Apparatus biblicus, sive manuductio ad Sacram Scripturam, tum clarius, tum facilius intelligendam. Auctore r.p. Bernardo Lamy ..

발행: 1733년

분량: 840페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Ex A paratus Biblicas. ut nos Christiani credimus, usque ad Christum, post cujus ortum current & alii bis mille, quibus exactis, nempe post sex annorum millia quibus mundus dur bit, juxta opinionem Iudaeorum, Omnia consumma

buntur s

at 31 Ismaelem cum Agar matre iussu Dei domo sita expulit, post quam ei natus est Isaac; neque enim heres suturus erat hic ancillae filius, sed Isaac, qui cum typus esset Christi praecipuus, Deus in eo praemonstravit exemplum rei, qua non alia magis attonitos homines sacere potest, mortis scilicet, cui ipse

addicturus erat IESUM CHRISTUM filium suum

unigenitum. Praecepit enim Abrahae ut Is ac quem susceperat de diligebat, suis ipse manibus mactaret: sed quoniam Isaac imago tantum fuit, oblatus quidem est, sed non mactatus Deus enim ipse , qui jusserat mactandum, patris fidem explorans , Prohibuit per angelum ne faceret. 11 8 Postea Abraham accersivit ex Mesopotamia Rebeccam filiam Bathuel , qui ex Nachor fratre suo ortum ducebat, & hanc dedit uxorem filio suo Isaac. xi 68 Ex Rebecca gemello partu nati sunt Esau & IMCob, qui eum in utero matris colluctarentur nomdum nati. illa a Deo, quem consuluerat, responsum accepit duarum dissidentium gentium auctores ex ipsa

prodituros. Haec colluctatio pritudium suu belli quod suturum erat inter Iudaeos, qui ex Iacob Orti sunt,& gentes, quarum p/tex dici potest Esau, ex quo orti Idumaei. Gentes protinus Evangelio aures Pra bendo praeripuerunt benedictiones Iudaeis promissas, quos hc fraudaverunt alioquin sibi debita heredi

tate a

zi 8s Abraham I73. annos natus mortuus est.2a 3 Esau fame pressus vendidit primogenita suo fratri Iacob, qui licEt natu minor, inde habuit jus in benedictiones fratris sui ; idcirco illi benedictionem patris Isaac

62쪽

Liber L. Caput II.

Isiae ob senium caligantis subripuit, matris consilio suas operiens manus haedinis pellibus, ut pro st uequi villosus erat haberetur. Ars illa iram Esau in I cobum concitavit, quam ut declinaret fugit Ad Laban fratrem Rebeccae. In itinere apparuit Iacobo Deus, a quo e* summitate scalae quae coelos a terra attin e-bat , rursus certior factus est de Messia nascituro ex ipsius semine. A Laban postulavit filiam ejus Rachelem, ars x pro qua noctu submida est ei Lia, soror Rachelis in lor natu ; sed & p ea Rachelem in uxorem accepit . Ex utraque, tum ex utriusque ancilla duodeciminares filios suscepit. Filii Liae: primogenitus Ruben,

de Simeon, dc Levi & Iudas, dc Issachar, & Z. bulon. Filii Rachel: Ioseph & Benjamin, filii Balae ancillae Rachelis: Dan & Nephtali. Filii Zelphae ancillae Liae, Gad & Aser. Hi duodecim filii censenturgentis Patriarchae ; ab iis enim ortae duodecim tribus, in quas gens Hebraeorqm divisa est. Beneficia quibus Deus cumulavit Iacob moveruntiis; invidiam avunculo suo Laban: sugere ergo ab eo coactus est Iacob, cum uxoribM suis, & prole, & pecoribus. Huic sugienti ne malum inistret a Deo pro .nibitus est Laban. Iterum visus est ei Angelus, cum quo luctans praevaluit; & ideb dictus est Israel, hoc est, vir Dei, nempe vir fortis. Quein prius placaverat muneribus, Esau invenit benignum in patriain

reversus.

