Antoni Neri Florentini, De arte vitraria libri septem, & in eosdem Christoph. Merretti med.D. & Societ. Regiæ Socii. Observationes & notæ. In quibus omne gemmarum artificialium, encaustorum & laccarum artificium explicatur.

발행: 1668년

분량: 512페이지

출처: archive.org

분류: 약학

91쪽

quatuor, eaque Omnia cum vitro per duas horas sedulo misceantur, omnibusque bene mistis experimentum stat, & si color placuerit, stare permittatur: neque enim opus est ut color viginti quatuor horarum spatio

augeatur. Deinde movendo ut antea , misceat Ur Vitrum, ut colorem

bene imbibat , elaboreturque ut cuique placuerit, & aquam marinam pulcherrimam dabit, quemadmodum ego felici successu multoties expertus sum. Color autem minus vel magis augendus est pro ratione operis cui inservire debeti Praecipue autem id agendum est, ut scoria bene calcinata sit. Si fritiae rochetiae alterum tantum friti* crystalli admisceas, aqua marina omnibus modis pulchra

erit.

92쪽

CAP. XXX. Aquae marinae color impendio minore facitus, FAdem, ut antea dictum est, praeparatae scoris , nec non pr dicta dosis Eafferq , eadem ratione & forma detur rochetiae orientali & Hispanicae, ita tamen ut neutra earum magnesiam contineat, nec in aquam

projecta, sed a sale optime purgata sit, servatis, quantum ad reliqua, istiusmodi regulis, quas supra in crystallo memoravimus, & aqua marina sitis pulchra & cuicunque operi apta evadet, multoque mi re quam crystallus impensa parabitur : Etenim minore multo rochetta qUam crystallus pretio emitur. Hac ratione illam saepius Pisiis & semper felici cum successu feci.C A P.

93쪽

C A P. XXXI.

A qua marina propria inventionis raomnes alias admiranda.

Aput mortuum vitrioli Veneris, sine corrosivis Chymice factum, si per aliquot dies in aere steterit, sponte sua, citra omne artificium, colorem recipit viridem subalbum. Ex hac materia, si in pulverem redigatur , & cum eadem Eafferae praeparatae , ut in aliis scoriae pr*parationibus dictum est dosi, eodemque procedendi modo crystallo detur , aqua marina fiet admirabilis & stupendae pulchritudinis, qualem ego Aniverpit saepius feci, mirantibus cunctis qui illam viderunt. Modus spagyrice sine corrosi vis faciendi vitriolum Veneris hic est , ut bracteas aeris tenues , magnitudine dimidiati Florentini recipias, & in promtu sit unum vel plura crucibula , in quibus alternatim stratum ex sulphure communi pulverato & aeris bracteis facies,

usque

94쪽

g. LipER PRIMUS.

iisque dum crucibula impleantur, &Omnes aeris braci es absumtae sint, id quod stratificare vocant. Hoc pera- tegantur crucibuta , eo qui capite 1 si sequitur modo, ut experimentum feri possit. Id unc modum nullus quod sciam expertus est, sed ego Antonius Neri sacerdos experimento facto dmirandum illum , ut supra dictum est, inveni, ideoque propriae inventionis illum esse dico.CAP. XXXII. Viride in vitro Maragdinum.

DUm viridis color fit, considerandum est, ne vitrum multum

salis contineat. Etenim si istiusmodi vitrum adhibeas, quod salis plurimum habet, quale illud est, quod ex rochetia & Cystallo fit, viride pulchrum non fiet, sed aqua marina potius Sale enim viride illud absumitur, & vitrum semper in cyaneum et aquae marinae colorem propendet

95쪽

Quare si pulchrum viride facere animus est, metallum commune, id est ex pulvere, ut capite octavo demonstratur, factum in ollam mitte: atque hoc vitrum magnesiae nihil contineat: opus enim nigrum & deforme redderet. Ubi vitrum optime s m &purgatum fuerit, addantur exempli

gratia ad libras centum vitri, Unciae circiter tres croci MartiS, aceto , Utae ite . decimo septimo demonstratum est, calcinati Misceatur bene vitrum, S per horae spatium quiescat, ut tincturam croci imbibat: ita enim nonnihil flavescet, absumeturque rude illud coeruleum , quod eidem semper inest ,. facietque ut suscipere colorem viridem possit. Tunc ergo adsit scoria aeris, eo qui capite decimo septimo demonstratus est modo, ter cocta, denturque in centum vitri libras, librae duae ejusdem scoriae, idque sex vicibus, bene miscendo pulverem cum vitro. Postea quiescat per duas horaS, uniaturque cum vitro. Inde

