장음표시 사용
91쪽
sponsata est. Tunc ad eam missus Angelus annum tiavit electam in matrem Christi, & in signum dedit Elizabetham cognatam ejus , quae licet effaeta, conceperat ex Zacharia marito sene. Statim Maria properavit ad montana Iudaeae ut inviseret EliZab ilaam, quae paulo post peperit filium, cujus in natu vitate Zacharias recuperavit vocem, quam amiserat incredulus, cum ab Angelo Gabriele audierat suscipiendum a se filium. Puer dictus est Ioannes , &Christo praecucurrit. Cum partui Eli Eabeth intersui μset Maria, testis facta miraculorum, quibus insignutus est, reversa est Nazareth in urbem suam. Iam a tribus mensibus praegnabat; Iosephus, cui de omlata erat, rem advertens noluit illam accipere in uin
orem, donec, ab Angelo conscius factus est Mysterii. Omnia concurrebant ut Christus nasceretur , iuxta prophetarum vaticinia, iis temporibus & locis quae sucrant praenuntiata. Paulo ante mortem He. rodis prodierat edictum a Caesare Augusto, ut de Criberetur totus orbis , sive conficeretur libellus in quo opes publicae & subditorum numerus contineretur. Haec descriptio prima facta est Praeside Syriae Cyrino vel Quirino: Iosephus ut edicto pareret, ascendit a Galilaea in Bethleem civitatem David, ut rofiteretur sive describeretur cum Maria conjuge. mpletis autem diebus ut illa pareret, P E P E R IT
FILIUM SUUM CHRISVUM , quem ubi natum
Herodes audivit a Magis, qui stella duce eum ad raturi Venerant, occidit omnes pueros qui erant in Bethleem, cum paucis ante mortem diebus Antipatrum proprium filium interfici jussisset . Joseph a rem & Maria de malo consilio Herodis admoniti, accipientes puerum fugerunt in AEgyptum . Desuncto Herode, Joseph in terram Israel reversus est, monitus ab Angelo. Cum autem audisset Archelaum filium
92쪽
Liber L CUM II. filium Herodis regnare in Iudaea, secessit in partes
Galilaeae, Ac habitavit in urbe Nazareth. Iesus Christus ex Maria Virgine natus est eo tempore, quod fuerat indicatum plurimis vaticiniis, de
quo Iudaei tenentur eonsentire . Concludunt enim omnes mundi aetates intra sexies mille annos. Du
prima milliaria praecesserunt legem, quae ter duo altera milliaria viguit usque ad aetatem Cnristi, qui sic natus est post quartum milliarium. Regni autem ejus non erit finis; nisi quod juxta Iudaeos in terris regnaturus est per his mille annos. Dum Iesu lateret cum Maria & Iosepho in uta olobe Nazareth, Archelaus anno decimo principatus sui Viennam Galliae in exilium mittitur, & ejus ditio in provinciam redigitur, misso in Iudaeam Quirino , qui domum Archelai vendidit , censumque per Iudaeam & Syriam egit, ut jam Judaei nullo modo amplius sui juris fuerint, subditi alienis gentibus. Hujus descriptionis impore, quae secunda acta est a Quirino , Iudas Galilaeus exortus avertit populum multum post se, censum illum meram servitutem ainpellans, & addens solum Deum principem ac D
Obiit Augustus. Tiberius Caesar novum principa. J7 tum iniit, sub quo Pontius Pilatus venit in Iudaeam, illam administraturus. Anno autem imperti Tiberii Caesaris decimo quinto, Ioannes Baptista coepit praedicare. Populus omnis Israel praecucurrit Christo, ut dictum est, factis & verbis annuntians adventum ejus; quem, ubi institit, voluit Deus adhuc clarius indicari. Hujus, qui Christi fuit praecursor cunas ostmultis prodigiis illustravit. Cum Ioannes praeparasset uno vel altero anno Iudaeos, aquis abluens in poenitentiam, ipse IESUS ab eo baptizatus est, & declaratus Christus, verus Agnus Dei, non solum voce & digito Prm
93쪽
3ο Apparatus Biblicus. cursoris, sed & Spiritu Dei, qui descendit supra eum
in specie columiae, dum ipse ascenderet ex aqua ubi