Filii Iacob Iosephum statrem, quem aegre serebant 2274 esse patri cariorem, vendiderunt mercatoribus. Quis in eo non advertat Iesum Christum ab ipsis Iudaeis Da tribus traditum alienis gentibus, nempe Romanis: a quo tamen qui ad eum accedere voluerunt, servati sunt; ut fratres a Iosepho ipso, quem sic naale exceperant. Α mercatoribus, quibus illum vendiderant, ductus est in AEgyptum, ubi servivit Putipharae, a cuius uxore de vi pudicitiae illata falso accusatus in

carce s

63쪽

a Apparatus Riblicas.

caicerem conjectus est. Sagax postea habitus somnio rum interpres, e carcere advocatus est in aulam Pha raonis Regis, ut interpretaretur somnium ejus, quo significavit famem portendi post septem annos fertiles, quae per steriles annos totidem esset duratura- a188 Pauld ante mortuus fuerat Isaac, annos rivus centum & octoginta. A Iosepho per fertiles annos Colia lecta frumenti copia , ubi obtigerunt armi steriles, quoniam alibi non suppetebat frumentum, in AEgyptum descenderunt fratres ejus, quos habere se pro exploratoribus clim aliquandiu finxisset, his tandem se manifestum fecit, patremque suum Iacob cum tota familia accersivit in AEgyptum. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in AEgyptum, fuere saeptuaginta Genes 6. 27.) Hoc & adstruitur in Deci teronomio Deut. Io. 22. Graeca verso in utroque loco addit quinque animas, quem numerum Lucas eNPren

1Iis Post aliquot annos mortuus est Iacob, prius dens vaticinium celebre de tempore quo oriturus ei et Messias, nempe cum auserretur sceptrum de Iuda sive deficeret Respublica Judaeorum, quam forma erat Deus ut in illa ederet apparatum, vaticinia, typos

Christi sui venturi ; quae ideo debebat dissilire, psst adventum Christi jam inutilis facta. 2369 Moritur pariter Ioseph. Sic autem crevere posteri

Iacob, ut infra ducentos annos ex LXX. animabus, quibuscum in AEgyptum venit, plus quam sexies cem tena millia animarum ex eis prognata numerarentur. Hoc invidiam in eos concitavit, eo praesertim, cui placebat Ioseph, defuncto rege. Duram igitur servitutem experti sunt Hebraei; ex qua tandem per Moysem Deus eos liberavit, & in terram quam promiserat deduxit. Iusserat Pharao ut omnis proles mascula Hebraeorum statim enecaretur recens nata. Id mandatum fue

64쪽

Liber L. Caput II. a rat obstetricibus, qui bias, quod non paruerint tam crudeli mandato, ideo Deus aedificavit domos, id est, prolem dedit Exod. I. a I.) Sunt qui credant permis, sum eis ut conjugio cum Israelitis iungerentur. Postea omni populo praecepit Pharao ut proles mascula I Iebraeorum projiceretur in flumen. Cum per tres menses post partum occultassent Moysem parentes

ejus, tandem metu Regis eum aquis cxposuerunt, ex

quibus eductus ab ipsa filia Regis, cui parvulus placuit. Hunc illa educavit in ipsa aula Regia, quam ac ternatus, statim ac adolevit, fugit in solitudinem. Ibi a Deo, qui eum ex rubo ardenti alloquebatur, justus est populum liberare ex AEgypto, dc uti adjutore fratre suo Aarone, qui sacerdotio postea praefectus est. Mandatum Dei quod acceperat Moyses significavit in portentis Pharaoni, qui tandem post insignes plagas dimisit Hebraeos ut irent quo eos Vocabat Deus. Sed tantam rem non decet sic paucis verbis perstringere. Modus quo ex AEgyptiaca servitute Hebraeus populus liberatus est, vaticinium & figura fuit liber, tionis per Christum a Daemonum jugo, quod servitus AEgyptiaca repraesentabat. Praecepit Deus Moysi ut decinia-quarta die inensis Nisan ad vesperam ab omnibus Israelitis immolaretur agnus, cujus sanguine quisque aspergeret postes domus suae. Mandatum implevere Iudaei. Proxima nocte transiit angelus Domini per domos AEgyptiorum, omnesque eorum primogenitos interfecit, solis abstinens aedibus quibus illitus erat agni sanguis. Agnus ille typus erat Christi, cujus sanguine quicumque non

irroratur, a morte aeterna immanis esse non potest.

