M. Acci Plauti Comoediae superstites viginti novissime recognitae et emendate. Volumen primintertium

발행: 1788년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

Quaeso edepol, exsurge: Pater advenit. CALLID ΑΜΑ ΤES.

Tuus Venit Pater Iube abire rursum. . quid illi reditio etiam huc. fuit p

Quid ego agam P pater jam hic me offendet mi

serum adVeniens ebrium , Aedis plenas ConViVarum , et mUlierum. miserum 'st OPUS,

Ioitur demum fodere Puteum, ubi sitis fauces

tenet.

Sicut ego adventu Patris nunc quaero, qUid fa

Etiam Figilas Z Pater ,' inquam , aderit jam hic

CALLIDAMATES.

. Ain' tu , pater pCedo soleas mihi ut arma capiam. jam Pol ego

occidam Patrem.' PHILOLACHES. Perdis rem: tace, amabo. abripite hunc intro actutum inter manus. CALLIDAMATES.

Jam, hercle, ego vos Pro matula habebo, nisi mihi matulam datis.

502쪽

Habe bonum animum: ego istum lepide me

T R A N I o. 'TaCeas: ego, qui istaeC sedem, meditabor tibi. Satin' habes, si ego advenientem ita Patrem faciam tulam, Non modo ne introeat, Verum etiam ut fugiat i

longe ab aedibus ΘVos, modo hinc abite intro, atque haec hinc

PTOPere amolimini. PHILO LACHES.

Ubi ego ero P

Quid est igitur P abeamus hinc nos.

Νon hoc longe , Delphium. . Namque intus potate haud tantillo hac quidem

Caussa minus. PHILOLACHES. -

Hei mihi, quam, istaec blanda dicta quo eve

niant, madeo metu lae R A N I O.

Potin' animo ut sies quieto, et facias quod jubeo' Vol. II. I i

503쪽

omnium Primum, Philematium , intro abi, et tu DelphiUm.

- . 'DELPHIUM.

Ita ille faxit Iuppiter.

Animum advoIte nunc tu iam, quae Volo a

Omnium primumdum aedes jam DC occlusae

sient: Intus cme muttire quemqUam Siveris. PHILOLACHES. Curabitur. T R A N I O. , Tamquam si intus natus nemo in aedibus habitet. PHILOLACHES. Licet.

T R A N I O. Neu quisquam TeSPONSet, quando hasce aedis pultabit SeneX. PHILOLACHES.

Numquid aliud p . .

Clavem mihi harunce aedium Laconicam Jam jube efferri intus: hasce ego aedis occludam hinc foris.

Diuitia

504쪽

PHILOLACHES. In tuam custodiam meque et meaS SPes trado, i Tranio. TRANIO.

Pluma haud interest, Patronus, an Cliens Pro- 'pior siet Homini, quoi nulla in pectore 'st audacia. Nam quoivis homini, Vel OPtumo, Vel Pessumo, Quamvis desubito facile 'st facere nequiter: Verum id videndum 'st, id viri docti si opus, Quae designata sint et facta nequiter , Ne quid patiatur, quamobrem Pigeat vivere: Tranquille cuncta, et ut PrOVeniant sine malo. Sicut ego eiciam, quae facta hic turbavimus, Profecto ut liqueant omnia et tranquilla sint, Neque quidquam nobis pariant ex se incommodi.

Sed quid tu egrederisῖ periit oli jam jam optume, PTaeceptis Paruisti l

Herus jussit maxumo opere Orare, Ut Patrem aliquo absterreres modo, Ne introiret. adeSt.

TRANIO.

Quin etiam illi hoc dicito,

Facturum me, ut ne etiam aspicere aedis audeat Capite obvoluto ut fugiat cum summo metu. Clavim cedo, atque abi hinC intro, atque oc- clude ostium:

Et ego hinc occludam. Jube venire nUnc iam. Ludos ego hodie vivo praesenti hic seni

in s

505쪽

Faciam , quod credo mortUo niamqUam Te. Concedam a foribus huc, hinc speculabor Procul, Unde advenienti sarcinam inponam seni.

