Joh. Henrici Heideggeri ... seu In divi Johannis theologi Apocalypseos prophetiam de Babylone Magna, diatribae. Pars prior posterior

발행: 1687년

분량: 933페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

666 MYSTERIUM

ventum & inanem tumorem continet, pro quo ipso tamen tanta vis auri & argenti colligituri Illudunt denique Datarii hi mundo Bullas suas solenniter claudentes his verabis : Natum Romae, a quo Dato Sataria nomen habet. Rectius longh clauderent his verbis: Venduum Romae. - CXXXIV. Quicquid porro in Poenitentiaria, Dat νψρβς ria , alusque ossicinis & argentariis, auri argentique con- scitur, illud omne denique in Apostolicam Cameram, P pae Bursam, & aerarium proprium, Praedarum omnium commune receptaculum infertur, demtis tamen iis, quae ossicinarum illarum Ministri, ceu Sacri Publicani & SOctores, officia & tributa magno subinde pretio redimemtes, decerpunt. Quorum tamen Vicem pecuniae ex astimationibus & venditionibus ossiciorum illorum subeunt. Hanc Cameram Innocentii VIII. Regularum Scholiastes Fetuniarum Matrem appellat. Eandem Ιheodoricus 1NTem Tract. G. cap. 36. cum mari sic comparat: Camera Apostolica assimilagur mari, in quod intrant omnia flumina non exundat. Sic enim in tuam portantur ex dueversia mundi partibus auri pondo missia, attamen non im pietur i in qua es generatio, quae pro dentibus gladios immutat, ut comedat inopes de terra, pauperes ex hominibus : in qua sunt multae saneuisugae dicentes. Afrofer. cujus quidem Camerae o ciales gentes Camerae nuncupamtur. Bene quidem. Gemes enim sunt barbarae natιones, habentes ritus extraneos a morom hominum. inust me, gentes, recte eum infima in furiis , seu Harp=u Oraritalo, sortem sitibundaepositurae, qui nunquam satian

tur.

CXXXV. Hactenus nundinationis Hierarchicorum

Ulam θη- genera potiora, eorumque hamos, retia, uncos, tabernas

zzi hic denique prosecuti sumus. Restat ut eandem ex fructi Stii V .ui. pullulantibus, divitiis nimirum Curiae Romanae, Cl

692쪽

BABYLONIS MAGNAE. 66

rique universi,&cxterorum Regnorum eXpilatione, nec Ria non domesticis testimoniis comprobemus. δηρrη . CXXXVI. Fuit quondam tempus cum Roma nulla unquam Respublica major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior esse praedicaretur. Haec ut Imperii, sic virtutum omnium Lar ac domicilium audiebat. Postquam vero,

Sallustii Caluin. cap. Io. Ιχ. Verbis uti liceat,

sonori esse coepere, hebe fiere virtus, paupertas probro haberi , innocentia pro malevolentia duci cuit. Igitur ex divitiis luxuria, atque avaritia cum superbia invasere. Unde civitas immutata, imperium ex justissimo atque optimo crudele intolerandumque factum ι& intcr alia flagitia cumprimis, quam dixi, Avaritia, bellua illa fera, immanis , intoleranda, Divina cum humanis permiscens invaluit, adeo quidem, ut juxta Iuvenalis illud,

--.- Omnia Romae

Cum pretio imo ipsa urbs venalis, & maturh peritura diceretur, si em- torem invenerit. Ad tantam implendam ingluviem ipsa si- . bi vel Roma j vel Italia non susciebat , veriim externae

opu indigebat, ae nisi Provinciarum Copiae sic, Tacito

A. t II. 34. narrante ad Romanos I iberius) θ dominis, servitiis, ct agris subvenerint, nostra nos nemora no- 'aeque viliae minime tuebuntur. Notumque illud apud Iustinum lib. xxxv ν. 6. Mithridatis: Ut conditores Romae , lupae uberibus alios , e omnem iEum populum luporum MLmos, inexplebiles fame uinis atque Imperis , divitiarumque avidos ac j0unos habere. CXXXVII. Haec de vetere tantili Roma dicta, Chri- T. Mastianae ex amussim quadrant. Nam& haec initio, salutari doctrinae Christianae semine consita, si non erat prisca il- ...is νεμla major , erat tamen melior: si non cultior, at sanctior. Iam sit.

