장음표시 사용
391쪽
cujus nucleus non sanatii mandatur, jucundus per se, atque suavior e vino , quin & Vina succo suo commendans. Interior Africa ad Garamantas usque, &deserta , palmarum magnitudine & suavitate constat, nobilibus maxime circa delubrum Hammonis. XXXIV. Sed circa Carthaginem Punicum malum cognomine sibi vindicat: aliqui granatum appellant. Divisit & in genera : apyrenum V cAndo , cui lignosus nucleus abest : sed candidior ei natura, & blandiores stat acini, minusque amaris distincti membranis. Alia structura earum quaed3m, ut in favis, communis. Nucleos habentium quinque species: dulcia, acria, miXta, acida, Vinosa.
Samia & AEgyptia distinguuntur erythrocomis, Scleuco comis. CorticiS major usus eX acerbis ad perficienda coria. Flos balaustium vocatur , dc medicinis idoneus, & tingendis Vestibus, quarum color
XXXV. In Asia & Graecia nasci tur frutices: epipactis , quem alii elleborinen Vocant, parVis foliis, quae pota contra Venena prosunt, sicut erices contra serpentes et & in quo nascitur granum Gnidium, quod aliqui linum Vocant: fruticem vero thymelaeam, alii chamelaeam , alii pyros achnen, alii cnestron, alii cneoron : est similis ole stro, foliis angustioribus, gummosis si mordeantur , myrti magnitudine: semine, colore & specie
farris : ad medicinae tantum usum.
XXXVI. Tragion fruticem sola Creta insula gignit, terebintho similem & semine, quod contra sagittarum ictus essicacissimum tradunt. Eadem &
392쪽
tragacanthen, spinae albae radice, mulitim praelata apud Medos aut in Achaia nascenti. Pretium ejus in libras X, III. XXXVII. Tragon & Asia fert, sive scorpionem, veprem sine foliis, racemis rubentibus, ad medicinae usum. Myricen &.Italia, quam alii tamaricen vocant: Achaja autem bryam silvestrem et insigne in ea, quod sativa tantum ferat gallae similem fructum. In Syria & in AEgypto copiosa haec est: cujus infelicia ligna appellamus, quae tamen infeliciora sunt Graeciae. Gignit enim arborem Ostryn, quam & ostryam vocant, solitariam circa saxa aquosa, similem fraxino cortice, & ramis, folio piri, paulo tamen longioribus crassioribus. que, ac rugosis incisuris, quae per tota discurrunt: semine hordeo simili & colore. Materie est dura atque firma : qua in domum illata, dissiciles partus fieri produnt, mortesque miseraS. XXXVIII. Nec auspicatior in Lesbo insula arbor quae Vocatur eVonymoS, non absimilis Punicae arbori, inter eam & laurum folii magnitudine, figura vero & mollitie Punicae, flore candidiore , statim pestem denuntians. Fert siliquas sesamar sini-1es : intus granum quadrangula figura, spissum, letale animalibus : nec non & in solio eadem vis. Succurrit aliquando praeceps alvi exinanitio. XXXIX. Alexander Cornelius arborem eonem appellavit, ex qua facta esset Argo, similem robori viscum ferenti, quae nec aqua nec igni posset corrumpi , sicuti nec viscum: nulli alii cognitam, quod equidem sciam.
