes sanctiores, quas qui frequentant id est, qui saepius perlegunt, sanctiores fiunt. Partem sanctissimam Scripturarum reputo Euan gelium, quo continentur verba Christi, & summa

doctrinae ejus, deinde libros Psalmorum. Quotidie

753쪽

Liber n. capis Iae se

vacamus 'operibus, de quibus sermo Evangelii, ut suinamus Magister praemonuit, iudicabit. Ergo opera m stra quotidie componenda cum Evangelio, ne imprudenter declinando aberremus. Artifex seniper prae manibus habet normam qua opus dirigit. Singulis . inquam, diebus legendum Evangelium, ne ulla pars anni illo vacet, hoc est, ne ullum opus nostrum di. stortum sit. Pariter in omnium ore Psalmi versari debent . Homo Deci colendo factus est. Ab eo creatus, sanguine ejus emptus totum huic se debet. Non totum autem se redderet Deo, si vel unum diem elabi pateretur, in quo debitum cultum non ei persolveret . Nullus cultus praestantior est oratione; si tamen exeipias sacrificium, quo Christus victima Patri ori

tur. Etenim oratio est colloquium cum Deo, quod fit, aut cum Deum laudamus intuentes mirabilia opera ejus , aut pressi inopia & deficientes viribus , opem ejus impluramus. Fauei sunt qui norint Deum compellare aptis laudibus & votis. Nam quid ore mus sicut oportet nescimus; spiritus adjuvat infirmismitatem nostram. Scilicet Spiritus Dei implevit mentem David, & movit linguam ejus, ut laudes Dei

apte concineret si omnibus decantandas, & oraret Deum eo modo quo exorandus est.

Psalmi ergo sunt Dei encomia. Deus ubique Psaltae menti obversatur cum virtutibus suis, magnificentia, potestate, sanctitate, majestate . Psaltes laudat Deum ab operibus suis, a condito mundo, aciniorum ornatu, a splendore& motu solis, lunae, id siderum, a ventorum vi, a tonitru , a procellis, a glacie, frigore, & calore. Praedicat Deum mundi opificem. rectorem, vindicem scelerum, remuneratorem hon rum . Enumerat beneficia ejus . quae olim contulit, quae

eonfert qualibet die r quae mirabilia fecit in terra, in mari: potissimum astruendo in libertatem Israelitas; & id

754쪽

668 Apparatus Biblicus. dcc ore poetico, quo non vincitur a Graecis Latini vopoetis. Israelitarum laistoriam sic icxit, ut in ea a pareant typi Messiae. Quin & prophetam ejus agit; quasi cnim seriesens mortem crucis describit, ut carmina ejus non magis veteribus Israelitis quam nobis Christianis , non minus Ecclesiae quam Synagogae conveniant, suo legitimo sensu accepta. Quae ergo laudatio dignior Deo, quam ipsae la des quibus ipse laudari voluit a suo Psalmista sive quis possit dignius Deum laudare, quam recitando laudes Dei, Deo inspirante compositas, & animum occupando vivis illis imaginibus omnium Dei viri, tum M operum, quas Psalmi ingerunt Z Nec possunt

aliae orationes cogitari, Veniae obtinendae, impetram do auxilio magis idoneae. Exoramus, curn auxili nos indigere, tum & quem advocamus auxiliaturum, id posse significamus. Qui , inquam, miserum se fatetur coram Deo, cui supplex procumbit , movet ad misericordiam. An ullibi homo magis exinhibetur miser & auxilio indigus, quam in Psalmis An aliquis est ad Deum aditus, ut flecti possi impervius Psaltae 3 propter nomen tuum propitiaberis peccato ,πeo , canit ille Deum compellans. Scilicet se i dignum reputat qui adjuvetur; & ideo adjutorium Dei magis potentiam suam & misericordiam indicabit impiis, qui bonis illudebant quos putabant a Deo desertos. Propter gloriam nominis tui Domine libera nos; ct propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum; ne forte dicant in Gentibus, ubi est mur orum, M. Psalm. 78. Gentes Israelitis infensae typos gerebant daemonum S peccatorum, quibuscuin bella gerenda sunt nobis. Ad Versus hos hostes egemus auxilio diurno, sed Mindulgentia, qui quotidie peccemus. Olim manibus Dei flagella excusserunt, qui de poenitentia inscribun tur Psalmi hodie non minus emcaces. Itaque non solum

755쪽

Liber III. caput IT MV

solum in hebdomade, qui fuit mos Ecelesiae a primis

temporibus, integrum Psalterium esset recitandum; sessim gulix diebus aedes publicae & privatae, plateae, urbes, campi a summo mane ad noctem, quin dccte personare deberent divinis Psalmis.