96쪽

misceatur denuo, videaturque an proratione operis cui in servire debet satis plenus fit color: in ipso enim opere plus scoriae addere licet, & colores vel intendendi, vel diluendi sunt, pro ratione illius operis, quod faciendum suscepimus: nulla enim hic certa regula praescribi potest . Quod sit color viridis in marinum vel coeruleum tenderet, nonnihil croci Martis, ea, uti

dictum est ratione addi posset, & via ride simaragdi pulcherrimum habebis, quod alio nomine viride porri vocatur , & exactis viginti quatuor horis deduci in opus poterit, advertendo

semper ut vitrum antea misceatUr, quam operi manus admovetur. Colores enim semper fundum petunt, di circa verticem olim dilutiores sunt. Hoc viride saepius Pisis & nunquam non eleganter feci, idemque eveniet omnibus, qui ea quae supra dicta sunt curiose servaverint.

97쪽

C A P. XXXIII.

Viride eo quod supra dictum est ele

gantius.

T vero si viride eo , de quo si1- pra dictum est, elegantius, magisque coruscans desideras, in olla crystallinum habeas quod magnesia careat, & semel vel bis in aquam pro-l jectum sit, ita ut omnis salsedo absul matur. Huic crystallino detur parsi dimidia vitri communis albi, istiuos modi scilicet, quod magnesiam non habeat. Ubi hoc vitrum mistum, su- sum; & bene fuerit purgatum, recipe in centum vitri libras, libras duas cum dimidia pulveris laminarum aeris, in arcu fornacis ut capite vigesimo quinto

demonstratum est, ter calcinatarum, nec non uncias duas croci Martis,

sulphure ut capite decimo sexto dictum est calcinati & reverberati, omniaque bene mixta , servatis iisdem ut supra in dicto viridi regulis, vitro da. Et intendere quidem colorem plus mi

98쪽

nusve, prout videbitur , poteris, ac si coerulei quid habuerit, exigua supradicti croci portio addenda, vitrumque ipsum haud secus atque aliud viride elaborandum erit, & viride habebis pimpinellae stupendum, idque saepius Pisis felici cum successu

feci. Notetur autem semper, Ut scoria bene praeparata sit, si colores desideras elegantes & pulchros. C A P. XXXIV. Color viridis admirandis. REcipe scoriam aeris caldarii, ter lut supra demonstratum est cal- , cinatam , & loco croci Martis, tot lmodis, ut supra, praeparati, scoriam lferri ab incude decidentem & a pul- vere, carbonibus & cinere purgatam, i

eamque tunde , & quam id fieri po-b test subtilissime cribra. Misceatur in lsupra dicta dosi cum scoria aeris, deturque vitro communi, facto ex pul- vere, qui magnesia m non habeat, ser-

99쪽

ic vatis iisdem ut in viridi regii is. Eti hic crocus vel scoria Martis colorem tibi dabit viridem smaragdinum mil. rabilem , qui absumto omni colore . coeruleo & marino, qui ordinarie vitro adhaeret instar smaragdi flavescet, i ac fulgorem nitoremque prae reliquis viridibus obtinebit. Ut haec scoria ferri detur scoriae aeris , id ego Antonius Neri inveni. Quod ad reliqua, eaedem quae in reliquis viridibus do- ses& regulae serventur, & rem habebis stupendam , id quod experientia

me saepius docuit.C A D. XXXV. i Color alius viridis, qui palmam reliquis a me factas viridibus p ripit. T N ollam vitri librarum decem, cumio juS pars una crystallino saepius in aquam projecto, altera vitro com-lmuni albo pulvereo constet, recipe

collimunis pulvereae libras qua-

100쪽

tuor. Huic admisce libras tres minii, omniaque bene unita in ollam mitte,& paucis horis purgabuntur. Ubi iam purgata fuerint, trajiciantur in

aquam, bene advertendo, coieritne

in fundo aliqua plumbi pars; diligenter enim eximenda & abjicienda est, ne, quod evenire solet olla frangatur. Deinde vitrum in aquam projectum denuo mittatur in ollam, & per diem unum purgetur. Postea addatur coloritium ex pulvere capitis mortui spiritus vitrioli arris chymice facti, cum exigua admodum quantitate croci Martis, & viride prodibit admirandum , & eoriam quae unquam feci pulcherrimum , quod simaragdum orientalem optimum reseret, formando cujuscunque generis operi. CAP. XXXVI. Color cyaneus turcinus, in arte vitraria praecipum.

REcipe sal marinum, vulgo nigrum vel rude dictum : candidum

SEARCH

MENU NAVIGATION