장음표시 사용
31쪽
Item in eodem libro capitudo I x II. verba Iuliani.
II le quippe non dixit peccatum transisse , sed
mortem, mortem tuique judicii illatam seve ritatq, praevaricationis ultricem, non corpo um semina sed morum vitia persequentem. Ad haec. Bardi ssime, tuo te pugione feristi. Vis enim non peccatum sed mortem transire pens mina, quam tamen ais judicii illatam severita te , praevaricationis ultricem. Referatur igitur tibi de tuo. Quid hoc ad posteros, qui omneSomnino mortui sunt, moriuntur , atque morientur , illa utique morte quae. per omnes homines pertransiit, ultrixque praevaricationis , ut dicis LNam illud aliud ridendum est quod ais mortem, quam pinnam dixisti esse peccati, solam transisso in genus, absque illo quod hujus tanti mali extitit causa. En egregius justi judicii Dei defensor, qui poenam prosatoris transmittis in posteros poenae ejus causam non habentes lDelectat autem quod subnectis: non corporum semina, sed morum vitia perfHuentem. Tamquam jubeas potius quam doceas nullum esse mortuum neque mori nec moriturum nisi qui Ada. praevaricationis extiterit imitator. Non pudeat tantae Vanitatis 3 Itane nullus fuit, vel est futurus, Vel est, saltem secundum magistri tui Pelagii definitionem, qine a te tot libris defensa est, qua amisbo decernitis poste esse hominem sine peccato &facile Dei mandata servare 3 Vt ergo dicebamus, vel secundiis vos ipsos nullus fuit per tot secula qui alienus hujus vestrae. imitationis inventu
32쪽
MΑὐr M haec ATORIS. II hanc in se Adae poenam non mereretur excipere quam dicis praevaricationis ultricem, & quae noli
semina sed morum vitia jussa est petiequi. Et ce te hi quos dicitis posse esse sine peccato Sc facile Dei mandata servare, este sine vitiis debent. Poctremo tot milia infantum absque vitio ullo secundum vos nascuntur, nati sunt, atque nascentur. Cur itaque haec quae judicii severitate ultrix illata est morte plectuntur, quam nec causi sita secuta est, nec, ut dicis, transiit in quemquam
lapsum Hic tibi de manibus, ut ita dixerim, cecidit illud condiscipuli tui Caelestii egregium defini tum : Quoniam peccatum Ada ipsum solum laesit.
ct non genus humanum. Hic est Caelestius unus ex illis quibus in tui operis libro primo de quatuor ad Turbantium haec ais : Doctores nostri temporis, frater beat; ime Turbanti, ct nefaria, quae adhuc femet, seditionis auctores ad hominum, quorum semctis studiis uruntur, contumelias ct exitium decreverunt per ruinam totius Ecclesia pervenἱre, hon in telligentes quantum his contulerint honoris quorum ostenderunt gloriam nisi cum catholica religione non convests. Itane oblitus amicitias, itane coimlhcsti defendere 3 An nunc tibi ipsi patrono opus est, & decepti sunt qui te sibi paravex ni delai
sorem Et haec a me, tamquam qui te nimis callidum& disertum non intellexerim, dicta sint. quod& tu sine ulla dubitatione jactabis. ubi si hoc tibi persuaseris, plurimum saltes. Ego ehim te intellexi, & quid contra fidem tenacem recti ineptissime sentias novi, dc quibus verborum hic, modo utaris ambagibus memoria teneo; & paululum nos patere, haec probabimus.
33쪽
Abuteris videlicet Christianorum simplicitate qui in hos libros tuos legendos inciderint. Tua
verba ista sunt nempe , In omnes vero homines non peccatum transisse, sed mortem, illatam utique seve- ritate iudicii , praevaricationis ultricem. Hic hic te interim aliquantulum teneam , hic tecum moras aliquas utiliter teram. Rogo si simpliciter & non dilemmatus , tamquam ad Craestim & Pyrrhum Lorias unus Se tu nunc erroris spiritu loqueris, quomcdo non & tu traducianus es, ut tibi libet de adlinc licet nomen imponere catholicis Christianis 3 Neque enim saltem mors ipsa, quam tIibuis , aliter, ut etiam tibi placet, nisi per transitum seu traducem venit atque ventura est, quam& tu vis poenam cile sine merito poenae.