Quam primum vero illa a Christo praedicta infelicia tollia, Pp Pp δ ac

693쪽

- 668 MYSTERIUM

ac cu rimis divitiarum spinae agrum Dominicum Ἀωstatecoeperunt, pristinae fidei virtutisque puritatem coriari runt , una cum superciliosa sacrorum hominum am- bitione, dc regnandi dira cupidine, insatiabilis avaritia sic invaluit, ut sitim illam nec Tagus, nec Hermus, nec Pactolus, nec postremo, si sit aureus, totus explere posset Oceanus, atque, quod Alphon sum Regem Arragonum pronuntias e Panormitanus ob.j, dict. o facii. Alph. popht. 8. retulit : Harpyae non jam ambus insusas , ut Foetae existimarunt , rncolere , sid ex Insulis migras in Curiam Romanam , ibique sidem Axisse , viderentur. Ereti illo piscatorio Petrino verriculum sibi, Regnorum florentissimorum opibus deglutiendis , quam asiabre ripae

concinnaverint, vel inde constare potest , quod non imium ipsam Romam urbem, Caput rerum , unde in omnia regimen, propriam Imperatoriae fortunae sedem, non paucas item alias Imperii provincias ac urbes, Aquila deplu- smata, fallaciter occuparunt: Verum etiam Europae coe- iterae partem multo maximam vectigalem sibi redditam itaverniones istis ναλων --κ2κωπινοι , fetibus rapaciores, idiripuerunt expilarintque deglutiendo potius, ac minutatim dilaniando, quam tondendo, quas suas videri Volebant , miculas: ut non magis facete quam vere Monachus nonnemo apud Johannem Andreae, Juris Canonici interpretem , Romam fundatam a praedonibus adhucDpι re sua primordia; Sc S. Brigida, Papam decem 2Deι praecepta in unum commutavisse, DA PECUNIAM, dixisse victa

CXXXVIII. Eo vecordiae Hierarchici processerunt, αν . ut divitias ver eligionis notam esse, non mustarent, sed palam edicerent. De Johannis XXII. definitiva pro iis, N. .' qui Christum divitem fuisse jactarunt, sententia, dc pau-- - - pertatis contemtu, supra diximus. N uper etiam bi luester

694쪽

BABYLONIS MAGNAE. 66o Petrasancto, Lojolae pullus, apud Molinaeum 'peras'.

s. s. eX Paupertate H u notarum, vanao ct prorsus nuLIam esse eorum religionem arguit, nullam reputans esse religionem , ubi nummorum copia non lapsimi i etiam suum illud vere Babylonicum ex Iohannis Euangelistae tanquam Asiae Episcopi, aliisque futtiliss1mis argumentis astruere conatus est, quem Mollinus De. cit. dc post eum Andreas Rivetus yef. Vapula Pro merito depexum dederunt. Quid v o multis tresi- Citatem temporalem, quae sine divitiarum abundantia nulla est, in censu notarum verae & Catholicae, Babylonicae dixisset rectius, Ecclesiae, ipse Bellarminus Cardinalis, habens Rhinocerotis nasum, diXit. . 'ἄHCXXXIX. Sed voraginem hanc insatiabilem Hiera

Chicorum propius ex Imperiorum Sc Regnorum expil Germaniamtionibus intueri licet. In omnes enim terras Venator ille in Sennaar, Sc Architectus Babella, suam extendit nassam. μῖλ.isiavi. Germania certe, Romani Imperii nomine insignis , pro innata probitate crimen ac dolum a Papis compositum es- non scrutata, se diutissime expilandam praebuit, do- nec sub onere suo gemens, ad senuim aliquem doloris &impatientiae excitata est. Quamobrem expilationes istas sacras inter Imperii Gravamina, uti non semel jam vidiamus, relata sunt. Easque primus Germanus Poeta Comradus Celtes, indignanti hoc carmine perstrinXit: . IAuicquid in extremis haluit Germania terris,

Et mediis quicquid conminet ilia ρ 'etu,

Exhaustum est: totum Latias migravit in arcu, Expuat ut luxus, impra Roma tuos. Aliorum optimorum virorum adversus haec querulas voces infra referam. Quantum praedarum ex

Galliae Regno quotannis corrasum, & in sacram illam Pis. eatoris Romani sagenam illapsum sit, vix computari po-

