M. Acci Plauti Comoediae superstites viginti novissime recognitae et emendate. Volumen primintertium

발행: 1788년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Haec non illum modo, qui amat, sed quemque attigit, Magno atque solido multat infortunio. ec pol profecto quisquam sine grandi malo, Praequam res Patitur , studuit elegantiae. Sed amori accedunt etiam haec , quae dixi mi-

ΙΠSomnia, aerumna, error, terror, et fuga, Ineptia, stultitiaque adeo , et temeritas, In cogitantia, eXcors inmodestia , Petulantia, cupiditas, et malevolentiar Inhaeret etiam aviditas, desidia , injuria , Inopia, contumelia, et dispendium, Multiloquium, pauciloquium . hoc ideo fit, quia, Quae nihil attingunt ad rem, nec Sunt USui, haeCAmator profert saepe adVorso temPOTE. Hoc Pauciloquium rursum idcirco praedico , Quia nullus umquam amator adeo 'st callide Facundus, quae in rem sint suam, ut Possit loqui. Nunc vos mihi irasci ob multiloquium non decet: Eodem, quo amorem, Venus mihi hoc legavit die. Illuc revorti certum , ut Conata eloqURr. Principio atque animus ephebis aetate eXiit, Atque animus studio amotus Puerili 'st meus , Amare valide coepi hic meretricem : illico Res exsulatum ad illam abibat clam patris.

252쪽

Leno inportunus , dominUs .ejus millieris, Vi summa quidque,.ut Poterat, raPiebat domum. objurgare Pater haeC me noctes et dies, Perfidiam , injustitiam lenonum eXPTOmere: Lacerari valide suam rem, illius aUgerier. Summo haec clamore : interdum mUSsans conloqUi, Abnuere : negitare adeo me natum suum: Conclamitare tota urbe et Praedicere, Omnes tenerent mutuitanti credege. Amorem multos illexe in dispendium. Intemperantem, non modestum, injurium, Trahere, eXhaurire me , quod quirem, ab su

Rationem pessumam esse; ea, quae iPsus Optuma Omnis labores invenisset Perferens, Amoris vi diffunditari ac deteri. Convicium tot me annos jam Se Pascere. Quod nisi puderet, ne luberet Vivere. Sese eXtemplo, eX ephebis Postquam eXCesserit, Non, ut ego, amori, neque desidiae in otio operam dedisse, neque Potestatem sibi Fuisse; adeo arte cohibitum esse se a Patre: Multo opere inmundo rustico se eXercitum :Neque nisi quinto anno quoque Posse tum Visere .

Urbem, atque eXtemplo inde, ut spectaVisset peplum, Rus rursum confestim exigi solitum a Patre. Ibi multo primum se familiarium

253쪽

MERCATOR.

248Laboravisse: quom haec pater sibi diceret: Tibi aras, tibi occas , tibi seris , tibi eidommetis :Tibi denique iste pariet laetitiam labos.

Postquam recesset Vita PatriO COIPore, Agrum se vendidisse, atque ea Pecunia Navim, metretas quae trecentas tolleret, ParaSse , atqUe eaPSe merceS Vectatum undique,

Adeo dum, quae tum haberet, Peperisset bona. Me idem decere, si, Ut deceret me , forem. Ego me ubi invisum meo Patri esse intellego, Atque odio esse me, quoi Placere aequom fuit, Amens, amansque, utut animum Ossirmo meum, Dico esse itiarum me mercatum, si velit: Amorem missum facere me, dum illi obsequar. Agit gratias mihi, atque ingenium allata dat meum. Sed mea promissa non neglexit Persequi. Aedificat navim Cercurum, et merces emit: Parata navi, inponit. praeterea mihi Talentum argenti ipsus sUa annUmerat manU: Servom una mittit, qui olim a Puero Parvolo

Mihi paedagogus fuerat; quasi uti mihi foret

Custos. iisce confectis navim solvimus: 1 Rhodum venimus. Ubi, qUas merces VeXeram,

Omnis , ut volui, Vendidi eX sententia, Lucrum ingens facto; praeterquam mihi meus Pater Dedit aestimatas merces. ita Peculium Conficio. grande. sed, dum in portu illi ambulo, Hospes me quidam adgnovit, ad coenam Vocat.

254쪽

Venio, decumbo, acceptus hilare atque ampliter. Discubitum noctu ut imus, ecce ad me advenit Mulier, qua mulier alia nulla 'st pulchrior: Ea nocte mecum illa hospitis jussu fuit. Vosmet videte, quam mihi valde placuerit lPostridie hospitem adeo, oro , Ut vendat mihi. Dico ejus pro meritis gratUm me et munem fore. Ouid verbis opus est P emi, atque adveXi heri. Eam me adveXisse nolo resciscat Pater. Μodo eam reliqui ad portum in navi, et ser

volum.

