Vdalrichi Zasii ... Responsorum iuris ciuilis libri 2. Intellectuum item singularium in uaria iurisconsultorum ueterum responsa libri duo, accessione non modica ex ipsius autoris monumentis locupletati. Addidimus tractatus aliquot ex eiusdem autoris

발행: 1545년

분량: 881페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

salica gladius agebatὶ cuius latus ille mucro petebatZ quis erat

sensus armorum tuorum Z quae tua mens3 oculi3 manus ardor . . . . . animi Z quid cupiebar&Zquid OptabasZd quae sequuntur. Caete-

Auit Qq rum quod Pomponius hic eam orationem 'fatis pulcher, Non est ρομε - mcun nominat, parum eleganter locutus fuisse forte Lauren. purte gi- Π uideri possit, cum uis superlativi hoc uerbo, fatis, adtexi N'r- iuncto , attenuetur. Sed arbitramur grauitati Iureconsultico 'ai et/oc Ner ueni me, ne uim superlativi effunderet,sed cum temperamen' hum t , Gr to laudaret: ad excessum enim orator sese comparat, non Iu-h reconsultus . Sic Hieronymus in epistol. ad Eustochium si visur modo Hieronymi sit) Satis, inquit, eam deuotissime angelus ueneratur . Non absimili loquendi figura Iureconsultus inleg. si alius. A. bellissime. infra quod vi aut clam . magnam ct satis necessariam causam exceptionis recipiendae nominat.

Ei ita habet

s ERMONE tamen. Ita nos legimus, licet uulgo legatur, sermone etiam: quod Latinae rei elegantia no recipit. Cuenim supra usus fuit dictione quidem,dixit enim Tuberonem doctissimum quidem fuisse: recte nunc insertur aduersaliua colunmo, tamen ea enim di ctio quide ut Valla bene docuit sermone sub quadam exceptione qualificat, ut necesse sit aduersaliuam sequi: ut cum dicitur, Doctus ille quide fuit, sed tamen parum fidelis. Quae obseruatio usqucadeo recepta est, ut diuus Hieronymus in epist. ad Al gasiam decima quaestione,Paulum Apostolum notarit, quod dictiosed, ei orationi

ubi quidem ponatur, non responderit. o ANTI Q vo. Loquendi sartaginem Satyricus nominat, si salebrosa ista & nimia uerborum antiquitas usurpetur, & si quem uerrucosa Accii, Pacuviiq; scripta delectent. Sie Thucydidis sermonem Cic. in r. lib. de Oratore ab usu remouet, quod sit obscurus: maximum in oratione ciuili uitium esse dicens, obscuras adferre & abditas sentetias, quae minime intelligantur, maxime si uerba, ut Quintil. in I .ait, ab ultimis obliteratisq; temporibus,& ut Seneca dicebat, a Coruncanis r petantur. Sed dc Gell. lib. xi . delicto adscribit huiusmodi uerbis uti nimium obsoletis, S ut ipse ait) cxculcatis sicut sunt, apludae, floces, bovinatores, & similia. Iniecit enim postera aetas manum uetustati, ut Diomedes docet: & ueluti discipli nam pristini seculi, ita & sermonem fastidire coepit. Sicuti enim sylvae foliis pronos mutantur in annos, ita uerborum uetus

542쪽

tus interit artas. Proinde abolita & abrogata retinere insolentiae est, ut dixit Quintilianus: si quidem plano utendum se mone, ut numo,cui publica sit forma. Eos qui uerborum hi iusmodi sordes &uoces nimis priscas sequerentur, antiquarios literati nominant. Fastidiebatur itaq; Tubero, quod ad uetustam antiquitatem sele composuerat. Nam nec Augustus Tiberio pepercit, qui exoletas interdum & reconditas uoces aucupabatur. Imperator Adrianus adeo superstitiosus uetustatis amator fui sie dicitur, ut Ciceroni Catonem, Vergilio Ennium, Sallustio Caecili si praetulerit. autor Spartianus. Laudi tamen datum est Zenoni, quod ex oraculo monitus ad tessendos antiquorum libros magno se studio contulerat. testis iogenes. Seneca Gell. lib. xii. uituperat, quod sua cruditionihil ex ueteribus scriptis haberet. p AppECTA vir. Hoc uerbum uitium sonat.T unc enim a talis M. affectare dicimur cum anxie & nimia diligentia,& uelut ex-

