장음표시 사용
121쪽
Apparuitas Biblicas. pars censetur Arabiae, quae a quibusdam in AEthiopia collocatur. Quin & extremi Arabes tempore Pom- peji magni, laoc est ι aliquibus annis ante Christum Larum, putabantur fines terrae. Undd postquam ille Syriam perdomuit, impense optabat per Arabiam ad mare Erithraeum penetrare, sperans quod sic victor
penetraret ad oceani3m, quo undequaque terra cimgitur. Celtici, Lusitanique , id est, extremae Hispaniarum gentes habebantur a Romanis pro hominum extremis versus Occidentcm. Ne longum faciam, orbis cogniti ex Hebraeorum geographia ultimi sines sunt, ab ortu Ophir, non Arabica, sed Indica: as plentrione Magog ad Caucasios montes, magisque ad occasem Thiras , ultra istrum, sive Danubium, nempe Thracia: ob occasu Tharsis, seu hate jam Tintem Hispaniae, seu Carthago Africae, item Phus qui Mauritania & Numiclia; ni satius sit, ut jam dix
mus, interpretari mare in genere, quod de Oceano
intelligendi erit. Denique a meridie Iudaei statue bant pro terrae finibus Sabaeam & AEthiopiam pene, tralia Austri, ut loquitur Job Cap. 9. N. s. Ierosolyma in umbilico sive meditullio tune notiorbis sita, unius diei itinere distabat a mari Mediterraneo, quo patebat facilis navigatio in Graeciam, Italiam, Gallias, Himanias, Europae nobiliores paptes. Iudaea quasi Auae ostium erat; & huic vicina Africa altera pars orbis. Itaque in confinio trium Partium, in quas notus orbis dividebatur, posita, Omnes conjungebat, ita ut potuerint Apostoli spadigere per illas verbum Dei. Adjungendum quod proximae erant Tyrus & Sidon , Phoeniciae civitates,
Primis temporibus celeberrima totius orbis emporia. Tyrii innumeras colonias deduxerant ρ & ubique te rarum urbes condiderant. Quin de litteras, & prima scientiarum elementa invexerant in Graeciam, quibus, ut probat Clemens Alexandrinus, Orbis cruditus
122쪽
Liber I. Capit III. . 7 iditus est, simul & idoneus factus Evangelio. Et nim horum commereio sermo de Judaeis&Religione Iudaica pervenit ad Gentes . quae parandae erant ut suo tempore auribus exciperent Christi doctrinam . Ierusalein suit caput hujus term quam Deus promiserat Abrahae, in quam venit ex Ur Chaldaeorum. His diversis nominibus appellata est antiquitus, Ter ra Chanaan, sive Chananaa, a Chanaan filio Cham,
cujus silii, & populi qui ab eis orti sunt,' eam terinebant. Palamnas ab illis incolis quos Philistaeos appellant Hebraei, Romani ver , dc Graeci corrupte Palaestinos, qui cum essent maritimi. primi gentibus innotuerant; ideo ab eis haec regia dicta est Paeast M. Di cta & Phoenicia, forsan propter palmas in hac regione fructiferas. Dicti Phoenices ejus aceolae, qui prius benὰ Anachim quia nempe sit Anab
ut dicitur. de genere giganteo Ninn. cap. I g. v. 3 q. st quitas nullus potest ex adverso resistere Deut. eap. I. v. a. Terra illa nominata est promissionis , respectu beneficii Dei Terra Israel, quando populo Dei coepit occupari. Iudaea , nomine praecipuae Pa tis hujus regionis. quando caeteris Tribubus in ea ptivitatem abductis, sola Iudae tribus rediit in patrium solum. Terra denique sancta dicta est, aper
secto in ea nostrae redemptionis opere . Huic-ce regioni contigit, quod caeteris orbis teta rarum plagis, ut diversos habuerit incolas. dum novi antiquos expellunt, de pariter divetias urbes . dum antiquis eversiis novae excitantur. Varias in prefecturas pro diversis temporibus divisa est, si quidem non uni denominationi semper subjecta suit. Non itaque una esse potest ejus destrietio. Diversorum temporum habenda ratio. Fluvii autem, i Cus, montes non potuere permutari Eam secat Ioradanis fluvius, paene in illa unicus; reliqui enim omnes potius torrentes quam fluvii dicendi sunt. F a Fon-