Ad has igitur tu effugiendas angustias, quas tibi, loquax magis quam disertus, ipse fecisti, replicas in consequentibus ac disseris de illa te hic morte dixisse qua multatus Adam est post praevaricationem , quae non corpora perimit, sed quae per scelera, contemptu Dei, sit in anima, & est aeterna, quippe ad aeternum sipplicium trahit, quam etiam scriptura sancta significat, Vidua, inquiens, qua in deliciis agit, vivens mortua est.& in evangelio : Sine mortuos sepelire mortuos suos. Et hanc talem dixi, inquies, transiste &'transire in posteros Adae, non omnes omnino, sed illos tantum qui imitatores praevaricationis ejus, di-- vinorum fuerint, sicut & ille , immemores man- . datorum. ceteriam illa , inquies, quae resolutio corporis est vel animae a corpore separatio, fui , set in Adam, etiamsi non peccasset.
Vnde illa tibi commanipularis & condiscipuli tui Oelestii & utriusque vestrum magistri Pelagii
34쪽
Mλxii MERCATORI s. egregia definita sunt, quae cum persenis dudum toto orbe ecclesiastica auctoritate damnata sunt: Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sise non peccaret, esset moriturus es' quoniam peccatum Adae
ipsum solum iasit, non genus humanum, O quod infantes in eo statu sint in quo Adam fuit ante praevaricationem. Vnde illud quoque natum est ultimum vobis , quod in malum vestrum noli timuistis evomere : Infantes , etiamsi non bapti rati m riantur , habent vitam aeternam. Et illud plusquam sacrilegium : Neque per mortem Ada omne genvi hominum moritur , quia nec per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgit.
Haec sunt nempo magisterii vestri magnifica. scita, haec eruditionis, ut dicitis , Christianae. sed nos Christiani non dicimus dogmata veritatis 3 Ad Par ius DKFopulum phaleras. Ego te intus ct in cute novi. Quid tibi prodest, ut idem poeta ait, astutam pavido servare in pe lore vulpem' Ego te sane, estos sis tortuosissimis & foetidis foveis tuis, diligenti . investigatione in lucem pertraham Christianis po-
habuerint legere quid contra hunc sensum tuum impiissimum, pravissimum , impudentissimum , 'petulantissimum, quae olim ipse pronuntiaveris, in epistola videlicet tua quam ad sedem apostolicam illo tempore ausi is es mittere quando conventus detrectasti cum universa Ecclesia per totum orbem Pelagium Caesestiumque damnare; quae antequam in manus sanctie illius Romanae Ecclesiae veniret antistitis, te agente a nonnullis' a te deceptis per totam pene Italiam circumlata 'dc tamquam magnum aliquid multorum au-
35쪽
ribus intinuata cognoscitur. Ibi namque inter ce-: tera ita ais : Qui est igitur assertor quod neque pers mortem Ada omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum res Nat, contra Apostolum sentit dicentem : Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes siυφ-cabuntum
His qua fraude & quo dolo quos omnes dicas& sentias novimas & tenemus, videlicet non omnes omnino homines, hoc est, totum genus humanum, sed hos omnes qui imitatores Ad te este voluerunt, & per reserrectionem Christi quod ille Apostolus dixit, omnes reserrecturos, similiter sine dubio dicas necesse est non omne prorsus genus humanum resiarrecturum esse, sed tantum
modo justos & sanctos, qui Christi justitiam &
sanctitatem fluerint imitati; cum constet omnes omnino resurrecturos esse per Christum, quamvis alios ad regnum, alios ad judicium. & addis : Iure igitur improbatur qui huic sententia contradicit qua ait: Per hominem mors . ct per hominem resurrectio mortuorum. Item : Quod peccatum: Ada 'seum Dium last, ct non genus humanum. Ohaec sententia, inquis, a nobis merito refellitur. M
enim seli ipsi, sed generi humano obfuile credendum