tra modum, uerborum uel cui tum, uel nouitatem quaerimus:

quod Graeci κακοἰκλi α',nos affectationem nominamus,ut dicit Ouint.in Vm. docens uitium in eloquentia pessimum esse si sit affectata oratio.Augustus, ut docet Sueton. Mecoenatem non tauquam exagitabat, quod nimis exquisito in uerbis cultu, perastectationem lasciuiret: quo nomine & Tubero in prae sentia suffricatur.Sidonium Appollinarem eo affectatio nis uitio insignem fuisse satis comportu est. Sunt & nonnulli nostra aetate uiri cruditi,qui hanc notam non effugiunt. q PAR vM grati. scribere enim, ut nemo intelligat, nulla gratitudini uicem parit. Aristotele cum abAlexandro con- Aristoteles da,

quereretur, quod libros Physicos aedidisset, respondisse se- ta opera obscurunt, aeditos quidem, sed tanquam non aeditos ob eorum ob- rescripsit. scuritatem fore. Heraclitus librum suu de industria obscurius scripsit, ut soli eruditi eum legerent, ne si a uulgo passim leseretur, cotemptibilis fieret.autor Laertius lib. ix. Iustε itaq;ht,ut male audiant qui legalis sapientiae scita in uulgum prodere pergunt,meri impostores, qui & laicum seducunt, & iuris ciuilis ueritatem eis incognitam, puritatemque contami

nant.

Post hunc maximae autoritatis suere μ A tteius 'Capito, qui Ossilium secutus est , Antistius si L aisbeo, qui omnes hos audiuit: institutus est autem a

H 1 Trebatio

543쪽

so UDA LRICHVs ZAsrvs Trebatio. Eκ his Atteius consul fuit. Labeo ς noaluit,cum ei offerretur ab Augusto consulatus, quo Uuffectus fieret, de honorem susciperet: sed pluriαmum studiis operam dedit,& totum annum ita diuiserat, ut Romae sex menses cum s studiosis esset, α g secederet sex menses, de conscribendis libris ora peram daret.Itaq; reliquit quadraginta uolumina, eα quibus plurima inter manus uersantur .'Hi duo primum ueluti diuersas sectas secerunt. Nam Atteius Capito in iis quae ei tradita suerunt, /perra seuerabat. Labeo ingenή qualitate Ec fiducia μα

rex. NOV.ha, ctrinae, qui ψcaeteris operibus sapietiae operambet, quod prae dabat,plurimastinnovare instituit.Et ita Atteio Cac t wsp m' pitonis Masurius Sabinus successit:Labeoni, Ner v μ ua.qui adhucteas dissensiones auxerunt. Hic eri m Nerua familiarissimus Caesari fuit. Masurius Sari hinus t in equestri ordine suit,. publice primus scripsit, posteaqua hoc coepit beneficiti,a Tiberio Caesare hoc tum illi concessum erat .Et iis obiter sciamus,ante tempora Augusti publice respddendi ius no a principibus dabatur, sed qui fiducia stues diorum suorum habebant,consulentibus responde

bant:ne responsa uul'signata dabat, sed plerum iudicibus ipsis scribebanGauth testabantur qui illos

consulebant.

a ATTE Ius Capito. Is auo Centurione ,& patre Syllano praetorio in urbe Roma principem in ciuilibus studiis

locum adsecutus est, ut scribit Corn. Tacit. libro iii. in fin. Erat magni in senatu nominis, ut ei & Aruncio coercendi fluuii Tyberis tunc exundantis cura a Caesare demandaretur: qui cum consuluissent, uicina flamina & lacus ex quibus Tyberis augeretur, uertenda esse, non est recepta corum consultatio , tanquam municipiis perniciosa.testis idem

Corn.