Inde coepit JESUS CHRISTUS, scilicet Vetahum, aeternus Dei Filius. & in tempore caro factum, hominibus se conspicuum praebere. Coepit docere verbo & exemplo, qui a mundo pondito & ubique terrarum, hominum cordi praedicabat non auditus. Auribus, inquam, coepit insonare, hominum captui sese sic accommodans, ut qui ejus vitam intueatur, prΘtinus etiam sine litterarum subsidio evadat quantum satis est, in instituendis moribus peritus. AEgris non licet cibos alioquin sanis utiles degustaro. AEgri nascimur, non ergo mirum esse debet Iesum nobis ostendisse suo exemplo alias sequendas vitae regulas, quam si perfecta uteremur valetudine. Docuit non
defugiendam esse paupertatem, lugendum potius quam ridendum. Vixix pauper, jejunans, non habens ubi caput reclinaret, siti, fame pressus, fatigatus lab re, repulsam ubique patiens, & cum per tres annos promulgasset evangelium suum, iniquo judicio condemnatus est ; cruci affixus est , & mortuus definita die & hora, juxta antiqua vaticinia, expressa tum verbis Danielis, tum ritibus Paschatis, quod singulis annis hactenus fuerat a Iudaeis celebratum. Etenim hora nona in clie Paschatis mortem
Chrῆ subiit, quando Iudaei in Templo mactabant agnos
stan Paschales. Mors Christi incidit in annum AE tae, quas, nos Christiani utimur, trigesimum tertium.' oportebat Christum pati, neque enim a Deo i sto iudice venia prorsus condonari sic poterat peccato , ut nulla elueretur poena. Sanguine, inquam, innocentis victimae placandus erat Deus: sed , quod fieri non potuerat, ut quae in sacrificium hactenus trucidata fuerant pecora resurgerent, vinculis mortis non detentus est IESUS, sed a mortuis surgens cin-los in-
94쪽
los ingressus est, nemini antea reseratos, qub penetrare nobis spes facta est, si doctrinae & vitae communione, nempe fide & moribus simus cum eo con
Statim ac Iesus poetum ovans repetiit, in terras Dei gratia, quasi imber large defluxit. Spiritus Dei. quo olim omnia laesundante, aqua, tellus viventes animas produxerant, decima die post Astensionem Christi in eoelum. sesto Pentecostes Iudaeorum, quo illi primitias triticeat messis Deo offerebant, &qua die olim lex data fuerat, descendit in Apostolos . Tune ergo Ecclesia Christi tanquam novus mundus apparuit. Nova rerum creatio facta est. Illuxit animis Apostolorum novus Sol. Peritiores facti, & in
alios viros mutati novum evangelium palam promulgaverunt . Ingens multitudo populorum ad eos accessit, & quo vis novae gratiae eluceret, ita mutata
sunt corda, ut Saulus, qui postea Paulus dictus est, dum meditaretur perniciem Christianorun , Christianus ipse & novae legis Apostolus factus sit Tiberius Romanorum Imperator, sub quo bapti. 37zatus & mortuus est Chriflus , 8c ipse supremum diem obiit. Paulo antὸ ad eunt navigare jussus fuerat Pilatus, accusatus ab ipsis Judaeis, quibus ut placeret, iniquo judicio Iesum damnaverat; ipse in exilio vitam finivit, Etiam Caiphas summus Pontifex,
qui Iesum reum mortis dixerat, in ordinem reda- us est, motus summo Sacerdotio.
Caius Caligula successit Tiberio, a quo Agrippa Herodis magni proles in vinculis tenebatur, His cum solvit Caligula, ac Philippi Tetrarchia, qui pauid
ante Tiberium mortuus fuerat, eum donavit cum Regis appellatione. Tam repentinis & summis honoribus invidens Herodias , Herodem Antipam, a quo decollatus est Ioannes, incita. it, ut Romam navigaret, ad regnum Pariter impetrandum. Sed ipse sua
95쪽
I a Apparatus Bibliciis. sua Tetrarchia excidit, quae Agrippae donata fult.& in Gallias in exilium relegatus est. Ita similem sortem experti sunt percus Ior Praecursoris ac Pilatus.
