Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XIII.

sine cortice, dentibus adhaerens. . Pretium ejus in libras, X, III. Deterius eX amygdaliS amaris, & ceraso, pessimum eX prunis .Fluit & ex vitibus, infantium hulceribus aptissimum : & aliquando ex olea, dentium dolori: ulmo etiam in Coryco monte Ciliciae, ac junipero, ad nihil utile : ex ulmi vero gummi & culices ibi nascuntur. Fit & ex far cocolla: ita vocatur arbor, commis utilissima pictoribus ac medicis, similis pollini thuris: & ideo

candida, quam rufa, melior. Pretium ejus, quod

XXL Nondum palustria attigimus, nec frutices

amnium. Prius tamen quam digrediamur ab AEgyaeto , & papyri natura dicetur, cum chartae usu maxime humanitas vitae constet & memoria. Et hanc Alexandri Magni victoria repertam, auctor est M. Varro, condita in AEgypto Alexandria. Antea non suisse chartarum usum : in palmarum foliis primo scriptitatum : deinde quarundam arborum libris. Postea publica monumenta plumbeis voluminibus, mox & privata linteis confici coepta, aut ceriS. Pugillarium enim usum fuisse etiam ante Trojana tempora invenimus apud Homerum. Illo vero prodente, ne terra quidem ipsa , quae nunc AEgyptus, intelligitur : cum in Sebennytico saltem ejus

nomo non riissi charta nascatur:) postea adaggerata Nilo. Siquidem a Pharo insula, quae nunc Alexandriae ponte jungitur, noctis dieique velisco navigii cursu terram fuisse prodidit. MOY aemulatione circa bibliothecas regum Ptolemaei & Eumenis iupprimente chartas Ptolemaeo idem Varro Q. Aa 4

382쪽

376 , C. PLINII SECUNDI

Branas Pergami tradidit repertas. Postea promiscue patuit tutis rei, qua constat immortalitas hominum. XXII. Papyrum ergo nascitur in palustribus gypti, aut quiescentibus Nili aquis, ubi evagataei agnant, duo cubita non excedente altitudine gurgitum , brachiali radicis obliquae crassitudine, trian stilis lateribus, decem non amplius cubitorum longitudine in gracilitatem fastigatum, thyrsi modo cacumen includens semine nullo, aut usu ejus alio, quam soris ad deos coronandos. Radicibus inco-1ae pro ligno utuntur: nec ignis tantum gratia, sed ad alia quoque utensilia vasorum. Ex ipso quidem papyro navigia texunt: & e libro Vela, tegetesque,

nec non & vestem, etiam stragulam, ac funes. Mandunt quoque crudum , decoctumque , succum tantum devorantes. Nascitur & in Syria, circa quem odoratus ille calamus, lacum. Neque aliis usuS est, quam inde, funibus rex Antigonus in navalibus re-hUS , nondum sparto communicato. Nuper Sc in Euphrate nascens circa Babylonem papyrum intellectum es eundem usum habere chartae. Et ta- nen adhuc malunt Parthi vestibus literas intexere. XXIII. Praeparantur ex eo chartae, diviso acuria praetenues, sed quam latissimas, philuras. Principatus medio, atque inde scissurae ordine. Hier tica appellabatur antiquitus, religiosis tantum Voluminibus dicata, quae ablutione Augusti nomen accepit : sicut secunda Liviae, a conjuge ejus. Ita descendit hieratica in tertium nomen. Proximum amphitheatricae datum fuerat a confecturae loco. Excepit hanc Romae fannii sagax ossicina, tenuatamque

383쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XIII. 377

curiosa interpolatione principalem fecit e plebeja,&Jnomen ei dedit. Quae non esset ita recurata, in suo mansit amphitheatrica . Post hanc Sattica ab oppido , ubi maxima fertilitas, ex vilioribus ramentis : propiorque etiamnum cortici Leneotica, a vicino loco, pondere jam haec, non bonitate, Venalis. Nam emporetica inutilis scribendo, involucris chartarum, segestriumque in mercibus usum Praebet; ideo a mercatoribus cognominata. Post hanc papyrum est, extremumque ejus scirpo simile, ac ne funibus quidem, nisi in humore, utile. TeXUntur omnes madente tabula Nili aqua. Turbidus liquor glutinis praebet vicem. Primo supina tabula scheda adlinitur longitudine papyri, qua

potuit esse, resegminibus utrinque amputatis: tran1Versa postea crates peragit. Premitur deinde premiis , & siccantur Sole plagulae, atque inter se junguntur, proximarum semper bonitatis diminutio ne ad deterrimas. Nunquam plureS scapo, quam

vicenae.