544쪽

Corn. libror. Is Aticius nephas es se sanciuit, deorum formas insculpi anulis, ut Macrob. docet lib. v ii. Videbatur is Iure- consultus nonnihil obsequentior in princip . Nam cum L. Ennius eques Roman. maiestatis acculareturiuod esBgiem principis ad usum argenti promiscuum uertisset, Caesar autem crimen leviculum natus, eum inter reos recipi uetuisscti Capito parum constanter in gratiam principis crimen magnificauit quo nomine Corn.lib. HI. cum infamia onerare uidetur, quod cum diuini & humani iuris esset sciens, bonas domi artes dehonestavisset. Multa scripsit, & inter alia in libris collectaneorum, insigne tribunorum decretum de Mancino aedili narrat, qui cum 1esca incretrice lapidibus ictum conquereretur : iuste offensum esse, qui in magistratu esset, tribuni decreuere, quod fores scorti ut crupisset: quod eleganter Gell. lib. iiii. tradidit, qui eius Iureconsulti saepe mentianii. Velleias Paterculus,cum alicubi Capitonem senatorii ordinis, patruum suum fuisse scribit, coieaura temporis ducor hune fuisse Capitonem. b LABE o. Hunc Labeonem, legum atque morum populi Romani, iurisq; ciuilis do ctum apprime fuisse, Gellius librox iri I . scribit: caeterum nimia quadam libertate agitatum, ut qui uel Augusti temporibus, sub cuius inanu omnia crant,n hil ratum haberet, nisi quod in Romanis antiquitatibus i stum inuenisset: atque adeo ad tribunos plebis interpellatione mulieris uocatus, uenire non uoluit, quod diceret eis non esse potestatem in ius uocandi: quod & apud Fenest. legas. Deniq; cum Augustus super eligendo triumuiro, senatus legendi causa patres conuocasset, is Labeo M. Lepidum inimicum Caesaris elegit: & interrogatus, num alii digniores legi possent: respondit, suum cuiq; iudicium csse : adeo libertas in eo uelut in contumaciam crevit. autor Sueton. Hunc libertatis ardorem Labeo a patre suo habuisse uidetur. qui &ipse Labeo nominatus, cum caeteris contra Caesarem coiurauit, ut Plutarchus scribit. Deinde Bruto & Caf-sio bello deficientibus, sese interfecit, ne seruienti reipublic. subdcretum de quo Appianus libro iiii. Labeo inquit sapientiae nomine illustris, Labeonis eius parens, cuius ob l gum expcrientiam cclebre nomen est, locum in tabernaculo ad corporis sui modulu effodit,&ordinatis quae ad domum pertinerent, seruo iugulum obtulit. Hic noster Labeo, ut au-

545쪽

. tor est August.lib. i I. de ciuitate Dei, numina bona a malis, cultus diuersitiate distinxit: malos Deos caedibus & suppliciis propitiari, bonos laetis obsequiis, qualia sunt ludi, co

uiuia,lectisternia, uenerari docens.c NOLV i T. Pulchre is rationem constituerat, pmdentiq; usus consilio comprobatur, qui magistratu abstinuit. Animi enim ornamenta, ut Hierony .in Ecesesiaste inquit, ex bona

