장음표시 사용
361쪽
tum. In prima lanugine demetitur uva, ejusque melligo. Reliquum corpus Sole coquitur. Noctur. ni rores caventur. In fictili condita melligo colligitur : subinde Cyprio aere servatur. Optima, quae rufa, acriorque & aridior. Pretium omphacio in libras X , VI. Fit & alio modo, cum in mortariis uva immatura teritur : siccataque in Sole, postea
degeritur in pastillos. LXI. Eodem & bryon pertinet, uva populi albae. Optima circa Gnidum aut Cariam in sitientibus aut siccis, asperisque: secunda in Lyciae cedro. Eodem & oenanthe pertinet: est autem vitis labruscae uva: colligitur, cum floret, id est, cum optime olet: siccatur in umbra substrato linteo, atque in cados conditur. Praecipua ex Parapotamia: secunda ab Antiochia, atque Laodicea Syriae : tertia ex montibus Medicis. Haec utilior medicinae. Quidam omnibus iis praeserunt eam, quae in Cypro insula nascitur. Nam quae in Africa fit, ad medicos tantum pertinet, Vocaturque massaris. Omnibus autem ex alba labrusca praestantior, quam e nigra. LXII. Est praeterea arbor ad eadem unguenta per tinens, quam alii elaten Vocant, quod nos abietem , alii palmam , alii spathen. Laudatur Hammoniaca maxime , mox AEgyptia, dein Syriaca, dumtaxat in locis sitientibus odorata, pingui lacrima , quae in unguenta additur ad domandum oleum. LXIII. In Syria gignitur & cinnamum, quod ca-macum appellant. Hic est succus nuci expressus, multum a succo vero cinnami differens, vicina tamen gratia. Pretium in libras, asses quadraginta. Z a
362쪽
363쪽
365쪽
LIBER X Ι II. 1. II cetr Nus in odoribus habent pret a sl-
Vae et erantque per se mira singula: juvitque luxuria omnia ea miscere, & e cunctis unum odorem facere : ita reperta sunt unguenta. Quis primuS in- Venerit , non traditur. Iliacis temporibus non erant: nec thure supplicabatur : cedri tantum & citri suorum fruticum in sacris fumo convolutum nidorem noverant, jam rota succo reperto : nominatur enim id quoque in olei laude. Unguentum Pe sarum genti se debet. Illi madent eo, accersita commendatione, ingluvie natum Virus exstinguunt. Primum, quod equidem inveniam , castris Darii regis expugnatis, in reliquo ejus apparatu Alexander cepit scrinium unguentorum. Postea Voluptas ejus a nostris quoque inter laudatissima atque etiam honestissima vitae bona admissa est: honosque &ad defunctos pertinere coepit. Quapropter plura de eo dicemus. Quae ex his non erunt fruticum, ad praesens nominibus tantum indicabuntur e natura Vero eorum suis reddetur locis. II. Unguentis cognomina dedere aliis patriae , aliis succi, aliis arbores, aliis causae. Primumque id scire convenit, mutatam auctoritatem, & saepius
366쪽
transisse gloriam. Laiidatissit num fuit antiquitus in Delo insula : postea Mendesium. Nec mixtura &compositione tantum hoc accidit: sed iidem succi varie alibi ad quaelibet praevaluere, aut degeneravere. Irinum Corinthi diu maxime placuit, postea Cygici : simili modo rhodinum Phaseli: quam gloriam abstulere Neapolis, Capua, Praeneste. Crocinum in Solis Ciliciae diu maxime laudatum, mox Rhodi. Enanthinum in Cypro, postea Adramytteo. Amaracinum in Coo : postea eodem loco
praelatum est melinum. Cyprinum in Cypro , deinde in AEgypto , ubi Mendesium & Metopium subito gratius factum est. Mox haec abstulit Phoenice , & Cyprini laudem AEgypto reliquit. Panathenaicon suum Athenae perseveranter obtinuere.