I Succesin Caio Caligulae Claudius, qui Herodi Α-grippae regnum confirmavit, & Iudaeam regno ejus - adjunxit. Cum Agrippa Iacobum interfecisset , &Petrum in carcerem conjecisset, mortuus est percucsus ab Angelo, cum in Theatrum prodiens cantas.set, acclamante populo Actor. I a. in Dei voces stnon hominis. Confestim autem percussit rem Angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo, ct eo sumptus a vermibus expiravit. Agrippa reliquit superstites tres filias & lilium , qui junior Agrippa dictus est, cui Claudius regnum Herodis regis Chalcidis, qui ejus avunculus erat, dedit.
ψ Claudium excepit Nero, sub quo Christiani multum exagitati sunt . Principes eorum Petrus & Pau-67 lus illustre labiere martyrium. Nero ob crimina omnibus exosus & pulsus se interemit . Post excessum Neronis Galba imperium suscepit. Mox Otho, Gal-ha interfecto, summam rerum usurpavit. Hunc Vitellius vita & imperio exuit, qui cum imperasset octo mensibus, imperium delatum est Vespasiano , cujus & Τiti filii ejus armis usus Deus Urbem Ierosolymam & Templum evertit ac delevit. Quan- O quam enim Titus in id incumberet ut a militibus parceretur Templo, attamen, juxta vaticinium D mini, lapis super lapidem neque unus relictus est. Igitur aedificium illud, quod steterat ut in eo venis ruri Christi ederentur typi, & quo everse non poterat exerceri Mosaicae legis ministerium, quasi evanuit ex oculis. Ipsa quocue Hebraeorum respublica, pariter abiit in ventos. Nullus in ea vir princeps aliqua auctoritate conspicuus remansit. Herodes magnus genti Iudaeorum institius erat, sed cum Templo &Urbe omnis ejus progenies eve se est.
98쪽
Liber L Caput II. 33sa est. Agrippa, qui solus ex illa supererat, filius Drusillae sororis hujus, qui junior Agrippa dicebatur.
in incendio Vesuviano periit: & ne cujuscumque Templi Iudaici vel vestigium alicubi extaret , circa tempus quo eversum est Hierosolymitanum, Lupus praesectus AEgypti templum Iudaeorum olim ab Onia aedificatum iussu Vespatiani demolitus est. Vespasianus autem in Templum Pacis, quod Romae dedicavit, congessit omnia spolia ludaeorum, jussitque eos C,
Pitolio pendere, quod prius Templo Dei pendebam
scini sicli tributum. Usque adeo Deus aversatus reis bellem gentem, ut nec vectigalem habere voluerit. Ex
illo tempore in nullo solo consistit, sed agitur vaga& ubique extera, juxta minas quas ei per Moysem intentaverat s Deuter. D. I9. si non audiret Prophetam, scilicet Christum, quem ei missurus erat. Omitto calamitates quas pertulere Iudaei, & cqdes eorum innumeras. In ipsa obsidione Ierosolymitana undecies centum millia periere. Ubique hisce temporibus caedi dabantur, ita ut summa eorum qui fame, exilio , miseriis consumpti sunt, plusquam unius mirulionis & ter centum mille hominum fuerit. Ut linigeretur vaticinium Christi, quod de Templo non re- inqueretur lapis super lapidem, sundamenta ejus eruta sunt, cum novi templi in odium Christianorum Iulianus Apostata ponere voluisset: quod consilium ejus erumpentes e fundamentis ignei globi abruperunt. Huic-ce capiti attexam egregium locum D. Thomae
S-m. p. 3. quot. 3. art. 3.) Magno Dei consilio fa-Lium est, ut post hominis casum non illiso Dei Filius
mitteretur. Reliquit enim Deus prius hominem in libertate arbitrii in lege naturali , ut se vires narura sua cognoferet, ubi cum desiceret legem accepit, qua data in Lit morbus, non legis sed natura vitio: u ita cognita sua infirmitate, clamaret ad medicum, o gratia quereret auxilium. CA-
99쪽
s apparatia Biblicus et CAPUT III.
