Joh. Henrici Heideggeri ... seu In divi Johannis theologi Apocalypseos prophetiam de Babylone Magna, diatribae. Pars prior posterior

발행: 1687년

분량: 933페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

BABYLONIS MAGNAE.

contraxerint: quod infans recens natus ingeminaverit , Missam, ad Missam: quod ad singulorum nummulorum:tinnitus intra malluvium in osteriorio, totidem animae e purgatorio exilierint: quod hostia , quodam non jejuno deglutita eundem in porci formam mutaverit: quod Christus e Coelo cum magna Sanctorum& Angelorum turma descendens sacellum cum consuetis sacrificulorum ceremoniis solenniter consecraverit,& digrediens petrae digitorum suorum vcstigia impres serit: quod Demellam Sanctam inter & Christum tanta necessitudo intercesserit, ut alter alterius corda invicem gererent, Christi corde in corpus foeminae, Si foeminae corde in corpus Christi transmisse. Haec degustasse sufficiat, cum similia infinita anilium fibularum hamaxarii prodiderint, facra quadam cum reverentia a captis superstitione animabus excepta. A XIX. Dignum sene patella operculum est. male δι--- verbum Pseudo-prophetae est, talia verbi sigilla sunt. Totus Papatus, qui Ecclesiam, sicut vermis pomum,

infestat, Entibus constat fi lis & pictis. Entia sim

sunt transsubstantiatio , thesaurus indulgentiarum, purgatorium, Sacrificium Millaticum , intcrccssio B. animarum in Coelis, reliquiae, Camera B. Virginis Lauretana . Decretales primorum Pontificum , donatio Constantini M. Monarchia Petri , primatus Papae Hildebrandinus, &c. Picta sunt imagines Templorum, in quarum cultu summam pictatis collocant. Qualia ergo Papatus Entia , talia Entium

illorum signa&sigilia sunt, ficta&picta. Aliud &pejus quid, quod possem, non addam.

XXX. Denique Ch.Prophetam unicum Verissimumq; He risita

haud dubie inimico studio oppugnat quisquis Veros C. Prophetas, fidelesque tostes, perinde ut Pseudopropheta ille Michaeam, petautit, similis Hierosolymae Me- G, Γλην-d a retri-

32쪽

retrici,quam sic Christus increpat Luc. XIII. 3I Ο Ηι zzz ro I M Hierosolyma, quae occidis Prophetas,o lapidas iameem - eos, qui ad Te mussum. Qui vero sint pravi illi servi, qui tardante juxta mentem mam Dornino, bacchari,

inebriari, ac conserVOS suos Verberare non cessant, tristis experientia nos docuit, docesque, Minfra, ubi argumentum illud dedita opera rvνγω Prostquemur, amiplius faciemus. inclis, XXXI. Non satis erat Prophetae Christo belluri indixisse. Indicendum etiam eidem & cruci . ejus fuerat. Constat equidem inter fideles omnes

Christum Coelestis Patris 3ussu ac vocatione factum esse Pontificem nostrum, imo juris jurandi etiam religione

accedente ut m ιυμ -Θεω τῆς βουλῆis immatabile ejus consilium cognosceretur , confirmatum , Hebr. V. sv II. IO. II. 22 . Obtulit ergo se ipsum,& proprium sanguinem libavit, eumque per Spiritum aeternum immo- Iavit, immaculatum Deo , purificantem conscientias nostras, Hebr. IX. Ι . ipse simul Sacerdos, victima&altare. Neque tantumus se obtulit, sed etiam pro n bis, demnotarus fideliter Sacerdotali omni , intercessit, introiens in imum Hum, at nunc appareat faciei Dei pro nobis, ita v. et . Sie ergo solus Christus unico sacri io sanguinis sui peccatoresconsummavit νpeccata expiavit, delevitque , peccatores cum Deo reconciliaviis Coelum aperuit, tand4mque Ecclesiam suam sibi uni solique acquisivit desponsavit C. H.. XXXII. Jam vero Christum Pontificem nostrum Coelestem cum Pontifice Romano terrestri comparemus, ut liquido appareat omnibus, Sacerdotale illius munus hostiliter ubique ab hoc oppugnatum, infractum: denique, qinuitum in eo misi dissi lutum, atque in Papam , ceu Bamylonicae Ecclesiae Sacerdotem Sum

mum, transsatumesse.' . XXXIII.