XXIV. Magna in latitudine earum disserentia :NI11 digitorum optimis: duo detrahuntur hieraticae. Fanniana denos habet: & uno minus amphitheatrica : pauciores Sattica: nec malleo sussicit: nam emporeticae brevitas sex digitos non eXcedit. Praeterea spectantur in chartis, tenuitaS, densitaS, candor , laeVor. Primatum mutavit Claudius Caesar: nimia quippe Augustae tenuitas tolerandis non sufficiebat calamis. Ad hoc transmittens literas liturae metum afferebat ex aversis: & alias indecoro visu pertranslucida. Igitur e secundo corio statumina

384쪽

C. PLINII SECUNDI

facta sunt: e primo, subtegmina. Auxit & latitudinem. Pedalis erat mensura, & cubitalis macrocollis : sed ratio deprehendit vitium , unius schedae revulsione plures infestante paginas. Ob haec praelata omnibus Claudia, Augustae in epistolis auctoritas relicta: Liviana suam tenuit, cui nihil priamae erat, sed omnia secundae. XXV. Scabritia laevigathir dente , conchaVe e sed caducae literae fiunt. Minus sorbet politura charta , magis splendet. Rebellat saepe humor incuriose datus primo, malleoque deprehenditur, aut etiam odore, cum fiterit indiligentior. Deprehenditur Scientigo oculis : sed inserta mediis glutinamentis taenia, filogo papyri bibula, vix nisi litera fundente se : tantum inesst Daudis. Alius igitur iterum teYendis lahor. XXVI. Glutinum vulgare e pollinis flore temperatur serVente aqua, minimo aceti aspersu : nam

fabrile, gummisque, fiagilia sunt. Diligentior cura:

mollia panis fermentati colata aqua fervente: munimum hoc modo intergerii: atque etiam lini lenitas superatur. Omne autem glutinum, nec Vetustius esse debet uno die, nec recentius. Postea malleo tenuatur , & iterum glutino percurritur, iterumque constricta erugatur, atque extenditur malleo. Ita sunt longinqua monumenta Tiberii Cajique Gracchorum manus, quae apud Pomponium Secundum vatem civemque clari si1mum vidi annos fere

post CC. Jam Vero Ciceronis, ac Divi Augusti, Virgiliique saepenumero VidemUS. XXVII. Ingentia exempla contra Varronis sen-

385쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XIII. 379etentiam de chartis reperiuntur. Namqtie Cassius Hemina, vetustissimus auctor Annalium, quarto eOrum libro prodidit, Cn. Terentium scribam agrum situm in Ianiculo repastinantem, offendisse arcam, an qua Νuma, qui Romae regnavit, situs fuisset. In eadem libros ejus repertos P. Cornelio, L. F. Cethego, M. Baebio, Q. F. Pamphilo Coss. ad quos A regno Numae colliguntur anni DXXXV , & hos fuisse e charta: majore etiamnum miraculo, quod tot intosi duraverunt annis : quapropter in re tBiamta ipsius Heminae verba ponam. Mirabantur alii, quomodo illi libri durare potuissent: ille ita rationem reddebat: Lapidem fuisse quadratum circiter in media arca vinctum candelis quoquoversus. In eo lapide insuper libros impositos fuisse : propterea arbitrari eos non computruisse. Et libros citratos fuisse : propterea arbitrarier tineas non tetigisse. In his libris scripta erant philosophiae Pythagoricae. Eosque combustos a Q. Petilio Praetore, quia philosophiae scripta essent. Hoc idem tradit L. Piso Censorius primo commentariorum: sed libros septem juris Pontificii, totidemque Pythagoricos fuisse: Tuditanus decimo tertio, Numae decretorum fuisse : ipse Varro Humanarum antiquitatum sexto, Antias secundo, duos Pontificales Latinos, totidem Graecos praecepta philosophiae continentes. Idem tertio ponit, quo comburi eos placuerit. Inter omnes vero convenit Sibyllam ad Tarquinium Superbum tres libros attulisse: ex quiabus igni duo cremati ab ipsa, tertius cum Capitolio Sullanis temporibus. Praeterea Mutianus tex

386쪽

C. PLINII SECUNDI

Consul prodidit nuper se 'legisse cum praesideret Lyciae, Sarpedonis a Troja scriptam in quodam templo epistolae chartam. Quod eo magis miror,s etiamnum Homero condente AEgyptuS non erat:

aut cur, si jam hic erat usus, in ipsa illa Lycia Bellerophonti codicillos datos, noniepistolas, prodidit. Sterilitatem sentit hoc quoque: factum que jam Tiberio principe inopia chartae, ut e Senatu darentur arbitri dispensandae : alias in tumultu

vita ercti.

