Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XIII. 36

cules jam quidam etiam in potus addunt: tantique

amaritudo est, ut Odore prodigo sellantur eX Utra

que parte corporis . L. Plotium , L. Planci bis Consulis Censorisque fi atrem, proscriptum a Triumviris, in Salernitana latebra unguenti odore proditum constat: quo dedecore tota absoluta proscriptio est. Quis enim non merito judicet periisse se tales λVΙ. Cetero terrarum omnium AEgyptuS accommodatissima unguentis: ab ea Campania est, copia rosae. Iudaea vero inclyta est vel magis palmis: UMUm natura nunc dicetur. Sunt quidem & in Europa, Vulgoque Italia, sed steriles. Ferunt in maritimis Hispaniae fructum, verum immitem : dulcem in Africa, sed statim evanescentem. Contra in Oriente : ex his vina, gentiumque aliquibus panis : plurimis Vero etiam quadrupedum cibuS. Quamobrem jure dicentur externae. Nulla est in Italia sponte genita, nec in alia parte terrarum , nisi in calida : Dugifera vero nusquam, nisi in servida. VII. Gignitur levi sabulosaque terra : majore in parte & nitros a. Gaudet & riguis : totoque Anno bibere cum amet, anno sitienti. A fimo quidem etiam laedi putant: & Assyriorum pars aliqua, si non rivis misceatur. Genera earum plura :& prima fruticem non excedentia: sterilem hunc,

aliubi & ipsum fertilem, brevique ramorum orbe foliosum. Tectorii vicem hic parietibus plerisque in locis praestat contra aspergines. Procerioribus silva arbore ex ipsa foliorum aculeo Dulicante

372쪽

366 C. PLINII SECUNDI

circa totas pectinatim , quas silvestres intelligi necesse est. Incerta tamen libidine etiam mitioribus se miscent. Reliquae teretes atque procerae, densis

gradatisque corticum pollicibus, ut orbibus, faciles se ad scandendum Orientis populis praebent, vitilem sibi arborique indutis circulum , mira pernicitate tum homine subeunte. Coma omnis in cacumine, & pomum est: non inter solia hoc, ut in ceteris : sed suis inter ramos palmitibus race-inosum, utraque natura UVae Atque pomi. Folia cultrato mucrone , lateribus in sese bifidatis, bella primum demonstravere gemina : nunc ad funes, itiliumque neXus, & capitum levia umbracula

sinduntur.

Arboribus, immo potius omnibus quae terra gignat, herbisque etiam , utrumque sexum esse diligentissimi naturae tradunt: quod in plenum satis sit dixisse hoc in loco : nullis tamen arboribuS manifestius. Mas in palmite floret, femina citra sorem germinat tantum spicae modo . Utrisque autem prima nascitur pomi caro : postea lignum intus, hoc est, semen ejus. Argumentum, quod parvae sine hoc reperiuntur in eodem palmi 1e. Est autem oblongum : non, ut oliviS, orbiculatum. Praeterea

caesum a dorso pulvinata fisi tira, de in alvo media plerisque umbilicatum , unde primum spargitur radix. Seritur autem pronum, & bina juXta composita semina superque totidem, quoniam infirma singulis planta est : quaternae coalescunt. Multis candidisque lignum hoc a carnibus discernitur tunicis, aliis corpori adhaerentibus : laxeque distans,

373쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XIII. 367

tantum cacumini sto adhaeret. Caro maturescir anno. Quibusdam tamen in locis, ut in Cypro, quanquam ad maturitatem non perVeniat, grato sapore dulcis est: & folium ibi latius, fructus quam reliquis rotundior: nec ut devoretur corpUS, Verum

ut exspuatur , succo modo expresib. Et in Arabia languide dulces traduntur esse palmae : quRnquam Iuba apud Scenitas Arabas praesert omnibus saporibus, quam vocant Dabian. Cetero sine maribus non gignere feminos sponte edito nemore confirmant : circaque singulos plures nutare in eum pronas blandioribus comis. Illum erectis hispidum, affatu visuque ipso & pulvere etiam reliquas maritare : hujus arbore excisa viduas pos sterilescere seminas. Adeoque es Veneris intellectus, ut coitus etiam eYcogitatus sit ab homine, ex maribus flore ac lanugine , interim vero tantum pulVere insperso seminiS. VIII. Seruntur autem palmae & trunco, duum