Igitur quatuor Evangelia & Psalmorum libri demi

debent de numero librorum, qui certis anni diebus legi debent: quo Ordine, quaerimus hoc-ce capite . sive potius exponimus ordinem quem vir pius &eruditus sequendum proposuit. Modo meliores horis collocentur in lectione sacra, videtur non omnino referre , qui libri his vel illis temporibus perlegantur. Sunt qui, quantum licet a negotiis, cert m partem

diei Bibliis impendunt, nulla alia lege astricti, niti

ut posteaquam incaeptum eursum emensi sunt, no-Vum ineant, quem annuo curriculo absolvere coinnantur . Verum cum omnium Christianorum Icor iNnum esse debeat 8c una anima; & quae fiunt a publico coetu orationes. sint quasi facta caenjuratio, qua vincitur Deus, ut votis annuat; quae vis illi grata est ,

ut ait Tertullianus; decet nos, si id fieri potest , omnes iisdem diebus eadem legere & orare . Ex quo in coetum coaluere Israelitae, legem quae illis data est, ex ordine legerunt in sabbatis Ucf. cap. II. Pers M. in Moyses enim a temporibus habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in Synagogis, ubi per σmne Sabbatum legitur . In Kalendario Hebraeorum quod supra proposuimus, videre est quana partem Bibliorum legerent quoquo Sabbato. Diximia et in hunc ce finem Biblia Hebraica divisa esse in diversas sectiones. Ecclesia ea in re Synagogam imitari

studuit. Olim de ipso Codice Libri sacri legebantur; nondum illi contracti, & quasi mutilati, quales sunt

in Breviario. Integer, inquam, Bibliorum codex legebatur sine ullius partis praetermissione. Nunc enim soli, ut ita dicam, quorumdam librorum tituli de-

756쪽

ενο A paratus Riblisus.1ἱbantur; quasi sussiceret totum Codicem perstringere.

Quo revocetur antiqua illa consuetudo annuo spatio evolvendi sacrum Codicem, simul ut lectiones privatae cum publicis Ecclesiae consentiant, vir pi tate & doctrina insignis novam Bibliorum dispositi nem proposuerat in libello eleganti, quem Gallice edidit anno I 669. typis Caroli Savreux. In hac no. va dispositione lectio privata cum publica lectione congruit, quantum fieri poterat. Provisum autem est, ne quaepiam lectio oneri sit; quia prae caeteris longior . Quin & diebus solemnibus nulla proponitur , quia tempus non Vacat, Ob publicas preces &conciones, quibus necesse est interesse. Nihilominus tota Scriptura legitur, nisi quod quaedam genealogiae N enumerationes omitti possunt. Ut autem quisquis uti possit illa nova dimositione, primum docendus est quaedam spectantia formam anni civilis & Ecclesiastici. Auctor rem ab initio sumit: ego vero paucis expedi m; quia jam in majorem molem, quam

par erat, Opus crevit.

Quemadmodum annus civilis constat certo dierum numero; ita Ecclesiasticus hebdomadarum. Urquec vilis eo anno qui bissextilis appellatur, una die crescit; ita quandoque Ecclesiasticus una hebdomada ;habet enim, ut plurimum, 'uinquaginta duas hebdomadas , aliquando quinquaginta tres. Civilis incho,tur prima die Ianuarii; Ecclesiasticus dominica illa, quae dicitur prima Adventus, semper proximior festo Sancti Andreae, quod incidit in dem trigesmam

Novembris. Ita Dominica prima Adventus nunquam inchoatur ante vigesimam septimam diem Novembris, nec post tertiam diem Decembris. Quae cum ita sint, quolibet anno facile est deprehendere initium anni Ecclesiastici. Caetera vero quae ad annum Ecclesiasticum pertinent, pendent ex die quo sanctim Pascha celebrandum est. Dies ille Pas