123쪽
'amatus Biblicus. Fontes habet seos Iordanis seb Libano, iuxta urbem
Dan, unde nomen accepit: Jor Fluvius & DAN, id est . fluvius scaturiens ex Dan. Iuxta alios Iordanis oritur ex lacu Phiala. Quisquis fuerit ortus ejus, a septentrione in meridiem fluens aquas Meron sive lacum Meron secat, & stagnum Genesareth , sive Galilaeae, sive Tyberiadis. Causam horum nominum infra aperiemus. Illud stagnum Hebraei Mare appellant , nomen enim Maris tribuunt cuicumque congregationi aquarum, nempe cuique loco ubi copia est aquae. Iordanis praetergressus hunc ce lacum, uve mare, Iudaeam & Peraeam praeterfluens, aquas suas& nomen amittit in lacu, quem Graeci Asphaltitem dixere ob suum bitumen I Judaei Mare salis , sive mare salsissimum, ob aquarum amaritudinem. APpellatur etiam Agare mortuum, quia in eo pisces non vivunt. Ibi olim Sodoma & Gomorrha & alia: u hes, quas ignis de coelo absumpsit. Antea erat amo nissima planities, quam Iordanis fluvius rigabat, &postea in Sinum Arabicum. ut probabile est, se eLsundebat. Eversis autem urbibus Sodoma dc aliis factum ut sisteret lapsum, & in ruinis illarum stagnaret. Inter fluvios terrae Israel recensent Iarmoch in Tegione Gersaeorum e montibus Galaad: ximion ve sus Damascum, qui & Amanab dc Abana dicitur radditur Pharphar, ex montibus Hermon fluens: Ciason in tribubus Issacharis 3c Zabulonis; Arnon ex
cognomine monte, in mare Mortuum se exoneram,& Jabboc ex iisdem montibus in Iordanem influens.
Montes celebriores, sunt ad septentrionem Libanus , & pars ejus australior AntiIsbanus: ad orientem montes Galaad, Hermon, Arnon, ac montana MO hitarum: ad meridiem montana Judaeae meridionalis rad occasum montes qui in tractu Galilaeae extendunt se ad mare, in primis Carmelus, in quo, ut narrat
124쪽
gober L. Caput III. f& sine i emplo, ut loquitur idem Author, Ara in1 tum s reverentia. Ibi sorsan ereeta in memoriarn huius arae in qua exauditus est a Deo Elias, igne coetuus missis s 3. Re . I 8. Inter montes, numeranda montana regionis Ephraim , dein Philistaeorum. Iumedia regione illustriores montes Thabre, Gariet , Hebal, Sin, Moria, Hebronis & Iudaeae montana. Iam de incolis terrae Israel dicturus, quos pro v rietate diversos habuit, non debeo silere quos versio Graeca & Latina Gigantes appellant, in textu originali Nephitim, id est, viros oppressores, tyrannos h
mines magna statura, quorum timsere caeteri cado rent. Eodem Gigantum nomine in vulgato interpreare appellantur, quos textus Hebraeus nominat m-n ichim, quos fuisse viros procerae staturae licet cogitare a Moyses enumerat undecim filios Chanaata a quibus tunc Occupabatur terra Chanaan quando in illam
Abraham venit Gen. cap. Io. Primus SIDON, ex quo Sidonii, qui ea loca tenuere, ubi tunc vel postea fuere urbes Sidon, Tyrus, Acron, postea dicta Ptes mais , Iecman . Secundus HETH, ex quo Hethaei , quorum suere urbes Dor, Aphec, Israel, Magedo. Galgal, Sarona, Gaeer. Tertius I EBUS. ex qu
Iebusaei, qui & postea Philistim dicti sunt, quorum
urbes hae enumerantur, Lachis, Geth, Accaron, notus ,. Ascalon , Gaza, Gerara, Dabir. Quartus
AMOR, ex quo Amorrhaei. Horum urbes Nabaa, Hesebon, Bosor, Ramoth, Galaad . Quintus GER GES. ex quo Gergesei. In his locis quae tenuerunt, urbes conditae sunt Damascus, Machari , Gessin, Soba, Theman, Astarath, Adra. Sextus HE v E, ex
quo Hevaei. Horum in regione notantur urbes Hi rusalem, Hierico, Has, Bethei, Gabaa, Lebna, Ma-eeda, Bezer. Septimus ARA Κ, ex quo Arahi: u
bes eorum Esebon ψ Madiam, Petra. Octavus SIN .