33쪽

BABYLONIS MAGNAE. 3I

XXXIII. Primo Christus Sacerdotii sui honorem non nisi ex aeterno Patris decreto inivit. Non enim δε- ipsum,ora wavit, ut esset 'Pontifex, sedqui locutus est num a Dis ad ipsum: Tu es Filius meus, hodie genui te, eum glorifi-

cavit, Hebr. v. s. Pontifex Romanus utriusque tum Melchisedccianae tum Aharonicae, qua Christi Sacerdotium adumbratum expressumque fuerat, dignit,tem sine Divinis suff agiis capessivit,atque Sa-δε- , insuper, nulla vocatione Divina accedente alia, infinitas quotidie Sacerdotum cohortes inauguratur. SacCris rimis est. dotium profecto Divinitus ordinatum de constitutum,& Sacerdotium voluntarium, Divinae vocationis tabulis destitutum una consistere nequcunt. Illud si genuinum, hoc adulterinum est. Hoc si gcnuinum , illud

firmum ratumque esse nequit. XXXIV. Secundo Christus Leviticorum typorum i I. chra. - .& ceremoniarum umbras corpore suo, ipsaque veritate

sustulit Sc dispulit. Papa quasi inducta& abrogata illa χρητο meti & liberalitate Christi, perinde ac si nondum

advenisset tempus , neque Sacerdotio suo Christus umbras adhuc dimasset, cgena illa mundi ele- ρο si mimqmenta postliminio revocavit, eaque insupcr ethnicarum sordium teterrimo quasi quodam cinno cumulavit conspurcavitque. Neque illud innumerarum incultu publico ceremoniarum choragium sic ille introduxit,

ut libere quisque obire vel negligere posset, sed ad ri- 'gidam carum observantiam conscientias hominum le-sibus plus quam Persicis sic devinxit, ut jugum suum iugo illo, quod Patres Apostolorum portare non potuerunt, gravius longe reddiderit s haud dissimilis Re- habeamo, qui jugi paterni remissionem suppliciter implorantibus, sic feroci ter respondit: Pater meus onuN imposuit Cobis jugum grave. Ego autem addam jugo ve-sro. Pater meus corripuit vos gessis.1 Ego autem cor-- ripiam

34쪽

ripiam vossorpionibus I. Reg. x II. Iq. Posset san cuiluberet, vel per otium, vel animi quadam levitate &laxitate, corpus inclinare , ut stramen de humo tollati vel lutum coenumque extremitate baculi in quadrata vel oblonga dispertiatur. Cui sic sordide ludere vacat, libetque, nullum sibi impositum onus quiritabitur. Si tamen ad ponsum ejusmodi severe aliquis urgeatur, imo

sub anathcmate, peccati mortali S noxa, urgeatur, nae is sic condemnatum non tam ad vilem illam temporalem

servitutem 2Egyptiacam colligendi paleas, & conficiem di lateres , quam ad servitutem spiritualem omnium turpissimam& perniciosissi imam, adeoque 2Egyptiaca temporali graviorem longe, quiritabitur meritos quando & conscientia sic onerabitur , & vel levistimae rei transgressio peccati, imo S aeternae mortis reum faciet. XXXV. Quis vero novi illius Sacerdotii ceremonias , quae pridem multitudine, splendore, pompa ritus Divinitus institutos obscurarunt, & tantum non obruerunt, ordine numeroque certo circumscripserit Z Quis uncturas, tonsuras, Sacerdotalem Ornatum, ejusque mysteria Fictilia singula, ut rcliquarum ceremoniarum in finitum chaos silcntio heic praeteream s brevi sermone adaequaverit ρ Qua in rc adulterinum isthoc Sacerdotium magnam equidem religionem collocat, cum tamen histrionicis illis larvis vix aliud affectet, quam ut Sacerdotes, rudi plcbeculae sese spectabiles , venerabiles & sacrosanctos reddant, eisque nescio quae spiritualia beneficia, ceu Uncti Domini, & sacrata Divinitus capita promittant ι feliciori longe aemulatione Urim, Thummim, &:unctionem Summi Sacerdotis expressuri, si illuminatione mentis, cordis integritate, &unctione illa, quae manet, & omnia unctos docet, se Deo hominibusquc spectabiles redderent. Neque enim