757쪽

. Liber m. Caput M. 67rchalis est Dominica, que prima contigit post decimam quartam diem lune, quam diem praecedit aequia noctium vernum, quatenus illud fixum est ab Etaclesia in die vigesima prima Martii. Ita dies Pasch tis definiri non potest nisi a viris non imperitis Astr uomiae; sed illa dies notatur in publieis Ephemeridibus, & in ordine recitandi Breviarii . Omnibus

Breviariis praeponuntur tabulae, in quibus reperire est illum diem. Has tabulas ad caleem operis app riendas Curavimus. Ubi notum est festum Paschatis. Caetera nota sunt . Quinquagesimo enim die post Dominicam Paschatis, agitur dies Pentecostes, qui Pariter Dominieus est. Ab hoc festo ad Domini-Cam primam Adventus saltem intercurruat vigintiquatuor dies Dominicales; quandoque enim augetur ille numerus. Etenim cum Pascha non iisdem diebus recurrat; nunc in mense Martio 3 nune in Aprili Celebretur, quia, ut dixi, id fieri debet Dominica die, quae sequitur decimam quartam diem lunae, sive post plenilunium illud quod proximὰ contingit

post aequinoctium vernumr plenilunium autem illud, non iisdem diebus fit per singulos annos; ergo cum Pascha citius occurrit, plures hebdomadae inter Pentecostein & festum sancti Andreae interlabuntur. LicEt Adventus non semper constet quatuor integris hebdomadibus, habet tamen quatuor Dominicas. Dies verb poenitentiae dicati in officio Ecclesiastico, sunt septem hebdomadarum, quae finiuntur ante Dominicam Passionis. Harum hebdomadarum primma dicitur Septuagesima; quae sequitur, Sexagesima λdeinde ex ordine Quinquagesima; post, Griadragesima. Tempus autem quod ἰinterfluit inter Adventum& Septuagesimam, modb longius est, modo brevius, prout Pascha serius Ocyus venit . Sed tempus illud non est infra tres Dominicas: sicut plures quam se

758쪽

feta AP aratus Riblieas. labitur a Pentecoste ad Adventum, non excedit nurrerum viginti Octo Dominicarum. Quatuor autem Dominicae Adventus, tres quae sim per occurrunt inter Ad entum N Septuagesimam, serram a Septuagesima ad Dominicam primam Panῆ nis, duae Dominicae Passionis cum Paschate, sex aliae post Pascha usque ad Pentecostem, & ipsa Pentecoste, S viginti tres post Pentecostem: dicam postea cur ibi

viginti trium Dominicarum mentionem faciam. Hae, inqDam, omncs Dominicae emciunt quadraginta septem hebdomadas, qDae ideo fixae dici possunt, quia

semper codem ordine se subsequuntur. Qtiinque aurem quae sit persunt, annus enim Ecclesiasticos lia et, ut minimum, quinquaginta duas he domarias, modo Adventum praecedunt, modo sebs quuntur; ideo illae Hehuc inadae dicuntur errantes .

Modo ante Advenrum numerantur tantummodo Viginti quati or Dominicae modo viginti octo ; sicut anicScpm 'gesimam ab Adventu modo tres, modo septem .

Sola ergo dissicultas in distribuetulo sacro Codice cuique parti anni Ecclesiastici, oritur ex sestis quae mobilia appcliari solent, quia moventur loco, sive non stant in iisdem locis. Verum huc redit ista dim-

cultas. ui lectiones quae a monantur hebilomadibus emraiicis, fiant vel post Aduciatum, vel ante Adventum , post Dominicam vigesimam tertiam post Pentecostem. Dico post vici limam tertiana Dominicam , non post Dominicam viges mam quartam, cujus le-ci ioncs sim per postremam hebdomadam occupant trariam CPae a Pentcc Osic ad Adventum labuntur. Ordo quom hic exponimus, multum smplicior est illo ordine quem tenet breviarium , in quo dum cuique D G-minica' harum quae Pentccos cm scq Iuntur, dc Adventum antecciliant, lectiones proprias assignat, Dian rencs illa: Dominicae numerantur a Pentecoste, sed novim singulis ruens Lus nun Ous initur, cujus prim