393쪽
. Adrachnen omnes fere Graeci portulacae nomine interpretantur, cum illa sit herba, & an- drachne vocetur, unius literae diversitate. Ceterum adrachne est silvestris arbor, neque in planis nascens, similis unedoni, folio tant tun minore , &nunquam decidente: cortice non scabro quidem ,
sed qui circumgelatus videri possit, tam tristis a spectu est. XLI Similis & coccygia solio, magnitudine minor. Proprietatem habet fructum amittendi lanugine , pappum Vocant:) quod nulli alii arborum
evenit. Similis & apharce, hisera aeque quam Adrachne. Priorem fructum incipiente pubescere, it Vaperagunt, alterum initio hiemis : quales eos, non
XLII. Et ferulam inter externas dixisse conveniat, arborumque generi adscripsisse : quoniam quarundam naturae sicut distinguimus) lignum omne corticis loco habent, hoc est, forinsecus : ligni
autem loco fungosam intus medullam, ut fambuci: quaedam Vero inanitatem, ut arundines. Ferula calidis nascitur locis , atque trans maria, geniculatis nodata scapis. Duo ejus genera : nartheca Graeci vocant, assurgentem in altitudinem narthecyan vero semper lit item. A genibus exeuntia folia maxima, ut quaeque terrae proXima. Cetero natura
eadem, quae anetho, & fructu similis. Nulli fruti cum levitas major : ob id gestatu facilior, baculorum usum senectuti praebet. XLIII. Semen serulae, thapsiam quidam VocaVere ; decepti eo, quoniam krula sine dubio est thapsh b Σ
394쪽
sia, sed sui generis, soliis foeniculi, inani caule
nec excedente baculi longitudinem : semen quale ferulae, radix candida. Incisa lacte manat, & contusa succo : nec corticem abdicant. Omnia ea Venena : quippe etiam sodientibus nocet: si minima adspiret aura, intumescunt corpora: faciemque invadunt ignes sacri : ob id cerato prius illinunt. Quibusdam tamen morbis auxiliari dicunt medici, Permixtam aliis : item in alopeciis, sugillatisque ac livent bus: ceu vero remedia desint, ut scelera non tractent. Sed ista praetexunt noxio instrumento : tantumque impudentiae est, ut Venenum artis esse persuadeant. Thapsia est in Africa vehementissima. Quidam caulem incidunt per messes, & in ipsa excaVant radice, quo succus consuat, arefactumque tollunt. Alii folia, caulem , radicem tundunt in pila, & succum in Sole coactum dividunt in pastillos. Nero Caesar claritatem ei dedit initio imperii, nocturnis grasationibus converberatam faciem illinens sibi cum thure, ceraque, & secuto die contra famam cutem sinceram circUmferen S.
Ignem ferulis optime servari certum est, easque in AEgypto praecellere. XLIV. Ibi & capparis , firmioris ligni frutex, seminisque & cibi vulgati, caule quoque una plerumque decerpto. Cavenda ejus genera peregrina: si quidem Arabiciam pestilens, Africum gingivis inimicum , Marmaricum vulvis, & omnium insationibus. Apulum vomitus facit: stomachum & alvum nrovet. Quidam id cynosbaton vocant, alii Opheo- staphylen.
395쪽
. XLV. Fruticosi est generis & sari, circa Nilum
nascens, duomun ferme cubitorum altitudine, pollicari crassitudine, coma papyri, similique manditur modo: radice ferrariis ossicinis praecipua, carbonis usu, propter duritiam. XLVI. Non omittendum est & quod Babylone seritur in spinis, quoniam non aliubi vivit, sicut& viscum in arboribus : sed illud in spina tantum , quae regia Vocatur. Mirum, quod eodem die germinat , quo injectum est. Injicitur autem ipso Ca-
HIS Ortu, celerrime arborem occupat. Condiunteo Vinum, & ideo serunt. Spina illa nascitur de Athenis in Longis muriS. XLVII. Frutex est & cytisus, ab Aristomacho Acheniensi miris laudibus praedicatus pabulo OVium, aridus Vero etiam suum : spondetque jugero ejus annua Η-S. Vel mediocri solo reditus. Utilitas , quae erVO, sed Ocior satietas, perquam modico pinguescente quadrupede, ita ut jumenta hordeum spernant. ΝΟ n ex alio pabulo lactis major copia aut melior, super omnia pecudum medicina a morbis omni usu praestante. Quin & nutricibus in desectu lactis aridum, atque in aqua decoctum, potui cum vino dari jubet: firmiores celsioresque infantes fore. Viridem etiam gallinis, aut si aruerit, ma desectum. Apes quoque nunquam desore cytisi pa-billo contingente, tromittunt Democritus & Aristomachus. Nec aliud minoris impendii est. Seritur
Cum hordeo: aut vere, semine, ut porrum : Vel CBIlle, Autumno ante brumam. Si semine, madidum:& si desint imbres, satum spargitur. Plantae cubitales
396쪽
seriuntur scrobe pedali. Seritur per aequinoctia tenero
frutice : perficitur triennio : demetitur Verno aequinoctio, elim florere desinit, vel pueri vel anus Vi- Iissima opera. Canus adspectu: breviterque, si quis exprimere similitudinem velit, angustioris trifolii frutex. Datur animalibus post biduum semper: hieme Vero quod in aruit, madidum. Satiant equos denae librae, & portione minora animalia: obiterque inter ordines allium & caepe seri fertile est. Inventus hic frutex in Cythno insula, inde translatus est in omnes Cycladas, mox in urhes Graec3S, magno casei proventu : propter quod maxime miror rarum esse in Italia. Non aestuum, non frigorum , non grandinum, aut nivis injuriam expavescit. Adjicit Hyginus , ne hostium quidem, propter nullam gratiam ligni.
