Joh. Henrici Heideggeri ... seu In divi Johannis theologi Apocalypseos prophetiam de Babylone Magna, diatribae. Pars prior posterior

발행: 1687년

분량: 933페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

BABYLON,IS MAGNAE s

acpotentia, qua apud animos hominum pollebat plurimum. Digrediens vero ex terris Mesesiam Orphanam non reliquit, sed reliquit eidem Spiritum tuum ducem: dedit Apostolos , Prophetas, Evangelistas, Pastores, Doctores, Joh. IV. 26. Ephes. IV II. nanet cinan Nax Evangeli antium turbam magnam,Psal LXVI I I. Ia. Horum erat testari de resurrectione Christi, Evangelium ex praescripto Domini sui praedicare in toto mundo, qua ore, qua scripto. Nam id ipsum, quod ore praedicarunt, inmiratione Divina nonnulli scriberc debuerunt, ut Ecclesia Evangelium a Christo& Spiritu ejus dictatum in tabulis consignatum, adeoque invigilante pro verbo suo jugi Providentia Dei, aere fixo per

ennius haberet.

VII. Post Christi ergo in Coelum ascensionem, & Ex vis Apostolorum discessum, sic quidem Christus Magnus il le Prophetiam Spiritus sui flexanima virtute corda hominum instruit, tu minat, flectit; ut tamen verbum ejuS externum vere Divinum, nisi in Scripturis nullum in mundo extet. Si quod enim extaretaIluci, vel scriptum illud esset, vel non scriptum. Si scriptum, ubi illud extat ρ Si non scriptum, sed ore tracilium, propagatum, vel illud idem est cum scripto, vel ab eo diversum. Si idem. omnis ergo revelatio Diavina, Omnis prophetia Christi in scriptura continetur. Si diversum, Dei igitur verbum non erit, tum quia in principi i fidei, quod scripturis comerehenditur, virtute Se foecunditate haud dubie articuli fidei, qui

copulativi sunt, continentur omnes: tum quia verbum scriptum sussiciens est instrumentum institutionis in rebus Dei & morum, neque adeo illi diversum quid

quam addi potest, Deut. I v. r. XI I. 32. I. Cor. I V. 6. Gai

I. 8. ΑPOC. XXI I. I I. Et quae verbi invini non scripti,sed a scripto diversi, & ore traditi propagatique certitudo, Tom. H. b quae

12쪽

raera

quae πληροφορ- erit ρ Etenim notas certitudinis habet vel in se,uel in authentica aliqua norma.Non ins ,quia manifestatione veritatis se conscientiae omni hominum commendare nequit. Non in authentica norma , tum quia nullum habemus fidum ejus custodem, quomodo Scripturae fidus comes est litera, pro qua Deus vigilaturum se recepit: tum quia recipit varietatem&contrarietatem: tum quia corruptioni obnoxium est, uti vel sola historia primorum temporum ante legem scriptam id evidenter ostendit. VIII. Neque tantum in sola Scriptura omnis Christi prophetia, omne Dei verbum, omnis revelatio Divina continetur ; verum etiam eadem Christi prophetia &revelatio scripta fui ipsius in rebus dubiis interpres est, neque adeo ἰοίας ἐπιλυσεως propriae dissolutionis , interpretationis, 2.Pet. I ao. Nulla proin authoritas humana in mundo est, quae Scripturam ex proprio motu,sine demonstratione sensus ex ipsa Scriptura infallibiliter interpretandi jus, charisma, potestatem sibi jure vendica re nit. Non tantum enim Christus amandat ad Scripturas , non visibilem & infallibilem interpretem quenquam, Matth xx I I. 29. Luc. X. 26. Ioh. v 39. Sed etiam