XXVIII. AEthiopia , AEgypto contermina, insg-nes arbores non fere habet, praeter laniferas, quarum natura in descriptione Indorum atque Arabiae dicta est. Propior tamen huic natura lanae , ma-3orque folliculus granati modo mali : similesque& inter se arbores ipsae. Praeter hanc palmae, qua les retulimus. Insularum arbores ambitu AEthiopiae, & nemora odorata, in mentione earum dicta sunt. XXIX. Atlas mons peculiari proditur silva, de qua diximus. Confines ei Mauri, quibus plurima arbor citri, & mens artim insania, quas seminae viris contra margaritas regerunt. Exstat hodie M. Ciceronis in illa paupertate , & quod magis mirum est, illo aevo emta sestertium decies centenis millibus. Memoratur & Galli Asinii, sestertium undecies centenis mili. Venumdatae simi & duae a Juba rege pendentes: quarum alteri pretium fuit si stertiiim duodecies centena millia, alteri paulo minus. Interiit nuper incendio a Cethegis descendens, sesterstium quatuordecies centenis mill . permutata , latifundii taxatione, si quis praedia tanti mercari

387쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XIII. 3 8 I

malit. i l 1agnitudo amplissima adhuc fuit , unius commissae ex orbibus dimidiatis duobus , a reget Mauretaniae Ptolemaeo, quatuor pedum semipedis per medium ambitum, crassitudine quadrantali. Majusque miraculum in ea est artis, latente juncti ira, quam potuisset esse naturae. Solidae autem a Nomio Tiberii Caesaris liberto cognomen trahentis, tribus sicilicis infra quatuor pedes, totidemque infra semipedem crassitudinis. Qua in re non omitten- . dum videtur, Tiberio principi mensam quatuor pe- , des sextante sic ilico excedentem, tota vero crassitudine sescunciali, Operimento laminae vestitam fuisse se, cVm tam opima Nomio liberto ejus esset. Tuber hoc est radicis, maximeque laudatum, quod subterra totum fuerit: & rarius quam quae superne, quaeque gignuntur etiam in ramis : proprieque quod

tanti emitur, arborum Vitium est, quarum amplitudo ac radices aestimari possunt ex orbibus. Sunt Butem cupresso feminae etiamnum silvestri similes solio, odore, caudice. AncorariuS mons vocattirciterioris Mauretaniae, qui laudatissimam dedit citrum, jam eXhaustuS.

XXX. Mensis praecipua dos in venam crispis, vel in Vortices parvos. Illud oblongo evenit discursu, ideoque tigrinum appellatur : hoc intorto, & ideo

tales pantherinae Vocantur. Sunt Sc undatim crispar, majore gratia, si paVonum caudae oculos imi-' tentur. Magna vero post has gratia , eXtra praedictas, crispis densa 'eluti grani congerie, quas

ob id a similitudine aptatas vocant. Summa Vero

omnium in colore. Hic maxime mulsi placet, suis

388쪽

refulgens venis. Post haec amplitudo est: jam toti caudices iuvant: pluresque in una. Mensae vitia: lignum, ita vocatur materia surda, & indigesta simplicitas, aut platani foliorumn odo digesta : item ilignae Venae similitudo, vel

coloris : & quibus maxime obnoXias fecere; aestus Ventique , rimae , aut capillamenta rimas imitata. Postea muraena nigro transcurrens limite : varii1-que cornicum Punctis approhensuS, PAPAVerum nodo , & in totum atro propior colos, maculaeve discolores. Virides terra condunt barbari, & illinunt cera. Artifices Vero frumenti acervis imponunt septenis diebus, totidem intermissis : mirumque ponderi quantum ita detrahatur. Naufragia docuere nuper, hanc quoque materiam siccatam mari , duritie incorrupta spissari, non ullo modo vehementius. Nutriuntur optime, splendescuntque, manu sicca fricatae a balineis maxime: nec a vinis laeduntur, ut his genitae. Inter pauca nitidioris Vitae instrumenta haec arahor est: quapropter insistendum ei quoque paulum videtur. Nota etiam Homero fuit: thyon Graece Vocatur, ab aliis thya. Hanc itaque inter odoresuri tradit in deliciis Circes, quam Deam volebat

