장음표시 사용
11쪽
Mercatoris quae in codice Bellovacensi reperta fuerant, simul orans uti investiga-
xet an eadem aut alia extarent in eo codice ex quo sua descripserat Holstentus. Poc. sinus vero cum in bibliothecam Vaticanam se propterea contulisset , illic inter codices qui fuerant Comitis Palatini reperit vetus exemplar operum Marii Mercatoris , ex eoque descripta misit quae in Bellovacensi contineri significatum fuerat. Constituerat autem Labbeus, ut erat vasto animo & laboris appetens, illa dare in vulgus ; sed interim morte praeoccupatus, alii reliquit hanc curam. Fuitis R. P. Ioannes Garnerius ex eadem societate , qui permultos annos theologiam summa cum laude docuerat in collegio Parisiensi , adeo que multa & magna subsidia habebat ad
parandam & ornandam editionem eorum
operam in quibus habentur quamplurima adversus haereses Pelagii & Nestorii. Itaque is ea publici juris fecit heic Pari sis anno MDCLXXIII. divisa in duas partes ; in quorum prima posuit quae ad causam Pelagii pertinent, in secundam verox ecit controversiam de incarnatione Domini nostri Iesu Christi, quam Nestorius exagitabat. Addidit annotationes & dissertationes amplissimas ac pIurima eruditione refertas , quae magnam lucem
12쪽
asserunt scriptis Marii Mercatoris. Eodem anno R. P. Domnus Gabriel Gerberonius monachus Benedicimus, al- sumpto nomine Rigberii, aliquam partem eorundem operum , quorum e emplum habuerat ex bibliotheca Vaticana , edicuravit Bruxellis , nimirum commonitΟ-rium adversus haeresim Pelagii & Caelestii vel etiam scripta Iuliani & cetera quae
sequuntur usque ad sermonem tertium Nestorii adversus Dei genitricem Mariam. Desinit enim haec editio in sermone secundo , cujus initium est istud : Contumelias . quidem. Sequuntur autem ejusdem viri cla- rissimi annotationes doctissimae ad easdem Marii Mercatoris lucubrationeS. Qua autem occasione ego ad idem argumentum tractandum accesserim, quid in operibus Marii recensendis praestitum a me
sit,paucis expediam.Cium annoMDCLXXVII. serio cogitarem de edendo tomo primo novae collectionis Conciliorum,qui anno praeterito emissus est, mentionemque veteris
exemplaris Bellovacensis Concilii V. fieri animadvertissem a Labbeo , incensus sum desiderio illius habendi. quod assecutum me fuisse beneficio viri doctissimi Gode-fridi Hermani ejusdem Ecclesiae Can nici lubens profiteor. Cum autem illudeVolverem, conjuncta cum eo reperi ope
13쪽
Marii Mercatoris , ea que statim contulicum editionibus virorum clarissimorum. Agnovi porro ex collatione veteris exem plaris ordinem mutatum fuisse a Garnerio Propter eas causas quas supra commemoravi , tum multa ab eo mutata dum media cinam adhibere tentaret locis corruptis, denique nonnulla omissa quae mihi videbantur esse magni momenti. AgnOVi pz iterea codicem Bellovacensem esse valde mendosum ac mutilum, adeoque alio exemplari opus esse ut depravata possent eme dari & omissa restitui. Quamobrem VI.Kal. Decembris anni MDCLxxvii. scripsi ad eminentissimunx Cardinalem eundemque virum doctissimum ac studiorum nostrorum amanti stimum Hieronymum Casa natam, eumque rogavi ut in mei gratiam faceret exicribi codicem Vaticanum in quo Marii Mercatoris opera extant & ad me mitti j beret. Ille vero ita ad me rescripsit Idibus Martiis anni sequentis. Plura mihi occurrunthrabenda ut postulationibus tuis satisfaciam.