125쪽
ex quo Sini: urbes Adama, Sodoma, Gomorrha , Sstia sin, Segor. Nonus ARAD ex quo Aradi. Uthes eorum Arad, Herimoth, Hebron, Adolla , Eglon. Decimus SAMAR, ex quo Samaraei. Loca tenuere ubi postea urbes Sammia, Taphaia, Thersa, Tori. Undecimus AMATH, ex quo Amathi. Urbes Semeron, Cedes, Asor, Amar h. His populis annum rantur Phereisi, quorum urbes fuere Amalec & Bσ-stras Cum in Terram promissam ingressi sunt Israelit , tunc in ea parte quam invaserunt, re quae terra δ' rari de eorum nomine dicta est, septem hi populi potentissimi fuere s Dent. 7. I. Aniorrhaei, Phere,.saei, Hevaei, Chananaei, Hettaaei, Iebusaei, Gergesaei. Eam nihilominus Iosue ductor Israelitarum eripuit his populis, donante Deo, 6t in duodecim portiones partitus est, quas cuique ex duodecim filiis Jacob sorte distribuit. Venim filii Levi, Deo ordinante , nullam possedere terram , sed omnes religionis proventus inter fratres obtinuerunt, nempe decimas & primitias omnis proventus: nec ideb minus regio censetur divisa in duodecim partes; duo enim
filii Ioseph Ephr im & Manasse constituti sunt duarum tribuum capita.
Iidem filii Levi in cieteris portionibus habebant sibi a stignatas urbes, quae ideo Levitica dicuntur ι i
ter quas sunt quae appellantur Refugii sJUM ro.) ad
quas nempe qui animam percus isset casu , errore, nescius, recipere se poterat. In illis nulla erat in eum potestas ultoris sanguinis, nempe qui posset poenam reperere patrati homicidii . Sex praestituuntur tales urbes in lege; sed praeter illas, quadraginta duae urbes Leviticae etiam gaudebant jure R/fugis, seu Asyli. Inter has autem discrimen illud agnoscit Maim nides, quod in primis sex sive vellent, sive nollent incolae, simul ac eas ingrederetur quispiam homici.
126쪽
da, tutus esset: in aliis non nisi vellent incolae, si ve pro eorum arbitrio. Qui illuc confugerat tene. batur non inde exire nisi mortuo Hiramo Pontifice,
alioquin poterat interfici ab ultore sanguinis . Lex Hebraea propinquo occisi permittebat ut extra Asyli locum homicidam interficeret. Hinc propinquus discebatur vindex sanguinis. Tribus Ruben & Gad de pari Manasses sortem Bam habuere trans Iordanem vesus Syriam 8e Arabiam; caeteri vero filii Iacob cis Iordanem. Victis Sehon rege Hesebon & Amorrhaeorum, & Og r se Baseu, possessiones eorum petentibus Rabenitis, Gaditis Sc dimidiae tribui Manasse ita diviserat I
sue, ut Rubenitis australia ab Amone stravio, Mo
bitarum limite; septentrionalia, id est superior G laaditis & regnum Basan, dimidiae tribui Manasse
obvenirent; quae media interjacent, Gaditis seu trubui Gad. Omniam horum terminus occidentalis erat Iordanis fluvius: orientalis varius propter varios populos, qui his tribubus vicinas ab oriente sole terras
accolebam. Moabitae ab austra erant, ut tamen etiam in Orientem extenderentur. Et Amalehitarum pars,sejuncta a caeteris suae gentis; re hi a tergo eram Rubenitidis tribus: Ammonitae a tergo Gaditis i s pra quos alii Arabes usque ad Hermonem montem, objecti cum ipso monte tribui Manassitatum, ut dici . Christophorus Cessarius erudite differens de Terra sancta, sicut de caeteris orbis partibus. Tribus Iuda fines habuit ab austro Idumaeam, ab extremitate lacus Asphallidis desertum Sin: ab oriente dictum lacum, ab oceati mare. 4 se prentrione os
ejusdem lacus ubi Ioramem exeipit. Tribus Benj amin
tribum Iudae a meridie, tribum Ephraim a septentri ne contingebat: ab oriente Iordanem habuit: in occasu non mare, sed tractum a Bethoron inferiore ad Iudae ciuuatem Cariathyarim. Tribus Simeon obti-
127쪽
paratus Biblisus. nuit multa australia oppida juxta Idumaeam. supra