Et hic quid agas, falvo tibi, ut putas , sensiuino pravissimo & tortuosissimo, latere nos non potuisti: quia ipsi, ut viS docere, quamVis pau-: ci in comparatione totius generis , humanum sent genus; item : Quod infantes, inquis, in eo satusim in quo Adam fusi ante pravaricationem, inter. indisciplinatas, ais, reputo quastiones. non enim per
36쪽
MARII MERCATORI s. ir Ailam fuit ante peccatum, quamvis S istos Opus
Dei esse scut ct ille negari non possit. inem de
hic statum dicas & sentias , salvo , ut arbitraris , tibi sensu tuo, optime novimus, non Adae vide- licet ante peccatum, sed exiguitatis & parvitati* in qua nascuntur infantes. Memento sane nihil testic modo dixisse de parvulis non baptizatis, si fuerint in morte praeventi, habere eos vitam aeteranam, quod falsissimum est : quia hoc non vult Christus , nec voluit, sicut tua vecordissima te meritas jubet & docet. Item subnectis, Adam . etiam mortalem factum , qui sive peccaret, sive non peccaret, fuisse moriturum. nec hoc esse di xisti ratione subnixum. Credendum es enim, in
quis , immortalem quidem factum , sed qui si non pecca set, pen gustum ligni vitae virtutem posset immortalitatis adipisci. Male igitur dictum est, si
peccaret, sese non peccaret, Libse moriturκm. Calumniatum me tibi ne vel quisquam Vel tu ipse dicas contra haec te postmodum non sensisse definita , audi iterum quid verbis tuis in tuo libro, de quo agimius, teneatur capitulo Lxv. Intravis igitur , secundum Apostolum , per unum hominem peccatum, ct per peccatum mors; quoniam illam ct ireum ct aamnationi mortis perpetua destinatum man dus aspexit. Certh dicebas 3c negabas in hunc mundum verba ueti per illum unum hominem intrasse Peccatum , cum caloris. nunc confitearis intraste. In omnes autem homines mors pertransiit, quia Verba Ia- una forma iudicii pravaricatores quosque reliquae '
comprehendit aetatis. quae tamen, ais mors, nes in sanctos nec in innocentes ullos saevire permittitur, sed in eos Mutum pervadit quos pravaricationem vid/-
37쪽
18 OPERA 'rit aemulatos et quae praevaricatio licet non sit facta naturalis, fuit tamen forma peccati; atque ob hoc,
licet non aggravet nascentes, tamen accusat imitantes. mors autem judicialis transit in eo in quo peccaverunt omnes, sed libera voluntate.
Responsio Ad haec. Si judicialis est ista qua multatus Adam Mercato- est , & ipsa est quae transiit de transit in posteros,
--' non, ut ais , omnes omnino, sed ad solos imita tores , quae vel qualis erit illa alia quae animam a corpore separat ξ Hic artatus , Naturalis, inquies, quia Adam, sive peccaret , sive non peccaret, moriturus fuisset. En stemma christiatium, en eccle- . siastica antiqua traditio. Sed vides nempe quo modo te ipsum in dictis tuis contrariis tibi tamquam vipera lanies , cum Verborum crepitaculis' . magis quam ullis declamationibus studium inane
Vellem autem te pressaus interrogare de morte cujusque modi quid sentias , qui earum unam quamlibet saltem transire permittis. Velim ergo dicas mihi quid sit mors quar tuo judicio transit. Substantia est vel natura, an res aliqua accidens Meminimus enim tempore quo praesens in urbe
Roma cum principibus hujus amentissimi erroris tui in nonnullis simplicioribus Ecclesiam venti labas , qualiter interrogabas : Quid est peccatum, inquiens , malamne aliquid , an bonum ' Malum utique respondebatur tibi. Ad haec addebas r Deusne hujus mali auctor 2 opifex ' Absit, absit, exclamatur tibi, longe quam longe sit ista de- si mentia. Hoc nec impiissimus proῖteri ausus est Manichaeus, qui mali auctorem Deum non sentit nec profitetur ; sed id proprium habere a sempi tςmo principium, propriam essentiam, propriam-
38쪽
MARD MERCATORI s. I9que naturam scelestissime flagitat: ubi mox tunc ipse quaerendum esse dicebas utrum peccatum sui
stantia esset, an natura, an res aliqua accidonS.