convcrsatione,non ex tumenti & superflua dignitate nascuntur Denique fortuna,quo altius euenit,ut Agamemnon dicebat apud Senec. hoc magis uarios caius timere conueniet. Siquidem in publica hominum ambitione, calumniatoribus recta in deterius torquentibus,hominis iusti parum tuta simplicitas est. Accedit quod lubrici sunt,ut ille inquit, humanorugradus ascensuum, tremulus uertex, horrendum pricipitium. Aegre conscenditur ad eminentem statum anxie ibi consistitur, grauiter inde & repente desccnditurmam & Saepius uentis asitatur inSes Pinus,& celsae grauiore casu Decidunt tu res, feriuntq; luminos Fulgura montes. Quanto securior au- Medioeritatis rea fuerit mediocritas, quam hic Labeo, superius ScaeuoIa s eommoda. cuti sunt i intra cuius fines qui se continet, uitam ille rectam& tranquillam continebit, inuidendaeq; aulae periculis non concutietur. Mediocres enim ciues, ut est testis Aristot. libro IIII. Polit . nec insidiis appetuntur, nec fraudibus suctumbunt. C. Octauius iam tum adolescens, summa cum periculo' potius quam humilia tuto propos , prosequiq; maluit, ut scribit Velleius Paterculus. d s vr F E c T v s. Consules qui ex ordine creati, magistratum principio anni inibant,ordinarit: intra uero annum uita functis,ii qui in locum eorum submitrerentur, sustocli dic sus e re quid. bantur testis Lampridius.Nam sufficere, submittere est, ut sa pra diximus. Ioan. Francis. Picus in hymno ad uirginem : Tulinguae pia uerba precor, tu sitffice carmen.Claudius Imper tor apud Sueto. nouo circa principem exemplo in locum d mortui consulis suffeetiis traditur.fa. gloss. in i .ij . in fi. C. de ossic.eius qui uicem. Et hi uicem gerentes, etiam ordinarii Remittit ad erant,non legati. gl. ut stupra. Vide quae dixi in i morae . de Galeetinam tur Omn. iud. Alex. in rubr. de offic. cius cui est mand . iuris d. e s T v o ii s operam dedit. Itaq; non ex ignauia magistratus contempsit,non delegit iners ocium, ut cum Mario ab octaua biberet: ut poculis, scortis, impuritati, nequitiae uac

ret, ut

546쪽

IN L. II. FF. DE ORIG. I V R.

ret,ut hesternam ructaret cum Antonio crapulam: sed ut st diis opcram dando, prode flet posteritati: ut rempubl. cuius in publicum administrandae subire honorem noluit, priuatus adiuuaret .Habet cnim, pro sententia Senecae, ubi in priuato etiam late sese explicet magnus animus, qui etsi ocisi suum absconderit singulis tamen & uniuersis prodesse ualet, ingenio uoce,consilio. Siquidem nec ille solus militat, qui in acie steterit,cornuq; dextrum uel laeuum defendit: sed & qui pomtas tuetur, & statione minus periculosa, non tamen ociosa

fungitur. Vel an ille plus praestiterit, qui inter peregrinos &ciues praetor adeuntibus ius dicit, qui de pace de bello deliberat: an is qui uirtute instruat animos quid sit iustitia, quid pietas, quid sapientia, quid fortitudo, cdocet Ergo Labeo noster, qui tempus in studia contulit, qui publicarum rerum uicem domestico labore reposuit, etiam in priuato publicum negocium egisse censebitur:& forte tum molius, quod nec ambitione, publica poste,premeretur, nec calumniatorii carnificinam metueret. f s T v D r o s I s. Sic Tifernus, openam, ait, uigilanter amicis, aut studiis, quae sunt munera nostra, damus. Studiosos quibus L . eo familiariter usus est, non de media plebe sumptos, sed de principibus in republic. uiris suine coniicimus: quamuis enim Labeo honorem non cuperet, ut magistnatus esset, homo tamen ciuilis, & ad publicam utilitatem natus, primariis coniunctus uiris, doctrina, consilio, praeceptis eos adiuvisse creditur. Siquidem ut est apud Plutarch. quem in gnus Erasmus Roterodamus e Graeco Latinis tradidit, is ciuilis philosophiae fructus est, reipublic. prodesse, exhibere iustitiam,condere leges: & quae honestis conferant rationi bus,corum inscribere animis qui rempublic. administrarint. Caeterum muta quies,ut Plutarchi, uel potius Erasini uerbis loquar, uitaq; sedentaria in octo semota, non corporibus modo,ucrumetiam animis marcorem conciliat. Dandam esse remissionem animis Seneca docet: meliores enina acrioresq;