ABEO, Νeptune, gratiam magnam tibi, Quom me amisisti a te ViX ViVom modo. Verum si posthac me Pedem latum modo Scies inposisse in Undam, haud caussa illico 'st, Quod nunc voluisti facere , qUin facias mihi. APage, aPage te a me. n anc Jam Post hunc diem, Quod crediturus tibi fui, omne credidi.

Edepol, Neptune , PeccaVisti largiter , - - . Qui occasionem hanC amisisti tam bonum. Q THEUROPIDES Triennio post Aegypto advenio domum, Cyedo , eXsPestatus veniam familiaribus.

Nimio edepol ille potuit exspectatioL

Sed quid hoc P occlusa janua si interdius PPultabo. heus, ecquis istas aperit mi foris i

Quis homo 'st, qui nostras aedis accessit Prope P

506쪽

Meus servos hic quidem 'st Tranio. '

Quidum p

. . . . . . Sic quia

Foris ambulatis. natus nemo in aedibus

Cur non tangerem pQuin pultando, inquam , paene confregi layis. 1. TRANIO. Tetigistin'

Tetigi, inquam et Pultavi.

507쪽

oo et MOSTELLARIA.

Quid est p

Quid est negoti P

Non potest Dici, quam indignum facinus fecisti et malum.

Fuge huc , fuge ad me propius. tetigistin foris st

Quomodo pultare potui, si non tangerem P

Μetuo, te atque istos eXPiare ut Possies. ΤΗ EUROPIDES. Quamobrem P aut quam subito rem mihi apportas novam p

508쪽

. ..

Et heus, Jubo illos illinc, amabo, abscedere.

Aedis ne attingite. tangite Vos quoque terram. - . T H E U Η Ο P I D E s.

Obsecro, hercle, quin eloquere jam. T R A N I o. Quia septem menses sunt, quom in hasce aedis pedem Nemo intro tetulit, semel ut emigravimus.

Eloquere, quid ita P

Circumspicedum, numquis est Sermonem nostrUm qui aUcupet. .

. T. H EUROPIDES.

Circumspice etiam.

Nemo 'st: loquere nunc iam. T R A N I O. Capitalis caedis facta 'st. ' THEUROPIDES.

Quid est y non intellego.

509쪽

Scelus inquam, factum 'st jamdiu antiquom et

Antiquom id adeo nos nunc factum invenimus.

Quid istuc est, sceleste P aut quis id fecit Θ cedo.

Hospes necavit hospitem captum manu ἔIste, ut ego opinor, qui has tibi aedis vendidit.

Necavit P

Aurum eii ademit hospiti, Eumque hic defodit hospitem ibidem in aedibus.

Quapropter id vos latium suspicamini P

. . . .

Ego dicam, ausculta. ut foris coenaverat Tuus gnatus, Postquam rediit a Coena domUm, Abimus omnes cubitum, CondormivimuS: Lucernam forte oblitus fueram eXstinguere ;Atque ille exclamat derepente minumum. ΤΗ EUROPIDES. Quis homo Θ an gnatUs meus P .

. St, tace: aUS Ulta modo. Ait venisse illum in somnis ad se mortuum. Τ Η E U R Ο P I D E S.

Nempe ergo in somnis P

510쪽

In somnis P .

Mirum quin vigilanti diceret, . Qui abhinc sexaginta annis Occisus foret. Interdum inepte stultUS ES.

Sed - ecce quae ille inquit: Ego transmarinus hospes sum Diapontius. Hic habito. haec mihi dedita 'st habitatio. Nam me Acheruntem recipere Orcus noluit, Quia praemature Vita careo. per fidem Deceptus sum , hospes hic me necavit, isque me Defodit insepultum' clam ibidem in hisce aedibus, Scelestias auri caussa. nunc tu hinc emigra. Scelestae hae sunt aedes, inpia 'st habitatio. Quae hic monstra fiunt, anno ViX POSSUm eloqUi. St, sti .

. . . Guttam haUd habeo sanguinis,

SEARCH

MENU NAVIGATION