Vbi cum paululum haereret Christiana simpliciatas , taliter inferebas, peccatum nullo modo posseresse substantiam vel naturam ; quia si haberet , aiebas , Deum habet opiscem ct auctorem. nulla enimes natura quam non condidit Deus Sed quia supra consitit auctorem Deum mali non esse, non est ergo subsantia vel natura peccatum , quod malum esse
apertissime claruit : ct quod substantia non est , inquis , in substantiam seu naturam quod homo est
transire nullo iure, nulla ratione credendum est. at
que concludebas : Male igitur 9 stulte traducianum ex Adam creditur esse peccatum. Vt ergo supra dicebam, patere me ut ego quoque hac via te & iisdem argumentorum interrogem lineis, ut nos doceas respondendo. Mors, saltem haec quae secundum animam es , & est aeter
na , quamque Adam transgressbr excepit & transimisit in posteros , quam tu solam ad quantoscunque , non omnes omnino homines generaliter, lcut Apostolus ait, sed ad paucos admodum imitaiatores' transire definis, nam de illa altera, quae a corpore animam separat, tibi nulla fit mentio substantia est aliqua vel natura , an res quaedam substantiae accidens 3 Tu si adhuc aliquid in te luminis habes, respondebis , & dices eam naturae substantiae accidisse, nec posse dici substantiam quae poenalis data est primo transgressori & dein ceps generi humano; nemoque prudentium , inquies , poenam dixerit esse sitbstantiam vel naturam. ubi tu mox tuis cassibus concludendus es.
Nullo pacto mortem illam iudicialem, quia p*-
39쪽
is OPERA.nalis est, quae subitantia nulla est, quam tu in posteros , saltem imitatores Adae , transmittis , nunquam de substantia in si ibstantiam vel natura, quod homo est, poste transire declaratum est. Quid est, egregie perditorum magister & dialectice disputator, videsne quo cecideris sentisne nunc saltem quantum a veritatis tramite deis viaveris 3 Sed tibi interim, si ullus pudor est, nunc ista sitfficiant. Si autem Deus vitae commeatum dederit, & ad retractandos hos optimos libros tuos & illam sapientissimam epistolam tuam relegendam tempus indulserit , quando Dominus
voluerit, tibi iterum respondebimus. Proferamus interim & alia tua, quae cum magna exsecratione vitemus.
Item ex libro tertio de quatuor ad Turbantium editis prope principia capituli tertii,
verba Iuliani. Via gratiam baptisinatis dicimus non pro causis esse mutandam, quod ipsa dona sita pro accidentium capacitate dispensat ; ideoque Christus qui est operis sui redemptor, auget
circa imaginem sitam continua largitate beneficia, & quos fecerat condendo bonos, facit innovando adoptandoque melioreS. Vellem prius doceres & probares parvulis. quos opus Dei fateris & negas reos , unde illis captivitas adfuerit ut opus habeant redemptore e Nemo enim pretium redemptionis importunE pro libero ossert. Ex qua etiam renoVandi seu , ut tu
vis , innovandi fiant vetustate hi quos esse dicis imaginem Dei, si progenitoris Adae non sunt, ut
40쪽
putas , vetere peccati foeditate turpati 3 Sed te de baptisino parvulorum ad hoc magis artabo, ut te convincam definitionibus tuis , illud magissentire quod eo opus non habeant, sed verbo te tantum, propter eludendos simplices, baptizari
oportere censere, rebus Vero per disputationum sententias denegare. Qui enim secundum te statum habent nativitatis immaculatum, Unde mundandi simi cum lavantur 3 & cum nullo, ut Vis, originis suae reatu nascantur obnoxii, unde liberandi fiunt ut vere & proprie Christus si eis etiam Iesiis , quod in Latinum eloquium salvator exprimitur 3 & qui nullum generationis suae vitium trahunt, unde regenerandi λ Postremo, innumerabilibus interim omissis, illud adversum te dicendum est, si hunc statum , ut dicis, innocentiae M puritatis, quem Adam habuit ante peccatum, parvuli in suo ortu sortiti simi, quos nulla, ut
tu decernis, ejusdem progenitoris aspersit macula , contagio nulla foedavit ut crestens cum libet. To Voluntatis arbitrio, quod est in natura usque ad ultimum vitae exitum, nunquam ab ingenitis
vel congenitis sibi bonis simi delapsi, quid eis
fuit Christi baptisina necestarium λAn forte dicas propter regnum caelorum & in filios adoptionem 3 Cur enim talis starus tanta, que postea actibus propriis vitae sanctitas adquisita servatae naturae non eos vel ad regnum illud admitteret, vel in filios adoptaret; sed tamquam ab aedituo quodam & pervigili praesele ἡaruentes audiant item : 'Nisi quis renatus fuerit ex
aqua ct upiritu, non potest intrare in regnum Dei. Et videamus bapti sina ipsem cujus virtutis sit, quotve & quantas habeat vires & esse um cauis