Apostoli nulla habita proprii privilegii aut infallibili

tatis ratione, non alium interpretem, quam Scripturam appellarunt, Act. xv. 6.I.&C. 2.Tim. III. IT. 2.Ρet. I I9.2o. Cumque interpretatio, seu demonstratio genuini sensiis Scripturae ex Scriptura, sit Divinum charisma, libere a Spiritu S. collatum, Ecclesiae ad aedificationem Rom. XI .6 7 8. tyrannidem igitur exercet, & Spiritum Christi Propheticum in ordinem redigere conatur, quisquis eum ad coetum particularem, nedum unum hominem restringit, & talentum a Deo concessum in mercimonium spiritualeerogari vetat. Quod nonnulli e

tiam in Tridentino ConcilioTheologi,C etanum pro

13쪽

se allegantes,SuaVe Polano lib. I I. I 3 8. teste,monuerunt. IX. Consequens hinc est , contra Propheticum Christi munus aperto Marte insurgere, quisquis Scripturae convitium facit, Vel testandi authentice officium ne,Cμφι ei eripere, &alio transferre conatur. Cujus sacrileguream esse Hierarchiam, pridem demonstratum est. Cui --

enim blasphemiae ejus de verbi seu prophetiae Christi

sacris literis comprehense incertitudine imperfectione

de obscuritate: traditionum contra humanarum. ac verbi inprimis Papalis certitudine,perfectione & claritate, ignotae sunt Z Cui non dictus ille Hylas λ Id unum quippe novi illi Papicolae rerum satagunt, ut verbo & Prophetia Christi, quae Sacris Scripturis continetur, veluti dubia, inerte, incerta&obscura, in ordinem redacta, Papae verbum & Prophetia , tanquam fidei ac morum norma tutissima, ab Omnibus acceptetur. Quod supra etiam, ubi de Regula & analysi fidei non uno loco actum est, demonstravimus. X. Ut strictius agamus, negat Hicrarchia praefracte, Scripturae, seu verbo scripto eam potentiam inesse, ut suam Divinitatem sensui hominum spirituali, sine Ec- ναν-.clesiae. quae unico tamen individuo constat, Papa videlicet, in quem omnis authoritas Ecclesiae resol vitur, te- tem --iastimonio demonstrare valeat. Nota illa Eckii Enchir. DL8. verba sunt: non est authenticas autho- : 2.ritate Ecclesiae. Cui sententiae ut vere aureae ac nobili scilicet, in margine hic gratulantis ovantisque plausus Achil spro Catholicis. Mitto Hermanni ac Hosti notas nimis blasphemias. Mitto horrendam gloLsematis illius turpissimi in Decretal. IIb. a. tu. 23. im Pietatem, quod Solomonis textum a canoni Zatione Papae fidem suam mutuari docci. Quis non illos Divinitatis arbitros iis verbis compellaverit, quibus olim Terrullianus o cap. s. Ethnicos compellavit: Apud vos b a de .

14쪽

: de humano arbitratu Biυinitas pensitatur. Nis homini Deus placuerit , Deus hon erit. H. o jam Deo propitius esse debebit.

2 ι, dis u Mareth. x III. a 3. quod est ipsum Dei verbum rem -- . vivum, e cax, ct penetrantius quovis ancipitinario,Hob. Iv. II. quod ingladius, & quidemg-us Spiritus S. Ephes. v I. II. quod est potentia Dei ad sacrem omni credenti Rom I. I 6. quod est ipsum Dei brachium Ff . LIII. I. id homines isti, vel ἀλογα potius Da Jud. Io. nullam in se vim habere, sed sine vitali testimonio Ecclesiae, instar Alcorani, fabularum 2Εsopi, rami ari' di, literae mortuae, navis sine remis, fundamenti arenos,

labyrinthi dubii emblemata profecto Christianis auribus dignat besse, dicere non erubescunt. Proh pudor I Proh scelusi Cicero singulos Euripidis versiis singula vocat oracula. Idem Aristotelem aureum orationis flumen fundcre tcstatur Neutrum vidit, neutrum in divit , utriusque tamen scriptis non parum dctulit. Isti vero secras literas non tam aculeis,quam fulminibus adversus omnem impietatem instructas, nullam vim, potentiam nullam Divinitatem suam, sine testimonio Papae, domonstrandi habere calumniantur. Credunt Ec- .clesiae, vel potius Papae, nullo externo testimonio,nullis Divinitatis characteribus fidem sibi facienti. Verbo Dei scripto, siae cxterno testimonio humano, credere detrectant. Perinde facientes plane , ac si luna eo usque insolesceret, ut sibi potestatem arrogaret, ingratiam Solis testificandi', quod revera luceat s licet omnes, qui scotomate percum non sunt, id videre possint, ctiamsi

n ira XII. Is aenam ver Ecclesiastu quis potius Papa ille Ecclesiis pro ra&puppis est, a cujus nutu&authoritate Scripturae Divinitas pendet 8 Non quaevis sanes

15쪽

BABYLONIS MAGNAE. I 3

non Apostolica; non eae, quae primitus libros Divinos se sibi traditos reccperunt. Praesens est, inquiunt illi, praesens est. Sic plane Bellarminus, qui de num. θ σeLI.