695쪽

67o MYSTERIUM

test . Curia. iuprema Parisiensis defensione pro . libritiue Ecclesiae Gallicae adversus Romanam aulam Regi Ludo. vico XI. exhibita, Artic. 7 a. 7 3. . commemorat, quod Pontifice' Pio II. viginti Archiepiscopatus& Episcopum

Vacantes , Annatarum titulo, centum S viginti millia cc ronatorum , neque minus Abbatiae seXmta vacantes, &Prioratus, Decanatus , Praepositurae itidem vacantes ce rum millia coronatorum , donique Parochiae & filiales vim versae viginti quumque millia coronatorum, in Romanum aerarissim derivaverint. Atque adeo tum exacticines Pap les Regnum illud exhausisse, ut aerea tantum, & mimatior moneta incolis relinqueretur, aurea omnis Romam exporistaretur, iidem artic. 7 I. queruntur. Cuiconmitan mei

quod Archiepiscopi Magdenbuis sio. alias in Sylva Locorum Communium prodidit , Lugdune in me piscopum in Basileensi Concilio edixin, quod .Martini V.

tempore novem milliones auri ex Gestia Romam commemverint, non computatis immensis sumpti,as, quos Clerici Romam frequenter euntes , redeuntraque, ibidem,&in. itineribus consumserint. Subjicit autem haeceu moratus, quota vorago haee. Sed & B sinus de lib. v. cap. h. scribit: cum Caroli IX. Regis jussu census in Gallia bonorum Ecclesiasticorum meretur, quater mitilles Sestertium, hoc est, duodecim missiones reditus inmuin censum relata esse extra pecuniam 8ζgraxmitas oblatis. nes , & gravia auro templarim dona, idque parce a mutister, ne ex vero censu pericvium aut invidia crearetur Pomtificio ordini, qui ipse, Lanovit calculo hoclih in reditibus

annuis ad auri tonnas centum triginta tres,&ulara possudet. Idem qui fit pra Bodinus sic. tu sibi ab Alemannis , rerum publicarum praetore narratum scribit, duos seretrientes agri Gallici ad sacrum ordinem possessione vel d minio pertinere. Hoc sibi incredibile visum ait, tametsi

696쪽

BABYLONIS MAGNAE. 6 I

non ignoraret, quatuor supra centum in Gallia esse Episcopos , duodecim Archiepiscopos, quingentos & quadraginta octo Abbates, curionum viginti septena millia & qua-yingentos, si modo singulis urbibus & priis singuli curi

nes tribuantur: extra minores Archimandritas, & coenobia tenuium Monachorum vicatim mendicantium. Ac

multo majores in Gallia opes Ecclesiae futuras fuisse addit , nisi Johannes XXII. Nicolai Papae decretum antiquasset, quo quidem licebat mendicantium ordinibus proedia possidere , quae usu & Ductu ad se pertinerent, nexu Vem 3c mancupio ad Papam. . De Anglia , quam Casaubono Fra t. ad Gerrit. in Annia. Baonis ref rente , horauari deliciarum Papis , O mexhau in puteum fuisse venustis Innocentius IV. & ipse Papa dixit , supra

vidimus. Sanh per eandem tanta cum auri fame rapinas ercuere legati a Latere, qui cum Demade actiProviiacias, tanquam ad auream messem proficisci sueverunt, ut

de illorum uno Othone a Gregorio IX. misso, Petrus Caiasiodorus Epistola ad Anglos A. MCCCII. scripta, perliti erit, ipsum postquam toto triennio detestandis artibus pecuniam undiquaque corrassisset, tandem cum disced ret, non tantum pecuniae in toto hoc Regno reliquisse,

quantum ipse partim jam miserat Romam, partim abiens auferebat, Varo Quintilio non absimilis, qui apud VeLI6um Parerculum tib ἀν fficinar Su irim , aver divitem ingressus , dives ρα-- πνω se λέ- sent plurima veterum Angliae Historicorum restimonia commemorari, qui superioribus seculis saepe factum qu

runtur, ut propter innumerisitem Paparum rapacitatem

fides in eo Regno ferE deficeret. De Hispinia Sebasti nus Muntariis Cosmograph. fol. 6'. retuli , quod in ea ex Archiepistoparibus S Episcopalibus M, annis ostra novem auri tonnas Quirinalis illos staritones conficere