. Codex UD Marii Mercatoris Palatino- ricanus costatus cum Araxes s ac Parisieη-
si , reventus es longe ab utririque diversius. Primus si quidem voluminis illius exigua pars
est. In altero vero , licet mole majori , multa GJnt , er ea quae continentur, ordine profus Varao Dyntan uuare manus operi istio
14쪽
admota fuit, ut integra codicis Vaticani eriscriptione votis tuis satisfacerem. Quoniam vero ea omnia quae habentur in editione Armxesten si prorsus conveniunt .re o ordine cum manuscripto Vaticano, nulgatenus duxi in iis transcribendis tempus insumere ac labore penitus inutili tua desideria protrahere ιρd satius existimavi opus adoriri ubi desiit Rig
berius, ut ex quaternione quem tibi transemiruto comperies, his ptara brevi daturus. Barbaris ac truncis vocibus scatet hic codex. Et
quamvis facile potuissem ex ingenio istas vessupplere vel emendare , ex industria tamen omisi, consectus optare te genuisum ac fidelissimum illius codicis, qualiscunque sit, exemplar. Damus igitur tibi nunc, L E C T O R, Opera Marii Mercatoris qualia leguntur in antiquis exemplaribus Ecclesiae Bellovacensis de bibliothecae Vaticanae, & ea quidem
fide ac diligentia ut errores etiam retinue rimus veterum librariorum. Existimavit vir clarissimus Ioannes Garnerius codicem
Bellovacensem Vaticano longe pretestare. At ego compertum habeo Vaticanum esse Bellovacensi multo meliorem, non solum quia est interdum emendatior, sed etiam quia nonnulla habet quae manifesto constat omissa esse ab eo qui Bellovacensem
scripsit, ut sunt, exempli causa , tituli
15쪽
omndam fragmentorum excerptorum
ex Theodorero Episcopo Cyrensi, The doro Mopsuestano, Diodoro Tarsensi, MEutherio Tyanensi. Nam cum tituli illi deessent in codice Bellovacensi, ex eo factum est ut Garnerius inciderit in ambages inzxtricabiles, & sic, ut cum Plinio loquar , torsit ingenia contemplantium. Optandum autem esset ut alia vetera ejusdem scriptoris exemplaria emendatiora reperirentur, quorum Ope ea emendari possent quae supra diximus esse corrupta. Interim autem dum Deus opi. max. istud beneficium praestet mortalibus, his qualibuscum
Reliquum est ut nonnulla dicamus de auctore ipso, quis criasve fuerit, ad quae studia semet applicuerit. Vir ille clarissimus de quo paulo ante memoravi , qui primus opera Marii Mercatoris emisit in lucem, existimavit eum Campanum fuisse aut Apulum, Vel ex ea parte Italiae quae vergit ad Siciliam, quia Caelestii Iuliani, quorum primum contendit fuisse Cama panum , aliam Apulum, res domesticas pruvatasque ita novit quemadmodum vix ait ri licet quam qui fuerit ejusdem aut civi tatis aut saltem provinciae. Verum' argumentum istud non importat necessariam
evidentiam. Nam & Hieronymus, quai
16쪽
vis ipse Stridoniensis esset sive DaImara, Pauli patria Thebani dc Hilarionis Pali stini vitam sic descripsit tamquam sui essent, & Vigilantii hominis Galli ortum dc
natalia sic novit ac si ejusdem cum illo cuvitatis & provinciae fuisset. Exemplis talibus plena sunt omnia. Itaque , quoniam . mihi quoque fas est divinare , arbitror. hunc nostrum Mercatorem fuisse Afrum, tum quia eundem esse illum reor cum eo
qui fuit discipulus sancti Augustini, cujus
hic noster se studiosissimum & admirato axem esse palam profitetur, tum ob modum scribendi quam simillimum stylo scriptorum Africanorum illius aetatis , denique quia Facundus Episcopus Hermianensis ejus verbis interdum usus est in compositione librorum suorum pro defensione
trium capitulorum. Floruisse illum ab anno circiter CCCCXVIII. usque ad annum CCCCL. hinc recte collegit vir doctissimus quod accepit ab Augustino epistolam anno CCCCXVIII. α quod haeresis Eutychianae alicubi meminerit, quae anno CCCCLI. damnata est. quod pluribus conficit idem vir clarissiamus. Fallitur tamen , ut arbitror , in eo quod existimat vel non pervenisse eum ad annum CCCCL. vel ex eo lcmpore nihil
scripto mandasse quod ad nos pervenerit.