requieti surgent. Vt enim fertilibus agris non est imperandum cito enim exhauriet illos nunquam intermissa foecunditas) ita animorum impetus assiduus labor frangit. Siquidem ex assiduitate laborum, animorum hebetatio quaedam& languor enascitur. Et paulo post legum conditores, festos instituerunt dies, ut ad hilaritatem homines publice cogeren

tur,tan

547쪽

tur,tanquam necessarium laboribus interponentes temper mentum : & magni uiri quidam, sibi menstruas certis diebus ferias dabant: quia aliquem diem inter ocium & curas diuidebant. Seneca de tranquillitate uitae. g s Ec EDERET . P ertinacem laboris pcrseuerantiam,r bur & animi & corporis deiicere,atq; ita labores leniri inter missione,&Plato & Philo docuere. Ocia enim, ut Ouidius ait,&corpus alunt & animum: Immodicus contra carpit utrumq; labor. hoc est quod uulgo dicitur, non esse durabile, quod altorna requie carui siet. Pulchro usus fuisse temperamento Labeo uidetur, qui anni curriculum ita distribuit, ut, partem studiosi, partem studia uendicarent: illic enim alte na rerum optimarum disceptatione animum eatenus remitte bat, quatenus hic ad praeclariora scribenda redderetur illi strior. Festos dies Iureconsultos instituisse Seneca docet, ne cessarium laboris temperamentum. Drusus tamen alud eu dem conqueritur, sibi uni ferias nunquam contigisse. h H i duo. Capito & Antistius Labeo, quos lupra recensuerat esse discipulos Offilii & Trebatii. Fuisse illos artate Caesaris Tiberii duo pacis decora, Cornel.T acit. lib.I I I .in fine scribit.Sed Labeo incorrupta libertate cons i iis, & ob id fama celebratior Capitonis obsequium dominatibus principibus magis probabatur. Labeo intria praeturam 1Ietit, Capito conlulatum adeptus est: adeo obsequium amico , ueritas odium parit. Sed praestat intra fines ueritatis & libertatis aduersa pati, quam cum adulabili impostura dominari. i vati v Ti. Haec dictio licet sub umbra ponatur improprietatis, ornat tamen perquam accurate, capiturque pro eo quod uulgo dicimus, Vt ita loquar. Sallust in Catilin. Inconsulto,ae uelut per dementiam cuncta agebat. Idem: Tata uis morbi atq; ueluti tabes plerosq; militum animos in ualerat. . k DivERs As sectas. Ex quoda naturae nixu fit ut homines facile dissentiat.l. ite si unus. s. principaliter. 1. de arbit. Velle enim suu cuiq; est, ut ille inquit, nec uoto uiuitur uno. l pERs EvERABAT.) Argumentii quod a praeceptorum doctrinis non sit facile recedendum: dii contem enim credere oportet,ait in Elenchis Philolophus.Et Seneca, praeceptores Oualemci prae deorum ritu colendos existimat. Sed & hic discretio liaben-eetitoribi de da est: perseuerandum enim in corum traditionibus tuerit, dum . quoad veritas patiatur. Non enim bene inueniendis utetur,