XLVIII. Nascuntur & in mari frutices arbores que, minores in nostro. Rubrum enim , & totus Orientis Oceanus refertus est silvis Non habet lingua alia nomen, quod Graeci vocant phyeOS :quoniam alga herbarum magis vocabulum intelli gitur : hic autem est frutex. Folia lata colore viridi gignit, quod quidam prason vocant, alii ZOste-xa. Alterum enus ejusdem, capillaceo solio, sim, te sceniculo, in saxis nascitor : superius in vadis
haud procul litore; verno utrumque : & interit autumno. Circa Cretam insulam nato in petris pii
puras qnoque inficiunt, laudatissimo a parte Aquilonis, aut spongiis. Tertium est gramini simile, radice geniculata & caule, qualiter calami. XLIX. Aliud genus fruticum brIOn Vocatur,
397쪽
solio lacthicae, rugosiore tantum, jam hoc interius nascens. In alto Vero abies & quercus cubitali altitudine. Ramis earum adhaerent conchae. Querca,& tingi lanas tradunt. Glandem etiam quasdam ferre in alto : naufragis haec deprehensa urinant, busque. Et aliae traduntur praegrandes circa Sia cyonem : vitis enim passim nascitur : sed ficus sine foliis, rubro cortice. Fit & palma fruticum g rneris. Extra Herculis columnas porri fronde nascitur frutex, SI alius lauri, & thymi, qui ambo ejecti in pumicem tranSfigurantUr. . L. At in Oriente mirum est, statim a Copto per solitudines nihil gigni, praeter spinam, quae sitiens
Vocatur, & hanc raram admodum: in mari vero Rubro silvas vivere, laurum maxime, & olivam ferentem baccas , dc cum pluat, limgos , qui Sole tacti mutantur in pumicem. Fruticum ipsorum magnitudo ternum cubitorum est: caniculis reserta, vix ut prospicere e naVi tutum sit, remos plerumque ipsos invadentibus. LI. Qui navigavere in Indos Alexandri milites
frondem marinarum arborum tradidere in aqua viridem fuisse , exemtam Sole protinus in salem areiacentem. Iuncos quoque lapideos perquam similes veris per litora: & in alto quasdam arbusculas colore bubuli cornus ramosas , & cacuminibus rubentes : cum tractarentur, Vitri modo fragiles; in igne autem ut serrum inardescentes, restinctis colore suo redeunte. Eodem tractu insularum silvas operit aestus, quanquam altiores platanis populisque altissimis. Folia iis lauri, nos violae &
398쪽
391 C. PLINII NATUR . HISTOR. LIB. XIII.
Odore & colore. Baccae, ut oleis, & ipsae odoris jucundi, autumno nascentes, foliis nunquam deci- .cluis. Harum minores totaS integit mare. Maximarum cacumina .eXstant, Bd quae naves religantur,.& cum recessit aestuS, ad 1 radices. Alias quoque arbores in alto ab eisdem accepimus eodem in mari
visas, semper folia retinenteS : fructii earum lupino simili. ιLΙΙ.i Juba tradit, circa Troglodytarum insulas fruticem in alto vocari, Isidis crinem, corallio simi- Iem, si1ne soliis: praecisum mutato colore in nigrum durescere : cum cadat, frangi. Item, alium qui Vocatur charitoblepharon , efficacem in amatoriis :spathalia eo facere & monilia seminas: sentire eum se capi, durarique cornus modo, & hebetare aciem