17쪽
. Nam cum ex his quae referuntur pag. 3constet illum scripsisse post inventum n men Eutychianorum , id est , aliquanto post habitam synodum Chalcedonensem, quae damnavit impium dogma Eutychetis, manifestum est illum scripsisse aliquanto
post annum CCCCLI. quo synodus illa habita est. Atenim Mercator graviter insectatur Theodoretum Episcopum Cyrensem, non facturus haud dubie si rescivisset eum re-Ceptum a tanta synodo post idoneam fidei suae professionem. Ex quo colligi potest iIIum non pervenisse usque ad tempora synodi Chalcedonensis aut certe nihil ex eo tempore scriptis mandasse quod ad nos pervenerit. Sic cnim argumentatur vir doctissimus .Ego vero hinc certissime colligo superas item fuisse Concilio Chalcedonensi quod, ut antea dixi, mentionem facit Eutychian rum , Eutychianorum inquam, quorum nomen auditum non est in Ecclesia Dei ante' tempora synodi Chalcedonensis. Illud erugo ex insectatione Theodoreti tantum colligi posse mihi videtur , aut Mercat rem ista, quod facile crediderim, adversus illum scripsisse ante quam Chalcedo
nensis synodus haberetur , aut si postea scripsit, tarde ad eum pervenisse gesta synodi ad ociue conmerram ei non fuisse iL
18쪽
. Quamvis autem nemo veterum citaverit opera Marii Mercatoris, ea tamen cog
nita fuisse antiquitus hinc liquido patet quod scholia Cyrilli Alexandrini de inta
Carnatione unigeniti non aliunde habemus quam ex interpretatione Mercatoris,& quod testimonia patrum relata in Co cilio Ephesino adversus Nestorium reperiuntur etiam ex eadem interpretatione in codice 1868. bibliothecae Coibertinae. Praeterea ejus verbis usi tape sunt Facundus
Episcopus Hermianensis & Pelagius II. in epistola tertia ad Episcopos Istriae , re
quidem eo prorsus modo quo lucubrationes ejus extant in antiquis codicibus. Quod argumento est illas corruptas jam tum fuisse , neque mirum ulli esse debe
re quod eas hodie habemus depravatic.
19쪽
Commonitorium adversus haeresim Pelagii & Caelestiἱ vel etiam scripta Iuliani.
Rcfutatio symboli Theodori Mopsuestent. 4 I. Comparatio dogmatum Pauli Samosateni & Nestorii. 1 o. Sermones Nestorii adversus Dei genitricem Mariam. 11.Εjusdem epistola ad Cyrillum Alexandrinum. so. Cyrilli Alexandrini epistola ad Nesorium. Eiusdem epistola secunda ad Nestorium. Io I. Ei iidem epistola ad clericos suos. Io 3. Excerpta ex codicibus Nestorii. Ios. Nestorii sermones adversus haeresim Pelagianam. IIs. o seqq Ejusdem epistola ad Caelestium. I I.
Mercatoris commonitorium super nomine Caelestii 13 1. Nestorii blasphentiartim capitula. 142.2o I. Synodus Ephesiana adversus Nestorium. I i. Cyrilli Alexandrini apologeticus adversus orientales. M'. Ei uidem apologeticus adversus Theodoretum. 273.
Fragmenta Theodoreti, Theodori, Diodori, & Ibae. 3 i . Eutherii Tyanensis fragmentussi. 312. Nestorii epistola ad Papam Caelestinum. 3ss. Epistola Synodica Cyrilli ad Nestorium. 31γίEjusdem scholia de incarnatione unigeniti. 37O. Augustini Episcopi Hipponensis epistola ad Mercatorem.' o.
20쪽
COMMONITORIUM TECTORIa emim haeresim Pelagii se Caelestii vel
UAEsTIO contra catholicam fidem l apud nonnullos Syrorum dc praecipue in Cilicia a Theodoro quondam Episcopo oppidi Mamsisteni iamdu