Totius orbis terrarum descriptio brevis; Terra autem
Israel paulo fusior, ct urbis sancta ct ad eis metus. Tum dUseritur de Deo Paradisi, ct ubi fuerit
Ophir, unde tot opes Salomoni advehebantur.
NEmo res habeat clare animo suo perspectas, cui
fini hunc Apparatum Biblicum instruimus, nisi prius dispositas ratione temporum & locorum quibus contigere Francorum historiam, qui Franciam im straverit, facilius intelligit; ita & Scripturam sacram, qui saltem in imagine Terram Israel eontemplatus sit. Si quidem vero scribimus viris haud jam doctrina omni imbutis; sed quos novus amor Sacrarum I itera rum excitat, ne cuipiam ignotum sit qua parte orbis terrarum sita suerit terra Israel & ignota naec loca, ubi pars magna terum de quibus mentionem facit Scriptura, transacta est, summam totius orbis dein scriptionem praemittam; ipsam deinde terram Israel paulo susius descripturus a
Terra hominum sedes fotunda est Tab. instar
sphaeras sive orbis; qualem tibi prima tabula exhibet, in angulo superiori versus orientem, in duo hemi phaeria divisum. Hemisphaerium A. quod inserius dicitur, quia oppositum est ex adverso his regionibus, quas pede calcamus) Olim totaim ignotum erat, antequam ad illud navigio pervenisset Americus Vec potius, a quo suum nomen accepit pars ilia orbis terrarum, quae non potuit nominari in Sacris & profanis codicibus. Alterum hemisphaerium B. sive altera pars orbis divisa est in tres partes, Europam , Asiam, & Asricam, quas certum est a tribus nitis Noe, nempe a Sem ἡJaphet & Cham primos incolas suos accepisse , ut
100쪽
probavit Samuel Bochartus in opere quod Phaeet ii scripsit, id est, da divisione orbis. Europa, cujus pars non ignobilior Gallia quam ineolimus ι separatur versus Meridiem, ab Africa, mari quod Internum, sive Mediterraneum dicitur; ad Occidentem & ad Septentrionem habet Oceanum, mare diffusum & patens. Ab oriente limes ejus est Asia. in Europa autem sunt, in occidentali ejus plaga , Hispania, deinde Gallia , quae alluuntur tum
oceano , tum mari interno. versus Oceanum septen.
trionalem videre est Hollandiam. Nomegiam, Sue. ciam, Daniam, Germaniam , Poloniam, & partem Moscoviae . In ipso mari septentrionali clarae sunt insulae, Britannia, sive Anglia, & Hibernia. Mare internum praetexit Hispaniam, Galliam, Italiam, Graeciam juxta quam plures sunt insulae nobiles, ut Creta & Sicilia , quae vicina est Italiae . A sicilia non Iongὰ abest Melite, qub Paulus Apostolus naufragus delatus est. In Italia Roma condita est, olim caput totius Mundi, nunc Religionis . Germani olim dicebantur populi omnes qui Europam ab Italico tractu usque ad Sein tentrionem ciccupabant.Ultra erant Sarmatae & Scythae. Graecia pars est Europae . Graeci autem & in Asiam Ienetrarunt, cujus non paucas regiones subdiderunt uae dominationi. Graeciae quae in Europa est, urbs praecipua fuit Athenae . Lacedoemonii & Macedones claruere inter populos ejus. Praeclaras inter urbes Graeciae fuit Corinthus, quam situs ejus commendat inter duo vicina maria, quae illam alluunt; condita est in Isthmo Achaiae, clarior autem suit duabus Pauli ad eam Epistolis. Thessalonica metropolis est Macedoniae,
cujus nomine duae inscriptae sunt ejusdem Apostoli epistolae . Galatae, Ephesii, Philippenses, Colosse ses, populi sunt Asiae, noti Pauli etiam Epistolis. Alia ab initio rerum nobilis suit, etenim protulit