Fuerat Sc pardalium in Tarso : cujus etiam compositio & mixtura obliterata est. Narcissinum qu O-que ex flore narcisso desiit componi. Ratio faciendi duplex : succhis, & corpus. Ille olei generibus fere constat, hoc odorum. Haec stymmata vocant, illa hedysmata. Tertius inter haec est colos, multis neglectus. Huius causa adduntur cinnabaris & anchusa. Sal adspersus olei naturam coercet. Quibus anchusa adjecta, sal non additur. Resina aut gummi adjiciuntur ad continendum odorem in corpore. Celerrime is evanescit atque defluit, si non sunt haec addita. Inguentorum expeditissimum fuit, primumque, ut verisimile est, e bryo dc balanino oleo. In crevit deinde Mendesium, balanino resina miX-ta , magisque etiamnum Metopio. Oleum hoc est,
367쪽
NATU R. HISTOR. LIB. XII Ι. 36 I
amygdalis amaris expressum in AEgypto. Cui addidere omphacium , cardamomum , juncum, calamum, mel, Vinum, myrrham, semen balsami, galbanum, resinam terebinthinam. E vilissimis quidem hodieque est, ob id creditum & in vetustissimis esse, quod constat oleo myrteo, calamo, cu presso, cypro , lentisco , malogranati cortice. Sed divulgata maxime unguenta crediderim rosae, qUM plurima ubique gignitur. Itaque simplicissima rho dini mixtura diu fuit, additis omphacio, fore rosae , crocino , cinnabari, calamo, melle , junco , salis flore aut anchusa, vino. Similis ratio & in crocino, additis cinnabari, anchusa, vino. Similis& in fampsuchino, admixtis omphacio, calamo.
Optimum hoc in Cypro & Mitylenis, ubi plurima sampsuchus. Miscentur & viliora genera olei e myrto, lauro, quibus additur sampsuchinum, lilium , scenum Graecum, myrrha, casia, nardum , juncuS, cinnamomum. E malis quoque cotoneis&struthiis fit oleum, ut dicemus,) melinum, quod
in unguenta transit, admixtis omphacio, cyprino, sesamino, balsamo , junco , casa , abrotano. SusInum tenuissimum omnium est. Constat ex liliis, balanino , calamo , melle , cinnamomo , croco , myrrha. Et idem cyprinum ex cypro, & Omphacio, & cardamomo, calamo, aspalatho, abrotano. Aliqui & in cyprinum addunt myrrham & panacem. Hoc optimum Sidone, mox' Fgypto, si non addatur sesaminum oleum. Durat δc quadriennio. Excitatur cinnamomo. Te linum fit ex oleo recenti, cypero, calamo, meliloto, foeno Graeco, mel-
368쪽
le, maro, amaraco. Hoc erat celeberrimum Menandri Poetae Comici aetate. Postea multo successisit propter gloriam appellatum megalium, ex oleobalanino, balsamo, calamo, junco, Xylobalsamo, casia, resina. Hujus proprietas, ut ventiletur incoquendo, donec desinat olere: rursus refrigeratum odorem suum capit.