Simeonis tribum , in septentrionem, luxta mare ad Ioppem usque, sita erat Danitica tribus, possidens eum tractum qui partim cum Iudae, partim cum Beonjaminis tribubus ab occasu cohaerebat. Sexcenti Da. nitae profecti in septentrionem Chananaeae oppidum extremum nempe Lesem sive Lais ceperunt , idque suo nomine Dan appellaverunt. Tribus Ephraim & Manasse termini inter se mixti censentur. Ephraimitica obtinuit australes partes, dimidia Manasse septentrionales. Zabulonis tribus vulgo sic describitur, ut ab ortu lacum Genesareth habu rit , & inde mare versus ad Carmelum, aut ad ipsummare excurrerit. Issachar Zabuloni ab austro objecta, ita ut etiam angusto tractu ad Iordanem inter Manas-stidem & Zabulonem pertigerit. Quae supersunt in septentrionem usque ad Libani radices , tribubus Aser S Nephthali afludicata sunt; illi maritima: huic meis diterranea a lacu Genesareth ad sontes Iordanis &ultra. Limitem constituit Iosue Aser itidi tribui ab arustro Carmelum montem: a septentrione Sidonem magnam. Nephthalici fines sunt in meridiem ad Zabulonem, dc in occidentem ad Aser, ab ortu Iordanis limes est ejus. Quae fuerint cujusque tribus urbes & limites indicat tabula. Limites permixti sunt; nam V.g. hereditas trihus Simeonis suit in medio possessionis filiorum Iuda,
ut dicitur Iosue I9.2. Non ergo fieri potest ut illa trihus includatur una linea, quae omnino proprios ejus limites designet. Sed in libro Iosue videre est quae urbes cuique tribui obtigerint. Ad verba ergo Iosue
potius mens est advertenda, quam ad lineas, quas, ut licuit, circa quamcumque tribum circumduximuS.
Populi quos in Terra sibi promi sta repererunt ILraelitae, nec victi, nec profligati sunt funditus nisi sub Davide Rege. Ille postquam vietor evasit de lim. stibus
128쪽
Liber L Caput m. 77-llibus suis, res Iudaeorum composuit, & condidit civitatem in monte Sion, quae ideo dicta est civitas David. Haec fuit pars Ierosolymae, quae caput facta est regni simul & Religionis, unde Santia appellari
Notum ex historia Iudaica quam prativisimus, quibus mutationibus res Hebraeorum obnoxiae fuerint. Quin dc mutata regio quam incolebant, quatentis in diverso principatu , aliae urbes viduantur incolis, &corruunt neglectas alia augentur advenis simul N aedificiis. In vario principatu antiqui limites conve
luntur, contrahuntur aut extenduntur . Decem tribus,
aliquo tempore postquam scissae sunt a tribu Iuda, a duch sunt in captivitatem. Novi coloni deducti in e rum locum, nempe Cuthaei, qui solam eam partem via dentur occupasse, ubi olim erat Ephraim& media tribus Manasse. Ipsa tribus Iuda septuaginta annis captivdisuit apud Babylonios . Graeci sub Alexandro magno imperium Orientis invaserunt, & qui ex illis reges Syriae fuerunt constituti, suo adjecere regno plerasque regiones, quas tenebant Israeliticae tribus. Ergo dissipatis tribubus, & una superstite tribu Iuda , cum nec alterius audiretur nomen, multo tempore ante Chri stum natum diversae regiones terrae Israel non habebant nomen a tribubus, quibus olim in portionem cesserant. Illam Romani & Graeci Palaestinam & Phoeniciam appellabant. Palςstina proprie dicta, tractus ille erat, in quo olim Philistaei: Phoenicia vero caeterae regiones maritimae quae extendebantur ad Libanum . Phoenicia pars Syriae erat. Itaque cum Christus in terris versabatur, terra Israel divisa erat in Idumaeam, Iudaeam, Samariam, Galilaeam. Galilaeae autem npmine diversas significari regiones videbimus. Nomen Hebraeum GHila in plurali Gelilot idem significat quocitractus, terminκs, limes , quod interpretes non semis per observarunt. Iosue p. I 3. v. a.) in Latina Vetasione
129쪽