Sacram. lib. II. Is septenarium Sacramentorum numerum Concilii Tridentini authoritate haec enim illis ἱερο ἀγκυρο est sussulturus , inquit, Concidiorum Ceterum, is omnium dogmatum frmitas pendet ab authoritate praefentis Ecclesae. Paulo ante: Si tolumus authoritatem praesentis Ecclesiae, er praesentis Concilii a in dubium revocari poterunt omnium aliorum Concitiorum decreta, ct tota fides Chrisiana. A in v ero, totas aes Christiana, dogmata omnia Z Adeoque etiam, quae digito Dei exarata, a Spiritu S. dictata sunt Neque ei Divina erunt, nisi praeiens Ecclesia,hoc est, Innoccntius XI. qui, incertum est, an Biblia unquam legerit, faltem non Scripturae peritia, sed aleae jactus aliquis fortunatior Cardinalem, adeoque etiam Pontificem fecisse fertur Divina esse assirmaverit 8 Nam si negaverit, de Scripturae Divinitate, de dogmatum Christianae fidei authoritate actum erit. Quid hoc aliud est, quam Deum ipsum impuris hominibus cmancipare, humanoque tribunali Coeli fabricatorem sisteret Quid aliud, quam Christo Prophetae exauctorato, & ad silentium damnato, Papam Prophetam, magnum certe Pseudo-prophetam substituere Θ Deus erit Deus, crit, quae est Dei,Scriptura,quantumlibet reclamantibus Roma, Tridento,

Orco.

XIII. Sed & hastam suam in Christum Prophetam I dem C minaciter satis conjiciunt. eadem scilicet critica Divinitatis licentia Canonem cjus verbi scripti figentes, re- rari Μήδεfigentes, & ei pro Papali authoritate sua inserentes libros vel ut Divinos, qui humana industria scripti sunt. Quis sic ferat ἀγνάφου panno veteri adsuit' Quid hinc nisi σχίσμα ruptu pejorῖ.MS ferat,

16쪽

ut contra Hebraeorum fidelium, Christi Apostolorum. Concilii Laodiceni vetustissimi, Melitonis, Cyrilli, Athanasi, Origenis, Hilarii,Hieronymi, Rusini, Nagian geni fidem & clarissima testimonia, contra testes medio xumos, nuperosque vel suos a sex integri libri, sub an a thematis poena, Deo ipsi. Christo Prophetae unico,ejusique Ecclesiae a Tridentinis Paterculis, iisque primis imperiosius obtrudantur ρ Neque illis Divinitatis trutinatoribus obstabat, quod aliqui magicas pnestigias, alii αυτι φονέας, mendaces plane fabulas alii, alii ritus Ethniacos, alii denique crucielia facinora, non sine publico

quodam applausu lectoribus suis propinant. A doctoribus talibus quae fides, qui mores disci imbibique possunt84md igitur olim Chius ille servus de Domino suo

vinum vendente aliis, & vappam epotante dixit s Cumasiunt bona, quaerunt malas id nos de infelicibus illis Divinitatis arbitris, dixerimus merito. Cum enim adest

Christi sermo Propheticus firmissimus, illi pro Decibus .& vappis hisce, velut pro aris & focis suis dimicare, & Deo Coeli, foetus ingenii humani supponere non des-nunt. Quid quod Canoni etiam antiquo decus omne detraxerunt pridem, utpote quem libidini Papae, in

quem, Velut supremum Numen, Papistarum fides omnis, uti supra ostendimus, resolvitur, subjicere pensi nil habu cre, nec habent adhuc. XIV. Neque Hierarchici, eorum, quae scripta sunt inspiratione Divina, authoritatem suffodere, & quae authoro Deo scripta non sunt, Deo affingere,fatis habent. Nam & scriptorum Deo authore sufficientiam lacessere audent, praecipientes scilicet, ut Traditiones cum ipsis Scripturarum libris pari pietatis as imi, pari Veneratione suscipiantur..Ita Tridentini sanxere: ita Hierarchici uno ore omnes sustinent. Sunt quaedam res media