759쪽

Liber III. Caput M. 673

censetur Dominica quae proximior est Kalendis menalis praesentis: cum autem juxta hanc regulam menses quandoque quinque Dominicas habeant quandoque tantum quatuor Dominicas, fit ut integri libri certis annis non legantur, quibus menses carent ea Dominica, cui hi libri tribuebantur. Ne hoc contingeret, viginti tribus Dominicis post Pentecostem assignantur propriae lectiones, nulla mentam habita ratione. Et cum Dominicae plures sunt, si veplures quam viginti tres hebdomades, tunc addendae, quas erraticae habent lectiones . A prima Dominica Ad- Ventus annus Ecclesiasticus inchoatur. Adventus habet quatuor Dominicas, licet non constet quatuor hebdomadibus semper integris. Dies Dominica, quae incidit in Octavam natalitiam Domini, appellatur Dominica natalitiorum. Omnibus annis semper tres dies Dominicae post Dominicam illam Natalitiorum intercurrunt usque ad Septuagesimam. Quae plures Dominicae sive

hebdomades certis annis recurrunt in hoc intervallo , accensentur erraticis, quas quinque numeramus. Ergo cum advenit Septuage lima, antequam omnes hebdo. mades erraticae intercurrerint, quae lectiones illis tribuuntur, nec hoc tempore leguntur, in aliud tempus differuntur, nempe post elapsam vigesimam tertiam hebdomadam a Pentecoste; eodem enim hebdomada rum numero crescit illud intervallum, quo minuitur illud quod ptaecedit Septuagesimam. Haec annos ordinatios spectant. Vidimus annum Ecclesiasticum interdum crescere una hebdomade; hoc cΘntingit quolibet quinto vel sexto anno. Haec hebdomas, quae anni qui uagesima tertia dici potest, se per reputatur postrema occurrere , ita lectiones ejus nebdc adis extraordinariae fieri debent ante Dominbcam primam Adventus. Habet lectiones quidem prooprias, sed ex hi ce libris qui jam lecti sunt; alio

quin enim singulis antas wta Biblia non legeremur.

760쪽

6 4 Apparatus Biblicus. Iterum dicam, ne cui obscura sint quae dicta sunt, eum post vigesimam tertiam Dominicam post Pente. eostem, plures hebdomadae supersunt usque ad primam

Adventus, accersendae totidem numero sunt ex erratio

eis, ut impleatur spatium illud vacuum. Sic unus labor erit singulis annis ad lectiones sacras aptὰ disponendas, advertere numerum hebdomadarum erraticam

rum , sive quae post Dominicam tertiam Dominica. tum mensis Ianuarii usque ad septuagesimam occurrunt ; nam tres Dominicae primae quae in mense Januario contingunt, pro fixis habendae. Tres ille, inquam, Dominicae semper praecedunt Dominicam quae Septuagesima appellatur. Si duae, verbi causa, tunc intercurrant hebdomades ex quinque erraticis; ergo post vigcsimam tertiam Dominicam a Pentecoste , adjungendae erunt tres reliquae ex erraticis; sive imctiones assumendae erunt ex illis erraticis, niti insuper adjungenda quae extraordinaria est hebdomas. Plura dicere non opus est; etenim qui intelligere non possunt haec quae dicta sunt, fusiori sermone potius turbarentur. Viva voce se tradant docendos his ,

qui in similibus doctrinis percipiendis magis exercitati sunt. Pius & eruditus auctor dispositionis hujus

quam exponimus rationem reddit, cur hanc aut alteram partem Scripturarum certis temporibus adscribens, diversos libros simul conjungat. Ecclesia tempore Adventus proponit Isaiam legendum, qui vatisciniis suis Adventum Christi celebravit. Deinde B. Paulum, cujus lectio in ea dispositione incipit quarta Dominica Adventus. Connectit auctor cum Paulo lis brum Levitici, qui in Breviario Romano non legitur. Agit ille liber de sacrificiis, quae omnia typi fuere hujus in quod offerendum natus est Christus. Haec legi po sunt in auctore circa novam suam sacrarum lectionum dispositionem. E tiamsi non ille evincat aliam dispositionem haud posse excogitari meliorem, attamen ce

SEARCH

MENU NAVIGATION