Rei quae beneficium mortis Christi tam clare praenum tiabat, praecepit Deus renovari memoriam, sive de ea festum solemne, quod Pascha dictum est, singulis annis celebrari, eo die, & ea hora, qua verus Agnus scilicet Iesus Christus postea in cruce immolatus est.

Cum ultri by Cooste

65쪽

A paratus Biblicus. Cum Israelitae accincti more peregrinantium carnem Agni comedissent, jussu Pharaonis, cujas primo. genito angelus non pepercerat , exierunt ex AEgypto. is His mare Rubrum viam aperuit recedens, 3c revetasum obruit AEgyptios, qui mutato consilio Hebraeos revocare in servitutem volebant. Ingressos eremum Israesitas , curni jam per triduum iter agerent , aquae penuria urgebat ἰ neque enim quam repererant, ea ob amaritudinem usui esse poterat. Τune impotentis populi contumacia apparuit, jamque in Moysen ferebatur, cum ille edoctus a Deo lignum aquis intulit, cujus haec vis fuit, ut ciuicems aporem aquae redderet : Sic ligni, cui Christins avi. xus est. recordatio leviores quas patimur aerum nas facere potest. Postea idem populus famem conqUereias Moysen, increpabat, AEgypti servitium cum satiaritate ventris deliderans. Tum grex coturnicum superne mi Dsus, castra oppleviro Postero die animadverturit qui extra castra processerant, oppletum solum quapiam re in modum coriandri seminis, glacialis albedinis, ut crebro hybernis mensibus superductis pruinis te ram tegi videmus. De qua re cum Israelitae sciscit rentur Mania 3 nempe Quid est hoc inde illa, qua pro pane usi sunt per quadraginta annos, dicta est Manna. In fibro tertio iterum de manna disseremus & de nominis eius eirmo. Singulis diebus mane quinque cciligebat quantum in unum diem pro numero lingulis sati s esset: sexto tamen diei quia Sabbato id non liceret, duplum colligebant. Caeteris vero diebus, qui in posterum diem consitientes, plus quam prae ceperat Deus, colligebant, videbant haec reposita isto re diro in vermes effervescentia; cum die sexto irisabbatum reservata integra permanerent. Manna de caelo defluens signabat illam cae stem alimoniam , qua pascuntur Christiani participes Corporis Christi. Inde progressus populus cum aquae penuria ter .

taretur. Diuitigod by Corale

66쪽

taretur, aegrὸ ab exitio ducis temperabat. Tum Moy ses, mandante Domino apud locum, cui Oreb nomen est, virga petram percutiens, largam aquae cOpiam praebuit ι Deus exemplo Praemonstrans in hac

mortalis vitae peregrinatione quietem haud expectam clam, sivit ut ineursionibus Amalechitarum populus perturbaretur. Adversus hos copias in praelium eduxi r Moyses praecipiens Iosue ministro seo, ut cum electis viris adversus eos pugnaret: ipse interim cum Aaron oravit in monte. Quoties manus levabat,

vincebat Israel ι qui statim cedebat victus , ubi prae lassitudine Moyses manus remittebat. Ietro sacerdos Madianites filiam suam nomine So. phoram uxorem dederat Mosi, quando Regis AEgy- Iti aulam deserens se in solitudinem recepit. Profici- cente in AEgyptum viro, Sephora domi resederat: cognitis vero rebus quae per Moysem gerebantur, Ietro eum illa ad eum venit. Hujus consilio Morses ordines populi distribuit. Tribunos, Centurionesque& Decuriones praeficiens, necessarium disciplinae ritum posteris tradidit. Ietro in patriam regressus est. Tandem tertio mense postquam ex AEgypto egressi erant Israelitae, ad montem Sinai pervenerunt. Ibi Dominus Moysem monuit ut populus sanctificarerur, auditurus Dei voces. Ubi Deus monti institit, tubarum clangoribus aer personuit, & crebra coeli sulgura emicuere. Moyses & Aaron in montis cacumine soli erant; populus circa ima montis constitit, Moyses interiorem nubem, quae circa Dominum steterat, ingressus, quadraginta diebus totidemque noctibus suit cum Domino. Ergo morante diutius, & desperato ejus reditu, populus compulit Aaronem ut vItulum aureum conflaret. Interea Moyses a colloquio Dei r grediens cum duabus tabulis Iapideis, quibus Deus manu sua exaraverat praecipua ex mandatis suis, ubi advertit populum Dei immemorem esse, de luxui &