Singuli quoque succi nobilia unguenta faciunt. In primis malobathrum : postea iris Illyrica, & Cyzicena amaracus herbarum utraque. Pauca his,
alia alii miscent: qui plurima, alterstri mel, salis
florem, omphacium, agni solia, panacem, eXterna Omnia. Prodigiosa cinnamomino pretia. Adjicitur cinnamo Balaninum oleum, xylobalsamum, calamus, juncus, balsami semina, myrrha, mel odoratum : unguentorum hoc crassissimum. Pretia ei a X, XXV, ad X, CCC. Nardinum, sive foliatum, constat omphacio, balanino, junco, costo , nardo , amomo, myrrha, balsamo. In hoc genere conveniet meminisse , herbarum , quae nardum Indicunt imitentur , species novem a nobis esse dictas: tanta materia adulterandi est. Omnia autem acutiora fiunt
costo, amomo, quae maxime nares feriunt: crassiora myrrha, suavioraque: medicinae autem utiliora croco et acerrima per se amomo. Hoc & capitis dolores facit. Quidam satis habent adspergere, quae sunt pretiosissima, ceteris decoctis. Myrrha & per se tinguentum facit sine oleo , stacte dumtaxat: alioqui nimiam amaritudinem affert. Cyprino viride fit, susino unguinosum, Mendesio nigrum , rho dino candidum, myrrha pallidum. Haec
369쪽
sunt antiquae inventionis genera, & postea ossicinarum furta. Νunc dicetur cumulus ipse deliciarum, & summa auctoritas rei. Ergo regale unguentum appellatum, quoniam Parthorum regibus ita temperatur : constat myrobalano , costo, amomo , cinnamo comRco, cardamomo, nardi spica , maro , myrrha, casia , styrace , ladano , opobalsamo , calamo , junco , oenanthe, malobathro , serichato , cypro, aspalatho, panace , croco, cypiro , amaraco, toto, melle, vino. Νihilque ejus rei causa in Italia victrice omnium, in Europa Vero tota, praeter irin Illyricam , & nardum Gallicum, gignitur. Nam Vinum,& rosa, & myrti solia, oleumque, communia sere omnium terrarum intelliguntur. III. Siccis odoribus constant, quae diapasmata Vocantur. Nam faecem unguenti magma appellant. Inter omneS potentissiimus odor, quisquis novissi me additur. Unguenta optime servantur in alabastris, odores in oleo : quod diuturnitati eorum tanto utilius est, quanto pinguius, Ut eX Amygdalis. Et ipsa unguenta vetustate meliora. Sol inimiciis his : quamobrem in umbra coquuntur plumbeis vasis. Experimentum eorum inVersa manu capitur , ne carnosae partis calor Vitiet. IV. Haec est materia luxus e cunctis maxime supervactii. Margaritae enim gemmaeque ad heredem tamen transeunt: Vestes prorogant tempus: unguenta illico exspirant, ac stiis moriuntur horis. Summa commendatio eorum , ut transeunte femina odor invitet etiam aliud agenteS : eXcedunt-
370쪽
que quadragenos denarios librae. Tanti emitur Voluptas aliena : etenim odorem qui gerit, ipse non sentit. Sed & haec aliqua differentia signanda sunt.
In M. Ciceronis monumentis invenitur, Unguenta gratiora esse, quae terram, quam quae crocum sa piant: quando etiam corruptissimo in genere magis tamen juvat quaedam ipsius vitii severitas. Sed quosdam crass1tudo maxime delectat, spissum appellantes : linique jam , non solum persundi, unguentis gaudent. Vidimus etiam vestigia pedum tingi: quod M. Othonem monstrasse Neroni principi ferebant. Quaeso ut qualiter sentiretur, juvaretque, ab ea parte corporis λ Nec non aliquem ex privatis audivimus jussisse, spargi parietes baline3rum Unguento : atque Cajum principem, solia temperari: ac ne principale Videatur hoc bonum,& postea quendam ex servis Neronis. Maxime tamen mirum est, hanc gratiam penetrasse & in castra. Aquilae certe ac signa, pulverulenta illa, &custodibus horrida, inunguntur sestis diebus; utinamque dicere possemus, quis primus instituisset. Ita est, nimirum hac mercede corruptae terrarum Orbem devicere aquilae. Ista patrocinia quaerimus Vitiis , ut per hoe jus sumantur sub casside un
V. Quando id primum ad Romanos penetraUerit, non facile dixerim. Certum est Antiocho rege Asiaque devictis , Urbis anno quingentesimo sexagesimo quinto , P. Licinium Crassum, L. Julium Caesarem Censores edixisse, ne quis venderet unguenta exotica: sic enim appellavere. At her-