697쪽

εν, MYSTERIUM.

sueverint. Ut ne quid interim de Regnis, Nationibus, Pes vinciis aliis: numero : ne de plus quam ter mille Episcopalibus , quos in orbe Papali reperiri Cardinalis

Jacobatius de Concilio lib. v. art. 7. col. I. testatur, cx quorum palliis, mitris, Annatis, Reservationibus, aliis. que cauponandi generibus supra expositis, innumerabi-' lem haud dubie auri summam ille conficit, dicam. Ieboηit CXL. Mirum ergo non est, Momanos Pontifices plu, P. z... quam Regalibus opibus abundantes, ipsis Imperatoribus ιο MViφ-Regibus aliquando de divitiarum gloria controversiam movere potuisse. Ex plurimis unum repraesentare libet Johannem XXII. illum paupertatis hostem longE insensissimum , de quo sic Palmerius in Chronon ad A. Ir3 scribit: Iohannes Pontifex aetatu δε- mmo no narismo,

pridie Nonas 'Decembris Minione moratur: relinquens in thesauru huis ingentem vim lauri atque argenti: cfin recta, compstasio fuit aurearum drachmarum quindecim missiones. hoc es, missies quindecim misita quod scripsisse amduum quippe videtur. Nec legitur aliis temporibus Eccuissa Romana fuisse locupletior. Quae postrema verba de eo dem cum usurpasset Antoninus, tale Paulus Langius, Monachus Tetigicensis in Chronico de iis judicium tulit: Non legitur aliis temporibus Ecelesia Romana su se locvletior , inquit Antoninus, quod quidem est certia mum. Neque enIm tam dives erat temporibus Apostolorum, dum videticet B. Petrus eandem rexerat Ecclesiam. quι velut verus paupertatu Christi Zelator petenti eleemosynam, re-μ ιι: Argentum o aurum non est mihi, quod autem habeo , hoc tribuo. Hab uit quippe alium rBesaurum . vim . rutum scilicet O gmnarum, quem o elent, communicavit :Fapa Inops auro. υinsute IocupleS,ρaver in arca, dives in eo crenti ia uior denique procul dubio hoc tempore δειν, qua ν - ti Papae ct Maroris aevo, qui

698쪽

BABYLONIS MAGNAE. 673

B. Laurentium thesauros me ia distribuit pauoribus. inulentior denique , quam fuit Gregorii I. Beati mis temporibus , qui aliquot pauperum mistia quoti-dsis alebat. seuoram solisitudinem Fastoriam , guon tionem ae vitam si iste Papa Iohannes isset imitatus , tanta auri copiam minimὸ post se relinquere quivisset:

securior atque Beatior , Misericordiae videlicet , ac bonor U Fremm stactu comitatus ex hoe seruo migravisset. Allegat tandem Canonem illum: ε urum habetEcelesia, non ut conservet , sed ut pauperibus eroget , non dicit , inquit ille ,scortis aut histrionibus. CXLI. Illud quNue αξιομνημονίπν, quod Cornelius Ita fide Comment. cap. iis se apud plures dignos aut res legisse scribit , quod Innocentius III. apud Thomam Aquinatem, quo praesente magna signati T. , Rauri summa appendebatur ,jactans, non amplius habere Ecclesiam causam quiritandi cum S. Petro, Aurum'argentutis non habeo , hoc ab eodem Aquinate responso exceptus sit, verissimum id csse , sed Ecclesiae tamen hoc deesse, quod cum S. Petro itidem dicere claudo cuipiam mendicanti non possit: Surge S ambula. Neque proin mirum, doluisse Sixto IV. qui post Paulum II. aerarium invenit inane repertis, teste Onuphrio, tantum quinque aureorum millibus. Ordath l Nam longE locupletius, credo, traditum Lino , Clementique. Sed mutata erant

tempora.