cubitorum longitudine, a cerebro ipso arboris fissuris diviso atque desosib. Et ab radice avulsae vitalis es: satus, & ramorum tenerrimis. In Asyria, ipsa quoque arbor strata in solo humido totata radicatur, sed in frutices, non in arborem. Eringo plantaria instituunt, anniculasque transferunt,& iterum bimas. Gaudent enim mutatione sedis, verna alibi, in Assyria autem circa CaniS ortus. Nec ferro attingunt ibi novellas: sed religant co mas , ut in altitudinem exeant. Robustas deputant crassitudinis gratia, semipedales ramorum relinquentes truncos, qui decisi alibi necantanatrem. Dixi

374쪽

;68 C. PLINII SECUNDI

mus salsiim ab his sbium diligi. Ergo ubi non est tale, salem adspergunt, non radicibus, sed longius paulo. Quaedam in Syria & AEgypto in binos dividunt se truncos : in Creta & in ternos , quaedamque in quinos. Ferunt statim in trimam. In Cypro Vero, Syria, AEgypto, quadrimae: aliquae quinquennes , altitudine hominis , nullo intus pomi ligno , quamdiu sunt noVellae, ob id spadonum ac

cepto nomine.

IX. Genera earum multa. Sterilibus ad materias, Operumque lautiora, utitur Assyria Sc tota Persis. Sunt & caeduae palmarum quoque silVae, germinantes rursus ab radice succisae. Dulcis medulla earum in cacumine , quod cerebrum appellant: exem-taque Vivunt, quod non aliae. Vocantur autem chamaerepes, folio latiore ac molli, ad vitilia utilissimo. Copiosae in Creta, sed magis in Sicilia. E palmis prunae ViVaces, ignisque lentus. Fructiferarum aliis brevius lignum in pomo, abis longius: his mollius, illis durius: quibusdam

osseum lunatumque, dente contra fascinantes religione politum. Aliud pluribus Vestitum pauciori-ibusve tunicis: aliud crassioribus tenuioribusve. Ita fiunt undequinquaginta genera, si quis omnium persequi velit nomina etiam barbara, Vinorumque eae iis disserentias. Clarissimae omnium, quas regias appellavere ab honore , quoniam regibus tantum Persidis servarentur, Babylone natae uno in horto Bagoti : ita enim vocant spadones, qui apud eos etiam regnavere. Hortus ille nunquam nisi dominantis in aula fuit. At in meridiano orbe praecipuam

375쪽

NATUR. MISTO R. LIB. XI H. 36

obtinent nobilitatem syagri, proximamque margarides. Hae breves, candidae, rotundae, acinis, quam balanis, suntliores. Quare & nomen a margaritis accepere. Una earum arbor in Chora esse traditur runa & syagrorum. Mirumque de ea accepimus, chim phoenice ave, quae putatur ex hujus palmae argumento nomen accepisse, iterum mori ac renasci ex seipsa: eratque, cum haec proderem , fertilis. Ipsum pomum grande, durum, horridum , & a ceteris generibus diitans sapore ferino, quem ferme in apris novimus: evidentissimeque causa est nominis. Quanta auctoritas sandalidum, a similitudine appellatarum. Iam in AEthiopiae sane quinque earum nec plures arbores tradunt, non raritate magis, quam suavitate mirabiles.

Ab his caryotae maxime celebrantur, & cibo quidem , sed & succo uberrimae. Ex quibus praecipua vina Orienti, iniqua capiti, unde pomo nomen. Sed ut copia ibi atque sertilitas, ita nobilitas in Iudaea, nec in tota, sed Hiericulate maXime. Quanquamdaudatae & Archelaide , & Phaselide , atque Liviade , gentis ejusdem conVallibus. Dos his praecipua succo pingui lactentibus: quodamque Vini sapore in melle praedulci. Sicciores in hoc genere Nicolai, sed amplitudinis praecipuae, quaterni cubitorum longitudinem essiciunt. Minus speciosae , sed sapore caryotarum sorores, Ob hoc Adelphides dictae, proximam suavitatem habent, non tAmen eantiem.

Tertium ex his genus patetae, nimio liquore abundat : rumpitque se pomi ipsius, etiam in tua matre , ebrietas, calcatis similis.