ritus adlaphori, in quibus aliquid Ecclesiae traditiones

17쪽

BABYLONIS MAGNAE. Is

valent. Quae vero ad salutem scitu vel factu simpliciter

necessaria sunt, ea vel per Verba, vel per sensum in S. Scripturis non reperiri, merito quidem ἀθεολογον vel iis, quae supra recitavimus,at iisque argumentis inducti, censemus. Δ ιτυπώσεις quaedam publici ordinis ergo ab Ecclesia sunt: atque requique necessirii ab unius soliusque Dei voce petendi sunt. Lex Domini & perfecta

est, & perfectum facit a Tim. III. II. Quid vero perfecto addi potest Z Aut quae perfectio, ubi necessarium desit 8 Male sic edoctus, male locutus fuerit Constantinus M. cui tamen nemo Heroum illorum Tridentinorum vel aurem tetigit, dum ait: Evangelici is Aposo-tici libri, nec non antlauorum Prophetarum oracula plane in uunt nossensu Numinis. Neque S. Patres ullam aliam fidei regulam aut agnoverunt, aut viderunt unquam. Putabimusne autem, vel invidisse humano generi Deum plenariam hanc voluntatis suae perpetuis literarum monumentis consignationem a vel minus expedire censuisse, in communi illo veritatum conclavi uti Roffensis appellat 9 necessaria quaeque reponi s vel incertius esse,quod literis fideliter mandamus,quam quod vagis hominum rumoribus circumgestari, & aereo hoc flatu ad sera nepotum secula derivari sol ct 8 Hoc videlicet est, ut cum Irenaeo lib. II. I. loquamur, Prophetarum, & Domini& Apostolorum relinquere vocem, &attendere nihil sani garrientibus Cumque Tridentini primi traditiones sine scripto recipiendas esse decreverint , neque tamen, quae traditiones illae sint, ubi reperiantur, & quomodo a falsis discernantur, quisve eorum sit numerus, definivcrint, quae alia fallacis & doloci hujus generalitatis crypsis esse potuit,quam ut prae- tensa traditione Pseud propheta nic tueri possit, quicquid a vero Propheta Christo scriptum & praescriptum

18쪽

XV. Neque levis adversus verbum Christi Prophe-

ιογνω, - , ticum scripto consignatum imuria est, quod ejus vorem authz- sionem Latinam, eamque corruptissimam, authenticam

definirc, adeoque Augustissimis fontibus praeferre,quod ιωρ θ- non est , sed Divinis humana anteferre , Tridentini nulli dubitarunt. Etenim cum Latina illa

vulgata nec ἀυτμιςος sit, sed humano studio adornata; nec ἀρχέτυπις, sed versio; neque fons,sed rivulus; etiamsi purissima versionum omn1um esset qualis tamen ho- die habetur, forte impurissima omnium est ) authentica esse non posset. Dixerat jam olim C etanus, &in Synodo Tridentina Catanaeus repetierat, intelistere versonem Latinam, non esse intelligere verbum Dei, sed vocem Interpretis erroribus obnoxiam. Clarissime quin etiam Isidorus Clarius Brixianus, Abbas Benedictinus

Serapem

asseverare solebat: nullam translationem cumsacri contextus lingua originali aequiparandam esse. Et Hebraeos fontes,Graecos rivos,Latinos paludes bibere scite Reuchlinus, Hieronymi vestigia premens, dixit. Sed authenticam tamen Vulgatam, novitius ille Propheta declaravit, tum quia veritus est, ne non satis λατεινος Lati- vidcrctur, nisi versionem Latinam, quam plurimis vitiis scatcntcm, quam Hieronymus ipse non agnosceret amplius fontibus purissimis praetulisset: tum quia cum Propheticum Christi verbum plane e medio tollere non potuit, adulterandum saltcm, pro meretricia &Babylonica impietate sua putavit, Hobraeo Veteris, &Graeco Novi Testamenti Codici ruinam moliendo,quo sic Lydius versionum lapis, & cum eo certitudo ScriPturae funditus periret. Taceo causas alias hujus decreti Prum certe honestas, quas Suave Polanus Hist. Concit. Trident. lib. I 32. ex sontentia cordatiorum fusius recitat. - X VI. Cum tamen ne sic quidem Scripturam, VCrbum