67쪽

28 Apparatus Biblicus. lacrilegio deditum, tabulas confregit, indignam egi gentem existimans cui lex Domini traderetur. Insuper Levitas ad se aggregavit, eisdemque praecepit, ut gladiis districtis populum caederent. Quo impetu viginti tria millia virorum perempta sunt. Alias vero similes tabulas pro his quas confregerat, paravit jussu Dei Moyses. Ergo Israel legem accepit a Deo in monte Sinai,& sormam religiosi cultus quo volebat coli. Siquid c mlegem a natura nobis inditam peccatum deleverat, sive a Deo aversi & conversi ad creaturas non amplius audiremus Deum , nos interiori sermone compellantem , ideo voluit in tabulis lapideis quae carnas oculis legerentur, auribus audirentur, scribi summa &praecipua sua mandata. Haec ut praesentia essent, &ea quisque calleret tanquam decem digitos suos, ad

denarium numerum revocavit. Caetera crimina quae

vetita non exprimuntur in Decalogo, nempe in illo dc nario numero mandatorum, ore prohibuit Deus, S scribenda curavit in Libris sacris. Praeterea Deus in monte Sinai Moysi monstravit exemplar Tabernaculi, in quo cultus illi exhiberetur, donec solidum templum inquieta sede figeretur. Juxta hoc exemplar Tabernaculum paravit Moyses, instruxitque necessaria supellectili. De hoc-ce tabernaculo sermo fiet uberior. Quadraginta annis populus erravit in deserto, da

ce Deo; quatenus nubes incubans Tabernaculo viam quae illis tenenda esset monstrabat. Nec ulla res vitae necessaria deerat. Eos fluentes ex petra aquae sequebantur. Toto hoc-ce tempore vestimenta eo mpQrseveraVerunt non detrita vetustate; quod qui fieret, novit Deus. Quaerunt aliqui an puerorum vestimenta cum aetate crescerent. Circa haec quae quis homo noscere non potest, frustra tempus teritur. Licet autCin

populus Israel tot excitaretur beneficiis ad obediendam

68쪽

Liber L. G t II. 29 Deo, Manna eaelesti cibo pasceretur; tamen saepe in Moysen & in Deum rebellis filii. Ideo Deus iratus immisit serpentes, quorum morsu multi periere. Sed& admonuit Moysen ut aeneum serpentem erigeret, quem qui aspexere, protinus sanati sunt a vulnerererpentum, quos aeneus serpens larma sua reserebat. Sic Christus, ut Apostolus loquitur, de similitudine damnavit peccatum, & in cruce exaltatum si quis eum fide alipietat, a lethi sero morsu serpentis, nempe Diaboli, qui sub sorma serpentis Adamum deceperat, protinus sanMur. Moyses intelligens vicinam esse terram quam sibi aes t

promiserat Deus, exploratores in eam missit, qui renuntiarunt felicem omni copia regionem, in tei imonium reserentes racemum mirae formae. Seci simul significabant gentibus sortissimis habitari, & oppida

muris munita validis. Quod ubi populo compertum, magna mentes omnium incessit sormido, eoque mali Ventum, ut, spreto Moysis imperio , ducem libi constituere pararent, cujus ductu AEgyptum reve terem

tur.

Tunc Iosue de Caleb qui inter exploratores suerant vestibus conscissis, flentes populum obtestantur, ne exploratoribus credant, formidolosa referentibus, sequoque cum his suisse, nihil autem metuendum insolo illo reperisse: promissis Dei confidere oportere, hostesque praedae potius fore quam exitio. In ista im, gine Israelis videre est homines difficultatibus in adipiscendo regno coelorum subeundis absterreri ab ipso regno. Delectantur potius AEgypti servitute, videlicet modicis de brevibus voluptatibus, quae intra multos dolores hic interdum occurrunt; unde fit ut pauci in coelum perveniant. Soli Iosue & Caleb ex omnibus qui ex AEgypto exierant, ingrcssi sunt terram promissam Aaron moritur in vertice montis Horebr nec mi az caC ' ruit