376쪽

Suum genus e sicciore turba junceis, praelonga gracilitate curvatis interim. Nam quos ex his honori Deorum dicamus, chydaeos appellavit Judaea , gens contumelia numinum insignis. In totum arentes Thebaidis atque Arabiae , macroque corpore eYiles, & assiduo Vapore torrenteS, crustam verius,

quam cutem, obducunt. In ipsa quidem AEthiopia friatur, canta est siccitas, & farinae modo spisu satur in panem. Gignitur Mitem in frutice ramis cubitalibus , folio latiore , pomo rotundo , sed

majore, quam mali, amplitudine: coicaS Vocant. Trienni' maturescunt: semperque frutici pomum est subnascente alio. Thebaidis fructus extemplo in cados conditur, cum sui ardoris anima: ni ita fiat, celeriter exspirat: marcescitque non retostus furnis. Ex reliquo genere plebejae videntur. Syri &Juba tragemata appellant. Nam in alia parte Phoenices Ciliciaeque, populari etiam nomine a nobis appellantur balani. Eorum quoque plura genera. Differunt figura rotunditatis aut proceritatis. Disi ferunt & colore, nigriores ac rubenteS. Nec pauciores fiςo traduntur colores. Maxime tamen placent candidi. Distant & magnitudine : prout multi cubitum effecere. Quidam sunt non ampliores fata. Servantur hi demum, qi,i nascuntur in falsis

atque sabulosis, ut in Judaea, & Cyrenaica Africa . Non diem in AEgypto , Cypro, Syria, & Seleucia Assyriae. Quamobrem sues, & reliqua animalia ex his saginantur. Vitiati aut vetusti ejus pomi signtim

est, cecidisse candidam verrucam, quae racemo Bdhaeserit. Alexandri milites palmis viridibus stran-

377쪽

gillati filiit. In Gedrosis id iactum est pomi genere, alibi copia evenit. Est enim tanta musteis sit avitas, ut finis mandendi non nisi periculo fiat.

X. Syria praeter hanc peculiareS habet arbores. In nucum genere pistacia nota. Prodesse adversus 1erpentitim traduntur nro. sus, & potu & crbo 'In ficorum autem, caricas, & minores ejus generis, quae cottana vocant. Item pruna in Damasco motite nata , & myXa : utramque jam familiarem Italiae. Ex myxis in Hgypto & vita fiunt. XI. Iuniperi isimilem habent Phoenices & cedruies minorem. Duo ejus genera, Lycia & Phoenicia,

differunt solio : nam quae durum, acutum, spinosum habet, oxycedros vocatur, ramosa & nodis infesta: altera odore praestat. Fructum ferunt myrti magnitudine, dulcem sapore. Et majoris cedriduo genera: quae floret, fructum non fert. Frugi sera non floret: & in ea antecedentem fructum occupat noVUS. Semen ejus cupresso simile. Quidam cedrelaten vocant. Ex hac resina laudatissima. Materiae vero ipsi aeternitas : itaque & simulacra deorum eX ea factitaverunt. Cedrinus es: Romae inddlubro Apollo Sosianus , Seleucia advectus. Cedro similis in Arcadia esst arbor: in Phrygia Fru

tex Vocatur.

XII. Syria & terebinthum habet. Ex his mascula est sine fructu. Feminarum duo genera. Alteri fructus rubet lentis magnitudine : alteri pallidus, cum Vite maturescit, non grandior faba, Odore jucundior , ta ut resinosus. Circa Idam Troadis I& in Macedonia brevis arbor haec atque fruticosis , in Di A a 2

378쪽

C. PLINII SECUNDI

372 asco Syriae magna. Materies ei admodum lenta, acsdelis ad vetustatem , nigri splendoris : sos racemosus olivae modo, sed rubens : folia densa. Fert &folliculos emittentes quaedam animalia, ceu culiceS,Ientoremque resinosum, qui & cortice erumpit.