ra inparatus Rotiera. sone dieitr omnis videliret Galilaa Phili Bim, melius vertisset Latinus interpres: omnis tractus Philist . Inhoe septentrionali tractu erat Accaron, quam urbem pro septentrionali termino terrae IsraeI ponit Iosue. Colebat illa Beelzebub , qui idcirco appellatur Deus Acearon. Tractus ille dividebatur in quinque Resu , los, sive satrapas Philistinorum. Iudaea complectebatur portionem terrae Israel quae obtigerat Tribui hujus-ce nominis, tum & sortes tria buum Benjamin, Dan, & Simeonis. Ejus latitudo a Iordane flumine usque ad Ioppem urbem maritimam explicabamr. Iudaeae urbes omnes tabula nostra non explicat, quia angustior; ut jam dixi. Petantur ex aliis tabulis patentioribus, quς ubique obviae sunt; ideo has urbes enumerare hic superfodeho. Idumaea adjuncta suerat Iudaeae, ad cujus meridi nalem plagam sita est inter Arabiam & AEgyptum. Etenim devictis Idumaeis, cum Hircanus ponti sex edixisset ut circumciderentur, nisi mallent propriis pelli sedibus, amore patriae admiserunt circumcilionem, cae tetosque Iudaicos ritus; unde non mirum est si apud Marcum recenseantur inter eos qui ad Iesum venerunt. Idumaea autem antiquitus ipsa erat regio quam
possederat Esau, dictus Hebraeis Edom, id est rufus, ideo Graecis sed is . Qui ex Edom orti sunt, primbnominati sunt Edomat, deinde Idu ai. Non alius est autem celebratus rex Erithreus quam ipse Esau, dictus Graecis ἐμβρὸς , id est rufus ; se ab eo mare Erithraeum, sive rubrum, accepit nomen , neutiquam a colore aquarum suarum aut arenae suae.
Samaria olim urbs indigenis pri is dicta Semeron, fuit sedes regum Israel, ab eo tempore quo Amri sive omri eam condidit in monte quem emerat a Semer, de cujus nomine vocata est 3. 16. 26.
Diruta est ab Assyriis; postea instaurata a Cumaris, scilicet ab illis populis qui post deportatiis decem tria bus
130쪽
hus eam ineoluere. Joannes autem Hircanus quartus Assamonaeorum iterum illam diruit. Herodes vem agnus restauravit ; & Sebastam sive Aetustam appellavit. Samaria ad septentrionem Judaeae erat, inter Iudaeam de Galilaeam, & inter Iordanem & mare magnum. Ibi olim Herant tribus Ephraim, & media tribus Manasse quae transierat Iordanem. Metropoli Sichem, Hebraeis Siehar, inter Hebal & GariEim montes, in quibus Moyses s Denter. II. 29. in praeceperat maledictione & benedictiones pronuntianoM , has legem servantibus, illas violantibas. Mons Garizim, ex quo benedictiones, ad id aptus, son-ribus, hortis, vineis , Olibetis etiam hodie instri eius. Hebal veris, unde maledictiones, his exprimendis factus, quippe aridus sicut saxum, teste R. Benjamino in suo itinerario. Non longe a Sichem erat Silo, ubi diu fuit Arca Dei, se in hoc tractu urbs Rerhel, in qua Ieroboam duos vitulos posuit. Elegit hane urbem, quia ibi Iacol, vidisset in somnis Do. minum innixum seatae. Bethel idem sonat quod domus Dei. Iudaei aurem in derisum appellavere Betharam, id est domum in 1 nuitatis, ex quo vituli hic adorati sunt; ad quos respiciebat Osee propheta CV Io. .
necas Bethaven colurrunt habitatores Sκmariae. Sod& alia est urbs Bethaven, non longe a Bethel; sic nominata ante Ieroboami tempora. De Bethel 8c de Bethaven loquitur Iosue Iosue 7. 2.s I 8. I 2. ut deu
bibiit distinctis. Duas Galilaeas distinguit Iosephus, superiorem δίinferiorem. Eas Phoenice & Syria cingunt; a meri. die autem Samaria 6c Scytho nolis usque ad flumen Iordanem: ab oriente urbes seippos & Gadara, scregio Gaulonitidis, Septentrionalis autem tractus eius Tyro, itemqtie Tyriorum finibus terminatur. Haec Iosephus, sicut fle caetera quae de harum regionum limitibus hic dicimus. Quondam. in eo tractu fuerant