548쪽

ut quidam ait, qui melius iam inuenta contempserit. Quod si declinarim a uia, corum doctrina uel distinguenda eli, uel cum temperamento accipienda, ut honor praeceptori habeatur, simul& ueritas asseratur: quod Cassius noscitur fecisse in i .dicere. infra de arbitr. δ Paulus in l. j. g.adipiscimur. in fili. g.infra de acquiron. posIcf.l. illud quoque.in princip.in fra de petit. harrod. l. si cum exceptione. s. sed si quis infra quod met.caus cum sitnilibus.Temeritatis cnim notam esse, Parisiensis Cancellarius dixit, uiros sapientiae gloria conspicuos uel statim errori subdere,uci quod icmperata resolutione placari potcrat,vclic subvortere. At uero si intolerabilius abcrrarint hi, qui nos docuere ,hic ab cis sine trepidatione recedendum puto: Plato enim mihi amicus, amicior ueritas. Quapropter Cicero in lib . de Finibus bon.& mal .leuitati dc inconstantiae adscripsit, aut falsum sentire, aut quod non satis explorate traditum sit uelle defendere. Ciceronem nulla uincula ligarunt ullius disciplinae, quin ex omnibus, ut ipiedele in I I.Tuscul. fatetur, libaret,quod qucnq; maxime uarietatis species moueret. Sic & Horatius: Nullius addictus iurare in uerba magistri: quocunque cum tempestas rapuit, cd deferebatur. Proinde instituta quorundam excusare no po1- furn, qui Accursianas glosias, aut Barioli scripta tam enixe defendunt, ut ab eis non oste rccedendum arbitrentur, ubi etiam proprio eorum constet iudicio, diuersum in puncto iuris es e uerius. Quae malum funesta res est, ruinosis malo iii traditionibus ita haerere, ut ucritatis deseratur ratio 3 Quo non rcatu dignos putes, qui lucem ostendant, sequendas ta men tenebras suaserint 8 Nos glostas ct Bariolum magna ueneratione dignos quidem esse ultro fatemur, ut qui obscura quamplurima nobis perula fecerint i sed non ita asserendos, ut crrata coru tucamuri homines enim fuere, errori δc lapsui,

pro Ciceronis sententia, subiecti. Equidem ex eorum doctrinis succum colligo, non totas herbas deuoro, ne dum salubria quaerimus, ut Augustinus dixerat, laedentia misceamus. Hoc si iuris nostri professorcς, uiri alioqui laudati & eminentes iaccrent,& non pervicacius glossae, tanquam nescio cui barbaro,inepto & insipido, nedum stultissimo caroctio ad haererent, iam logis ueritas planior csset ili apertior: plurimumq; isti fastidiosi quorundam & erroribus pleni commentarii uel tollerentur de medio, uel relecarentur,in quibus immixta

549쪽

mixta ueris passim non uora uagantur. Quam mihi fideles ut dentur interpretes, qui primorem in textibus elucidandis insumunt operam: in glossis uero & Doch. commentariis non ad ungvcm omnia, sed quae utilia, quae uera iunt, clare,aperte, & plane exponant: ut sic fidelis lectio non ex opinionum procellis pendeat,sed quid ueritas moribus utentium accommodata obtineat,collimato ordine consequatur. m INGENII qualitate. Sallust. diccbat, integrum ingenium inter bonas artes breui adolescere: nihil enim est tam difficile, quod ingenii acumine inuestigari non possit: cuius nobilitatcin etiam auro pr ferendam cste, Ouid. existimauit. Et certe nihil inuita dices, faciesve Minerua: male enim respondent coacta ingenia, ut Seneca docet. n CAETER Is operibus sapientiae. Labeo alias etiam philosophiae doctrinas attigit, quod & Gellius x iii. tradidit, qui Labeonem Antistium iuris quidem ciuilis disciplinam principali studio exercuisse scribit, & de iure publice responsitasse, caeterarum tamen artium non fuisse expertem. Et s ne,cum iuris prudentia ex uera philosophia pendeat,I.j .infra de iustit.& iur. cum lex sit dogma sapientum,imo & commune praeceptum, uirorumst; prudentum consultio, l. j.& l. ij .infra de legib.&omnino ex diuinarum constet humanarumq; rerum notitia l. iustitia.supra de iustit.& iur. quomodo qui nullas philosophiae partes cognouit, qui nec dialectiacas rationes nec ullam elegantis Latinae rei cognitionem unquam habuit, quinetiam omnium optimarum disciplinarum ignarus, quaestuaria quaedam fori uaframenta ex Spec. uulgatisq; commentariis conquisiuit, quomodo inquam is Iuri speritus recte nominabitur Z uel quomodo illustres illos Iu reconsultos,omnium propemodum doctrinarum eruditione claros tractabit Z Quomodo in legibus ex ueritate colligendis uersabitur, cui si a uulgatis istis Salicetis, Curtiis,&aliis id genus commentatoribus discesserit, cum optimis literis nihil commune fuerit Z Quam putas ingenti laude utrosque Sozinos&Iasonem praedicari conueniat, qui cum sint iuris' cognitione illustres in aliis tamcn optimis scientiis, cum solida eruditione sunt uersalit Ouibus quid esset absolutius si in elucidanda ciuilis scientiae ueritate, Labeonis instituta quod ex ingeniorum eminentia poterant frequetius quam Capitonis sequerenturi Sed communis opinionis ita haesit