Spiritus Dei in consecratis vestibus, sed in mundo

cordes

35쪽

BABYLONIS MAGNAE 3;

eorde, homine interno, Deo uni 1blique per abnisatio nem sui, veram in Christo fiduciam, amorem Dei &proximi, dedicato hospitatur. Sicut autem 'periculum est, ne rudiores & simplf iores histrionia tali' ad brutam quandam facrificuli admirationem trans cm abripian tur,ejusque fraudibus undiquaque pateant: sic naturi ribus, qui mente sua ad altiora seducti, spectacula ejus modi & oculi ria despicere consueverunt, offensam gravissimam & tantum non Christiani nominis nauseam

creent Oportet. i

XXXVI. Praedixit enim Christus, venire horam Ee-- a-ja tum esse , cum veri adoratores adorabunt Patrem in μνημο---ct Centate a Patrem enim tales quaerere, JOh.i v. a . Jam nasuti spectent mihi hominem Sacerdotali- cI .entarebus veltibus consecratis a capite ad calcemusque larv

tum P manus caputque sacro oleo inunctum, in Ecclesia inuncta, cusus vel ipsum Coemeterium aqua lustrali adpellendos daemonas aspersum, quin&Pyramidis campanae baptiz- 3e ehrismatizatae sint, ad truculentos aeris spirius tinnitu sto propulsandos, consistentem,ad

altare unitum cum uncto calice &unetis utensilibus approximantem , in farris suis stationibus nunc ad unum, . nunc ad alterum altaris extremum, temulenti instar, praecipitantem; nunc faciem ad populum convertentem, eadem mox aversa tergum eidem ostentantem smanus subito attollentem. demittentemque iterum smox pectori decussatim admoventeminunc cru m manu sua singularem , nunc duas tresve describentem; interdum i edentem . interdum stantem, mox corpus inclinantem,& sanctum altare deosculantem; nunc et in Voce proloquentem , nunc submissa mussitantem sdenique tali lingua a principi u finem usque suae quae nec a populo intelligi, nec a doctioribus, nisi , aliunde dramate hoc constet, percipi distincte possit, sacra facientem. Spectaculum vinoc mirificum, Tom. II. e si

36쪽

si quod aliud, cum verisis Christi citatis de Patre in

tritu M veritate adorando nasuti illi contendant.Α m,n animum illorum certissima cogitatio subibit, vel hos falsos Sacerdotes , falsiss adoratores esse, vel p dictionem Christi jam pridem simplici illo Ecclesiae primitivae aevo co dilatam, vel penitus falsam esses vel potius, si ullos veros Patris adoratores usquam in Uenire velint, alibi quaerendos esse; his vero nec spiriatum, nec veritatem, nec linguam intelligibilem a quin potius omnia tenebricosa, eaeea, muta, magis quam in media umbrarum Mosaicamain nocte, comparere e Denique in ea sententia mentem suam obfirmabunt, non' Miud personatos hos Sacerdotes, ipsimet Christo vero Sacerdoti illudentes, histrionio & stolao eiusmodi apparatu intendere, quam quod coeteri histriones λ-lent, quibus hoc unum curae cordique est, uti pulum pecuniis emungant, de ipsi se nitidiores unctioresque reddant. iri α-- XXXVII. Tertio Christus,aeterm s Sacerdos, s mel in ara crucis seipsum obtulit, sem ἀι - perperuum summavus es, i ioa ut mur Hebr. X. I. Neque enim, inopeoμως, -,μMF-tifex ingravitur in Sacrarium quotanias cumGangvine alieno a sed nunc semel incons--io, Seculorum adabo unis peceaσu per immσω uem o Npatefactus es, i, QV. IX.--. M i se oblationis Chrissi excellentiarui eaad reconciliandum Deo mundiis vis, ut ceu perfecta&numeris omnibus consummata, nulla omnino repetitione indigeat, sed ad omnia valens&efficax, sesa planissime nos in paternae gratiae G

num restituat. .