satelligi : magno errore eorum, qui odoramenta in eo vocabulo accipiunt, cum praesertim eodem versu cedrum laricemque una tradat: in quo manifestum est de arboribus tantum locutum. Theophrastus, qui primus a Magni Alexandri aetate scribit, quae circa urbis Romae quadringentesimum quadragesimum gesta si it annum, magnum jam

389쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XIII. 383

huic arbori honorem tribuit, memorataS ex ea referens templorum Veterum contignationeS, quan-

danaque immortalitatem materiae in tectis contra vitia omnia incorruptae. Radice nihil crispius, nec aliunde pretiosiora opera. Praecipuam. autem esse eam arborem circa Hammonis delubrum : nasci &in inferiore Cyrenaicae parte. De mensis tamen ta cuit: & alias nullius ante Ciceronianam vetustior memoria est , quae novitia apparet. XXXI. Alia est arbor eodem nomine , malum ferens eXsecratum aliquibus odore & amaritudine, aliis expetitum, domos etiam decorans, nec dicenda verbosiuS.

XXXII. Eadem Africa , qua vergit ad nos, insignem arborem loton gignit, quam Vocant cel-tin, & ipsam Italiae familiarem, sed terra mut tam . Praecipua est circa Syrtes atque Nasamonas. Magnitudo, quae piro : quanquam Nepos Corne- Iius brevem tradat. Incisurae folio crebrioreS r quae ilicis videntur. Disserentiae plures, eaeque maxime

fructibus fiunt. Magnitudo huic fabae, color cro ci , sed ante maturitatem alius atque Ritus , si1cut in uvis 'Nascitur densus in ramis myrti modo , non ut in Italia, cerasi: tam dulci ibi cibo, ut nomen etiam genti terraeque dederit, nimis hospitali

advenarum oblivione patriae. Ferunt Ventris non sentire morbum, qui eum mandant. Melior sine interiore nucleo, qui in altero genere osseUS Videtur. Vinum quoque exprimitur illi, simile mulso, quod ultra denos dies negat durare idem Nepos: haccasque concisas cum alica ad cibos doliis con-

390쪽

38 C PLINII SECUNDI

di. Quin δί exercitus pastos eo accepimus, ultro citroque commeantes per Africam. Ligno colos niger. Ad tibiarum cantuS eX petitur. E radice cultellis capulos, brevesque alios usus excogitant. Haec ibi natura arboriS.

Est autem eodem nomine & herba, & in gypto caulis in palustrium genere. Recedentibus enim aquis Nili riguis provenit similis fabae catile, foliisque densa congerie stipatis, brevioribus tantum gracilioribusque : cui fructus in capite papaveri ssimilis incisuris, omnique alio modo: intus

grana, ceu milium. Incolae capita in acerVis putrefaciunt : mox separant lavando, & siccata tundunt, eoque pane Utuntur. Mirum est, quod praeter haec traditur : Sole occidente papaVera ea comprimi,

de integi foliis : ad ortum autem aperiri, donec maturescant, flosque qui est candidus, decidat. Hoc amplius in Euphrate. tradunt, & caput ipsum & florem vespera 'nergi hisque in medias noctes , totumque abire in altum, ut ne . demissa quidem manu possit inveniri. Verti deinde, paulatin que subrigi, & ad exortum Solis emergere eXtra

aquam, ac florem patefacere, atque etiamnum insurgere, ut plane ab aqua absit alte. Radicem lotos haec habet mali cotonei magnitudine, opertam nigro cortice, qualis & castaneas tegit. Interius candidum corpus , gratum cibis , sed crudo gratius decoctum, sive aqua , siVe pruna. Nec aliunde magis, quam purgamentis ejus, sisteS crassescunt.

XXXIII. Cyrenaica regio loton suae postponit paliuro. Fruticosior haec, frvictuque magis rubens,

SEARCH

MENU NAVIGATION