69쪽

. Apparatus Adlitus. ruit ingredi terram promissam, quia conflasset vim

tum aureum

assa Israelitae tempore peregrinationis suae lacessiti sunt a multis gentibus, praecipue a Moabitis. a quorum re .ge advocatus Balaam Propheta ut istae litis malediceret, loco maledictionis, de Messia, qui ut sella oritutus esset ex Iacob, vaticinium protulit. Moyses tot de satigatus laboribus, & longae peregrinationis moras aegre serens, quas incredulus, Deo displicuit; unde mortuus est in deserto, conspecta eminus terra promissa. Attamen Scriptura in Numeris cap. XII. causam aliam assignat, quae & AD Ionem complectitur. Dixit aue Dominus ad Mysemct Aaron: quia non credidistis mihi ut saηmsicaretism e coram filiis Israel, non introducetis hos populos in .eterram quam dabo eis . Quia scilicet quasi diffidentes bis percusserint rupem ex qua exituras aquas Deus promi serot. rues Israesitae in terram promissam duce Iosue, quem ex mandato Dei elegerat Moyses sibi successorem, Quadragesimo post Exodum anno ingressi sunt. Lacte & melle illa abundans figurabat coelum & Foeli delicias, quarum fient participes quos verus Iosue, nimirum Christus, AEgyptiaca servitute sive di boli iugo liberatos in coelum deduxerit , postquam in hoc mundo, tanquam peregrini, sine rerum mun- uanarum affectu, omnibus suis desideriis coelum patriam quaesiverint. Jordanis autem flumen transtum cum prohiberet, neque navium copia pro tempore esset, neque Vadari posset fluvius, qui tunc pleno alveo serebatur , IO- sue arcam praeserri a Sacerdotibus, eosdemque flumine consistere jussit. Quo facto quasi incisus est Iosecanis ; ita per siccum copiae traduehie. Urbis Iericho, quae ingredientibus terram occurrebat , & eX- pugnationi haud facilis erat, muri ac turres sponte

70쪽

Liber L. Caput II. 35

ceciderunt, postquam septies Area foederis circumla ta est. Quos exploratores Iosue miserat Iericho excepit hospitio Rahab, dc occultavit, cum eos adovertisset rex Iericho, & occidere vellet. Gabaonitae. gens valida, ultro se Israelitis dediderunt: Uno impetu urbes plurimas depit Iosue ό dc eorum reges interfecit. Diviso per Tribus duodecim Israelita. iram captivo solo, pace summa Hebraei perfrueban-

rura .

Iosue mortuo, populus sine duce agebat. Sed cum a s 6 Iadversus Chananasos bellandum esset, dux belli ludas suit. id est, Tribus Iuda. Husus ductu res prospere

gestae sunt: domi militiaeque summum otium. populus aut subactis aut per deditionem acceptis gentibus imperitabat. Inde, ut semper fieri solet secundis rebus, morum disciplinaeque immemor, matrimonia

ex victis assumere, paulatimque externos mores trahere, ac mox profano ritu idolis sacrificare, occoeapit adeo cuncta cum externis societas perniciosa est j quae Deus longe ante prospiciens ι salubri Hebraeos responso instruxerat devictas gentes ut internecioni darent. Sed plebs cupida dominandi imperare victis cum pernicie malebat. Per haec tempora, adversus Benjamitas bellum civile fuit, ad ulciscendam injuriam, quam illi intulerant uxori Levitae, stupro eam opprimentes, ita ut ipsa animam efflaverit. Tribus Banjamin tunc ferro

fere absumpta, certe multum imminuta est.

Cum omnis Israel relicto Deo idola coleret, de-r systsi tutus divino auxilio, a rege Mesopotamiae victus, octo annorum captivitatem pertulit, donec Othoniel duce in libertatem restitutus, per annos quadraginta rerum potitus est. Hoc ce longo pacis intervallo corrupti rursum Israelitae, idola coluere. Mox adsuit poena peccantibus. Ab Eglone enim rege Moabitatum devicti duodeviginti annis servierunt, do-C a nec

SEARCH

MENU NAVIGATION