X XX II Qid tae Himrehia, qtud recentior ille Pontisme Sacrificium Christi. nisi se&s Tificia lia sitis quotidie innumerisin locis , tiricino nunis

37쪽

BABYLONIS MAGNAE.

& furfuracei in Missa Numinis cujusdam, interpola- .

tum continuatumque, ad salutem nostram proficere

quicquam pernegat a ferro flammaque in eos, qui novo hoe sacrificio Babylonico Numini litare detreetiint, civita atque sic incruentum illud suum, quod vocat, sacrificium infinitorum Martyrum sanguine pridem longe cruentissimum effecit. XXXIX. Sacrificium illud novum Christi Apostolis, veteribus tam incognitum fuit, quam quod maxime. Ubi enim illi Eucharistiam esse sacrificium propitiatorium pro peccatis vivorum'mortuorum ostercn- ερρο dum, pronuntiant ρ Sacrificium, fateor, veteres quandoque appellant , sed, ut vox so lat, Eucharisticum, non propitiatorium ρ in commemorationem unici Christi sacrificii, in cruce semel peracti, institutum I Cor. x I. a . Est enim in Eucharissia, uti Chrysostomus homil. I7. in Hebri loquitur της Θυπιας, hoc est, interprete Augustino, memorsa Dominicaepassimis, in Ecclesia celebrata. Ita Patres omnes sentiunt.

Nec abnuit Lombardus lib. Iv dis. I a. ubi ad quaestionem: An quod facit Sacerdos, proprie dicatur Sacris cium vel immolatio p An Christus quotidie immoletur , vel ansemel tantum immolatussit 8 Ex Patribus rospondet, i liud quod offertur & consecratur a Sacerdote, VΟ- cari sacrificium & oblationem, quia memoria es, is r praesentatio verι Sacrificii.9 DMIae immolationis factae in ara crucis. Et semes Christus morta- es in cruce, ibique immolatus in semetipso: quotidie autem immolatur in Sacramento, quia in Sacramento At recordatio iiatius , quod factum es semes. Hactenus ille. Atque ita sacrificium Eucharisticum incruentum . unico sacrificio Christi propitiatorio cruento apte subordinatur. Sed Hierarchia Romana propitiatorio unico missaticum opponit, aeque propitiatorium, ut theatrico e a lusu

38쪽

36 MYSTERIUM

Iussi decepti homines, crucis Christi meritum sesque

deque habeant. XL. Quid enim Z IMmne Sacerdos offert, quod Christus obtulit. an aliud: Si aliud, non ergo sacrificium propitiatorium offert. Solus enim Christus cst λα- σμος propitiatio pro peccati S mundi. Sin idem , non erit

ἀνωμακον inreuentum Cruentiam enim erat Christi sacrificium. Tum naturale Christi esse denuo destruetur , &finiti erit valoris sanguis Mcdiatoris. Imo Christus non in mensa, sed in cruce sacrificavit. Etenim si peris Itum in Coena sacrificium obtulit, pleneque propitiatorium, quid opus erat illi postmodum mori Z Quorsum illi in cruce enusus est cruor, qui translubstantiato illo necdum emissis sanguine mundum prius redemisset pQuod si incruentum est Sacrificium sacrificuli, propitiatorium non est, quia sine effusione sanguinis propitiatio, remissio nulla est, Hebr. I x. 22. Aut quae demum

oppositio est inter Melchisedeci ordinem & Aaronis, . Christum & veteris legis Sacerdotes, si munus istud

per longam Mortalium succcstarum seriem transeataeque ac descendat ' QuorIum iterata sint toties sacrificia vetera legalia , nisi quia parum perfecta extiterunt ρ Quod perseetulimum cst, iteratione nulla plane indiget. Denique nihil planius &-dici vel cogitari potcrat verbis Apostoli : προ-

Θυσία, εχία et e αώ, semel oblatus, una υIctima, una oblatio, Hebr. I x. 28. X. Ia.. Et tamen

adhuc Sacrificuli Pontificii, homines sacerrimi, Chri- stum quotidie crucifigunt, immolant; dumque Filium Dei Patri suo osterunt, rogant supplices, religiosa plane blasphcma, ut hostiam illam benedicaere, a ccptam habEr uetit i Verbo alterutrum, vel Christi,uci Misi attei Sacerdotis sacrificium ad propitiationem PQScatoris pretii ,1 valoris nuIlius cst. Si Missiaticum

39쪽

BABYLONIS MAGNAE. 37

Sacerdotium valet, Christi Sacerdotium inane pror- , sus, frustra ille pro nobis mortuus est.