CXLII. Audiuntur tamen , ne quid dissimulemus,

querelae, quod Pontifices morientes plerumque aerarium Dia sin minus grave, & millionibus onustum, successoribus relin- Mquanti Nam de modernus Papa Innocentius XI. Merc torum maximus,lc purpura, quam gestat, voracior, Clavum Papalis Imperii excipiens, querelam similem movisse dicitur, cuius jam ingluviem non opes terrarum, nedum '- Tom. V qqq q

699쪽

. spolia tot Cardinalium vacationibus detracta explare posse videntur. Coeterum , causae languescentis aerarii tres reddi solent. Prima est , Lutheri peccatum geminum, ausi Papae coronam, & M achorum Ventrem , qui ipsorum Deus est, juxta celebre illud Erasmi, attingere. Cujus peccati duplicis ea vis fuit, ut non tantum plurimae Civitates , Provinciae, Regna nihil amplius in istam voragianem conferrent, sed etiam Babyloniis Mercatoribus cautilis verecundiusque cum obruiniis adhuc Italis, Gallis, Hispanis, aliisque, ne & ipsi foeniim admorderent, deinceps mercandum, imo quaestus etiam ex peccatis popularum & beneficiis Ecclesiae antehac liberalissimh perceptus , non tantum multum imminutus, sed etiam cum m. pulorum illorum Regibus de Principibus, ut pmpitiis iis uterentur, partiendus fiterit. Mansit nihilominus in Italia& Hispania maximus proventus nil imh contemnendus, ex Annatis imprimis, decimis, dispensationibus, spoliis, belli contra Turcas , vel haereticos gerendi praetextibus,& indulgentiis, quarum tractandarum facultas a Papa integris Monasteriis concedi solet hunc in finem, ut abundans pinguedo inde in Romanam culinam, quoties lubitum est per tributorum, decimarum, quintarum, dimudietatum &c. exactionem derivetur: aliis denique subtilium exactionum generibus. Quam in rem multa Nobilissi Eduinus Santis scripto accuratissimo de Statu Religionis in Europa cap. 29. perdocth edisseruit. Secunda est, Pontificiae Sedis supra Imperatorum Regumque fastigium eminentis magnificentia , & Secularis ille typhus , quo sub mysteriorum & religionis laco ad praestringendos p pulorum oculos, ut in fide M obsequio retineantur faci-uus, utitur. Quanti vero id constare Papae putamus Au-he splendorem, & tot Legatorum, Nuntiorum, Cor caeorum, Parasitorum dignitatem statumque Ressicenem, MO

700쪽

BABYLONIS MAGNAE. 67s

quo se saginant, luxum ut sustineat , immensa facultatum vi opus habet, quibus nisi Croesus Crassusque aliquis par esse nequit. Tertia denique est, immodica profusio amplissimarum opum in liberos, spurios, Nepotes, Consam guineos Pontificum, qui plerumque senes electi brevem in Cathedra moram prospicientes, singuli fere necessariis suis ex Ecclesiae bonis ditandis dotandisque gnaviter imcumbunt. De quo Negotismi studio Hist. Pap. Π. cclxx.

plura diximus. obiectio CXLIII. Frustra ergo Hierarchici Avaritiam & tot re πη et Simoniaca Stratagemata sua summum faciendorum nitudine & gravitate,& Ecclesiae Romanae necessitati--η M-us exaggeratis, defendere satamini. Sic enim Ecclesiae Romanae necessitates Johannes XXII. Extra g. Cum faciendo nonnullae L in com. de Fraebenae Summi Pontificis &Cardinalium sustentationem Eugenius IV. ConciL Basia iiiiiis. yin Resp. ad coitationem Ph. de Brachenstein obtendunt. Cardinalis Toletus de Instruct. Sac. cap. 89. sic scribit: Dico non esse murmurandum contra Papam , quὸd exigit pro his absolutionibus & dispensationibus) pecunias: non pσ modum fretii. Nam ista adsistentationem damtur , qua multa indiget tanta in Ecclesia dignitas. Atqui etiam fur pro suis necessitatibus furatur, ut habeat, unde genialiter vivat,& se suamque familiam splendidE alat, Ornet, ditet. An propterea furtum licitum & honestgri erit Z At quae sunt illae necessitates ad concinnanda ne Iuminaria Ad clerum Ecclesiae utilem & necessarium, upercise alendos 8 His vero faciendis sumtibus Ecclesia Romana sibi sufficit, neque opus habet retia sua alio mittere. Ad pompam vero temporalis Principatus bona Christi, Ecclesiae & pauperum insumi & abliguriri non . debent. Sed & sustentatio Papae, si, uti decet, frugaliter vivat, & pompas hujus seculi abdicet, cleroque tuo

SEARCH

MENU NAVIGATION