nomen,

550쪽

nomen, ut qui etiam cum ueritate aliter sentiat, furere, insanire, creare dicatur: de quo tamen mox plura. o iNNOVARE instituit. Mi1erum est,ait Iuvenalis, aliorum incumbere famae.Siquidem ueluti horrea cito expedui tur, nili augmento reponas: thesaurusq; facile profunditur, qui non instauratur:ita pro sententia Cassiodori, humanus sensus nisi nouo sarciatur inuento, cito attenuatur de proprio. Quapropter Labeo fiducia doctrinae fretus,no quidem a fune praece lorum, ut Capito, pependit, sed sine cortice nare perrexit, ut & innovaret dc dilataret, quo posteritati consuleret .Et licet alias in rebus gerendis noua dc insolita moliri Inviti, non sit sine periculo l. si negocia .infra de neg. gest. tamen in eisticismo doctrinis non est ita: quae cum quotidie incrementum susci- n 2 ' .piant, argum .l.legatis. s. ornatricibus . infit deleg .iij. sem- , , t 6 μ per laborandum est, si accessione aliqua studia illustrari possint.Hoc est quod Iulianus Iureconsultus dicebat, Si alterum pedem in sepulchro haberet sese addiscere uelle, quod ea sola recta sit uiuendi ratio. l.apud Iulianum, infra de fideicommis. liberi.Sic & Solon in extremam usque senectam literis ineumbere desiderauit. Et dicebat Augustinus ad Hieronymum, nullam sibi aetatem seram ad discendum uideri. Qine eniin mens rationibus agitandis, exquirendisque alitur cum oblectatione sotcrtiar,eam suauissimo literam foueri pastu,

Cice . in Tuscul testatur. Ita tamen novandum puto, ut utile sit quod scribatur, sit commodum, incognita reserat, ueritatis profunda aperiat. Verbosos enim quorundam commentarios non laudamus, qui aliorum scripta fastidiose repetunt, disceptant in iis quae obmitti poterant, inutiliumq; qu stignum syrmatis folia complent.Est porro hic argumetum,non semper communibus opinionibus esse inhaerendum, no semper uerba togae sectanda: scd innovandum aliquando, dum 'ueritas comitetur: cum possit aliquando unius deterioris forth assertio,peritiores alios ueritatis sentcntia superare, ut dicit Impcrator in l.j. s. sed neque ex multitudine. C. de uet. i .enucl. Fit quoque saepe ut communes opiniones non exueritate sed uelut ex fauore conspirato eorum prodcat, quorum doetrinas etiam si textu aliquo iuris non fulciantur,tueri pergimus. Nonnu quam etiam negligontia in causa en, ut dum quae ab aliis scripta sunt, sine altiori inquisitione aliis tradimus,& illi aliis,& ita deinceps,facile euenit, ut commi . I nes

SEARCH

MENU NAVIGATION