XLI. Perpend. int quaeso piae mentes, rerum non ς----

iniqui arbitri omnes , quam foedis & plusquam barbaris contumeliis Missa Christi sacrificium exponat, μ& gloriosum Christi Pontificis , ad dexteram Majestatis illius excelsissimae statum nefarie traducat. Quinque voculae , Hoc enim es corpus meum , quacunque religione Sacrifex voluerit, demurmuratae Christum ad dextram throni Maiestatis in excelsis sedentem, denuo a Coelesti sede sevocatum prolabi' cogunt in manus Sacrificuli peccatoris. Prolapsus eo indignioribus modis excipitur, quam olim Jeremias, in coenosum barathrum demissus. Abhorret enim imaginatio eo pe sequi , quo illli Christum , Regem gloriae, viventem utique & spirantem , ablegant. Cui horridae spurcaeque servituti non semel atque iterum, nec in uno quopiam coenoso barathro, sed eodem tempore in multis millibus , singulis forte diebus , per decu sum plurium jam Seculorum mancipatur. Nitent splendentque Templa. incensum &summenta adolentur, luculenta cuncta praeparantur, ad excipiendum in iis Christum. Simul vero atque advenit . magnifico illo apparatu una cum reliquis. inii neutiquam permittitur , quin potius inaudita contumelia & plusquam infernali ludibrio ilico in carcerem tenebricosum & squalidum magis , quam fuit ille Jeremiae, compingitur, vel certe , ubi cum eo

polo benigniui agitur, pixidi , tanquam ampliatus .

reus includitur , mox occasione invitante, in foe-tulenta hominum moribundorum , imo quandoque etiam murium, Vermium, porcorum, canum Oo& corpora influxurus. Frustrauc Christus in cruce ex

40쪽

38 MYSTERIUM

mus tertius Herculis, sed infiniti & Qesidissimiaini,

res cum praesentissima morte infinitis vicibus subeunda, exantiandi restabant. X LII. Turpia haee & indignissima adversus stactis simum illud Deitatis tabernaculum molimina sunt. Mo limina, inquam. Nam ut Christo Domino gloriar, fleomnipotenti gloriae suae vindici contumeliae hae revera contingant, nulla equidem humana potestate efici potest. Cum tamen se profiteantur haec facere, rei contumeliarum illarum sunt, de animum suum produnt; perinde atquealli, qui capite damnatum, e judicis manu elapsum licet, in erigie siispendere solent, aperte declarant mentem suam non minus, quam si reo poenam irrogassent. Accedit, quod adversus eos, qui molimina haec aversantur, vel reprehendunt etiam, hostilia quaeque tentant, eosque, cum suae ipsis vires sinis placent, novissimis dirissimisque suppliciis assiciunt; palam sic plane essicientes, quomodo eiPChristum ipsum assecti sint, si exardescenti libidini suae satis quandoque facere possent. A LIII. Sed quam indigne gloriosiim Christi eorpus tractetur,' eorum etiam, qui Ecclesiae Romanae pa- troni&doctores praecipui habentur, testimoniis confirmemus. Divus ergo ille Franciscus Conformit. lib. I. par. a. v. 1 77. sic loquitum. Ut quid non cognoscisis veritatem , ct creditis in Filium Dei, qui quotiates humiliat, Aut quando e Regalibus feri ae venis in ut rum Virginis , quotidie venit ad nos ipse humilis anmrens , quotidie descendit de u Patris super altare in m nu Sacerdotis p Quam humiliationem sic Alexander de Ales Parte IV. quaes. 13. membro a. exaggerat: O inis quae dieit , quM corpus Chrisi , quocunque meus defe- rotur , ut in verarem eanis vel ris vel in ariis loca --m da , videtur vera. Salvo enim esse 'erires non aeri

finit

SEARCH

MENU NAVIGATION