Sed quid currentem servom a Portu ConSPicor PQuem navi abire vetui: timeo , quid siet.

. . . ..

u X summis opibus viribusque Usque eXPeri Te , nitere, Herus Ut minor oPera tua ServetUr: agedum, Acanthio, Abige abs te lassitudinem. Cave pigritiae Prae Vorteris: Simul autem plenissume eos , qui advorSumeunt, aspellito, Detrude, deturba in viam. haec hic disciplina PesSUma 'st,

255쪽

MERCATOR.

Currenti , properanti, haud quiset sam dignum

habet decedere. Ita tres simitu res agendae sunt quando Unam occeperis: Et currendum, et Pugnandum, et autem jurgandum 'st in via. CHARINUS.

Quid illud est, quod ille tam expedite exquirit cursuram sibi pCura 'st, negoti quid sit, aut quid nuntiet.

Mali nescio quid nuntiat.

Periit seditionem facit lien, occupat Praecordia. Simul emicat suspiritus: Vix sustero hercle anhelitum. Periit animam nequeo vortere. nimis nihili tibicen siem. CHARINUS. At tu edepol sume laciniam, atque absterge Sudorem tibi. ACANTHI O. Numquam edepol omnes balineae mihi hanc lassitudinem eXiment.

256쪽

v. 18

Domin an Pris dicam esse herum Charinum P

Ego animi pendeo, Quid illud sit negoti: lubet scire eX hoc me ,

ut sim Certior. ACANT III o.

At etiam asto p at etiam cesso foribus facere hisce assulas pAperite aliquis. ubi Charinus herus P domin' est an foris PNum quisquam adire ad ostium dignum arbitratur PCHARINUS. Ecce me sAcanthio, quem quaeris. ACANTHI O.

Nusquam est disciplina ignaVior.

CHARINUS.

Quae te res male agitant P. ACANT III o. Multae, here, te atque me. CHARINUS.

Quid est negoti '

Principium inimicis dato.

. At tibi sortito id obtigit.

257쪽

tib et M E R C A T O R. . v. a 6

Loquere id negoti, quidquid est.

ACANTHI O. Placide: volo acquiescere. Tua caussa rupi ramices, jamdudum SPuto sanguinem. CHARINU s. Resinam ex melle Aegyptiam vorato, salvom feceris. A C A N Τ Η I O.

At tu edepol calidam picem bibito,

abscesserit. CHARINU S. Hominem ego iracundiorem , quam neminOm. ACANTHI O. At ego maledicentioTem, quam te, minem. C II A R I N U S.

Sin saluti quod tibi esse censeo, id Consuadeo.

A C A N T H I O. Apage istiusmodi salutem, cum cruciatu quae advenit. CHARINU S.

Dic mihi, an boni quid usquam 'st, quod quis

quam uti possiet . Sine malo omni: aut, ne laborem capias, quom. illo uti voles Paegritudo te, novi novi ne

Ciuitia

258쪽

Nescio ego istaec: philosopha i numquam diadici , neque SCio. Ego bonum, malum quo accedit, mihi dari

haud desidero. . CHARINUS. Cedo tuam mihi dexteram, agedum, ACanthio. ACANTHI O. Hemdabitur : tene. CHARINUS. Vin' tu te mihi ob esse sequentem, an nevis P

Opera licet

Experiri, qui me rupi, CRUSSa CUrrendo illa, . Ut quae scirem, scire actutum tibi liceret. CHARINUS. LiberUm Caput tibi faciam , Paucos cis menSeS. ACANTHIO. Palpo Percutis.. CHARINUS.

Egon' ausim tibi usquam quidquam facinus fal-SUm Proloqui PQuin jam priusquam sim elocutus, Scis, si mentiri volo.

Lassitudinem hercle verba tua mihi addunt,

enicas.

259쪽

CI MERCATOR.

CHARINUS. .

Siccine mihi obsequens es

Quid .vis faciam P

CHARINUS.

, Tuti'st id quod volo.

Quid est igitur, quod Viβ ' . .

CHARINUS. . Dicam. A C A N T H I O. Dice. CHARINUS.

At enim Placide volo.

Vae tibi l

Tibi equidem a portu aPPOrto hoc.

CHARINUS. 3

Quid fers P dic mihi.

Periit tu quidem thesaurum huc mihi aPPOrtavisti mali.

260쪽

Scio: jam miserum dices. Α C A N T H I O. Tu dixti, ego taceo.

CHARINUS.

Quid istuc est mali P '

Obsecro , dissolve jam me : nimis diu animi

Hercle vero vapulabis, nisi jam loquere , aut hinc abis.

Hoc sis vide, ut palpaturi nullu 'st, quando occepit, blandior.

Obsecro hercle oroque, ut, istuc quid sit . actutum indices: Quandoquidem mihi supplicandum servolo Vb

Tandem indignus videox l

SEARCH

MENU NAVIGATION