19쪽

BABYLONIS MAGNAE.hum Christi Propheticum, pessumdare Pseudoprophc

ta posset, alia id via tentare aggressus, ejus in Crpi crationem & tensum, qui Verbi i ivini anima cit, sui arbitrii,suaeque potestatis facere totum conatus est. Qtyod ubi semel obtinuisset, jam utique verbum Dei, quod non in verborum corticibus, sed in sensus medulla consistit, sic debellaverat, ut nihil ex eo amplius extimesncendum fuisset. Proclive cnim fuerat cuique verbo sensu πῖ retare. qui humanae ejus libidini inservirct. Sic ergo Tridentina Synodus o. Iv. Acr. de usu librorum Sacrorum definite Praeterea ad coercenda petulantia ingenia decernit, ut nemo, suinprudentiae innixus, in rebus ei is morum, ad aedificationem doectrinae Christianae pertinentium, Sacram Scripturam ad Do ensus contorquens, contrasensum, quem tenuit is tenet Sanecta mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu Scripturarum Sanctarum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum, ipsam Scripturam Sanctam interpretari audeat. A ui contra venerint, per orrinarios declarentur, CrsuP-nis a jure salutis uniantur. Sane Iam Matrem Ec-c am intelligit particularem Romanam, quam PeneS sic col locat jus supremum interpretandi Scripturas, ut ab ea nulla sit appellatio, ne quidem ad Scripturam ipsam. Et quamvis hic quatuor soleant erigere tribunalia, Ecclesiae, Conciliorum, Patrum & Papae, tamen subductis rite calculis solus restat Papa, seu privatus &Enthusiasticus Spiritus Papae, qui dicis gratia Scripturam admittit, ut regulam, sed partialem, & ad nutum suum applicandam, neetendam, torquendamquC. XVII. Clini vero interpretatio Scripturae ex ipsa Scriptura . non Miluntate, seu placito hominis peti dc-beat, ne fides nostra innitatur dicto hominum tua natura mendacium, adcoque caducum in parietem inclin Cis atque insuper sit donum Dei, libere, Spiritu S. M. II. c colla-

20쪽

48 MYSTERIUM

collatum ad aedificationem Ecclesiae, Rom. XII. 6. 7. s. tyrannidem ergo exercuit Synodus illa, & Spiritum S. liberasque ejus operationes in ordinem redigere ausa& interpretationem Scripturae ad coetum particularem

Hic rarchicum, imo hominem Unum, Papam, contrahcns;cique ejusmodi interpretandi privilegium imperiaticias ut nude asserenti, dictanti, quem voluerit, lenosum a non demonstranti cx ipsa Scriptura, acquiescere omnis hominum fides & conscientia teneatur.

X U III. Profecto vcnditatum hujusmodi facultatis prophetandi monopoliumSpiritus prophetici libertati,

quae C hristi aetcrnae Dei Sapientiae, donum est, e diametro repugnat. Nam Spiritus S donis omnem commea tum intercludit. Clim tamen non aliunde Spiritus Dei libere re clans & operans, nisi ex impuro & polluto corde, nisi cx animo peccandi consuetudini devincto excludatur, adeo ut pcnes Dynastem nullum sit, eum sibi soli quasi addictum & circumscriptum mancipare. Liberior ergo est , quam ut ad casaedram illam unius hominis alligari se pariatur: purior, quam ut cum cathcdra illa pestilentiae commercium habeat. XIX. Ucra etenim Dei cognitio, verus de Numine sensus, vera Scripturit intelligentia unius aut familiae, aut gentis, aut sectae propria esse nequit; sed quisquissentu immortalitatis tangitur, Sc salutis sum desiderio aestuat, ad se eandem pertinere, existimare debet. Poterat quidem Judaeorum genῖ circumcisionem externam , Aaronis familia Sacerdotium, alias ceremonias

sibi jure quodam vendicare. Sed Spiritus S. operationem & revelationem, Divinam & internam Circumcisionem, vivas illas ammi verasque hostias, aeternas naturae leges, quas in hominum animis Deus Optimus Maximus a principio insculpsit, omnium Mortalium tententiis comprobatas, sibi necJ udaei, nec Graeci, nec

SEARCH

MENU NAVIGATION