XIII. Etiam rhus Syriae mascula seri, sterili semina, solio ulmi paulo longiore & piloso, folio-a uni inter se semper contrariis pediculis, gracilibrevique ramo. Pelles candidae conficiuntur iis. Semen lenti simile , cum, uVa rubescit, quod Vocatur xlius, medicamentis necessarium. XIV. Ex AEgypto multa genera, quae non alist. Ante omnia sicus, ob id AEgyptia cognominata. Arbor moro similis folio, magnitudine, adspectu. Pomum fert non ramis, sed caudice ipso. Idque ipsum ficus est praedulcis, sine granis interioribus,

perquam foecundo prOVentu , scalpendo tantum serreis iunguibuS : aliter non maturescit. bed cum factum est, quarto die demetitur, alio subnascente : septeno ita numerosa partu, per singulas aestates multo lacte abundante. Subnascitur, etiamsi non scalpatur, scelus quater aestate, prioremque eXpel

Iit immaturum. Materies proprii generis inter utilissimas. Caesa statim stagnis mergitur : hoc est ejus siccari. Et primo sidit, postea fluitare incipit: certoque fugit eam alienus humor, qui aliam omnem rigat. Cum innatare coeperit, tempestivae habet

signum.

XV. Huic similis quadamtenus quae Vocatur Cypria ficus in Creta. Nam & illa in caudice ipso sert pomum, & ramis, cum in crassitudinem adole-

379쪽

NATUR. HI Sro R. LIB. XVI. 373'

vere. Sed haec germina emittit sne ullis foliis: radice similis populo, solium ulmo. Fructus quater- Nos fundit: toties & germinat. Sed grossiis ejus non maturescit, nisi incis ira emisso lacte. Suavi tas & interiora, fici : magnitudo, sorbi. XVI. Similis & quam Jones ceroniam Vocant: trunco & ipsa fertilis, sed, pomo siliquae. Ob id quidam AEgyptiam ficum dixere, errore manifesto. Non enim in AEgypto nascitur, sed in Syria, Ioniaque, & circa Gnidum, atque in Rhodo di sempercomantibus foliis : flore candido, cum Vehementia odoris et plantigera imis partibus, & ideo su Perficie flavescens, succum auferente sobole. Pomo antecedentis anni circa Canis ortum detracto , statim alterum parit: postea florem, per Arcturum:

hieme foetus enutriente.

XVII. AEgyptus & Persicam arborem sui generis habet, similem piro, folia retinentem. Fertilitas assidua ei, subnascente crastino fluctii: maturitas etesiarum assiatu. Pomum longius piro, inclusum amygdalae putamine, & corio, colore herbido et sed ubi nux illi, huic prunum, differens brevitate ac mollitie : & quamvis blandiatur praedulcis suavitas, innocuum. Materies bonitate, firmitudine, nigritia quoque nihil differens. a loto. Simulacra ex ea factitavere. Non eadem gratia, quanquam fideli

materie, ex arbore quam balanum appellavimus, magna eX parte contorta e navalis itaque tantum est XVlII. At e diverso cuci in magno honore,

palmae similis, quando & ejus seliis utuntur ad textilia. Differt quod in brachia ramorum spars

380쪽

itur. Pomo magnitudo, quae manum impleat, co lor fulvus, commendabilis succo ex austero dulci. Lignum iptusigrande, firmaeque duritiae, ex quo velares detornant anulOS. In eo nucleus dulciS , dum recens eit: siccatus durescit ad infinitum, ut mandi non possit, nisi Phu ibus diebus maceratus. Materies crispioris elegantiae, & ob id Persis gralissimδ. XIX. Nec minus spina celebratur in eadem gente dumtaXat nigra, quoniam incorrupta etiam in aquis

durat, ob id utilissima navium costis. Candida facile putrescit. Aculeus spinarum & in foliis. Semen in siliquis, quo coria perficiuntur gallae vice. Flos&icoronis jucundus, & medicamentis utilis. Manat & gummi ex ea. Sed praecipua utilitas, quod caesa anno tertio resupgit. Circa Thebas haec, ubi& quercus, & Persica, & oliva, CCC a Nilo stadiis, silvestri tractu, & suis fontibus riguo. Ibi &prunus AEgyptia, non dissimilis spinae proxime dic- pomo mespili, maturescens bruma, nec folia dimittens. Lignum in pomo grande, sed corpus ip

sum natura copiaque, messium instar incolis. Purgatum enim tundunt, servantque ejus offas. Silvestris & circa Memphim regio tam vastis arboribus, ut terni non quirent circumflecti : unius peculiari miraculo, nec pomum propter, usu vealiquem, sed eVentum. Facies enim spinae folia ii

.het, ceu PennaS, quae tactis ab homine ramis cadunt protinus, ac postea renascuntur.

XX. Gummi optimum esse ex AEgyptia spina conVenit, Vermiculatum , colore glauco, purum,

SEARCH

MENU NAVIGATION