M. Friderici Christiani Baumeisteri Augusti ... Institutiones philosophiae rationalis methodo Wolfii adornatae

발행: 1792년

분량: 242페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

-STITUTIONES

CAPUT PRAEL, NINARE., De 'bilosopbia in gellere, LOGICAΜ eeterasque philosophiae partes messauditoribus explicaturus ; permagni , puto . interesse , ut sub initiam statim distincte tradatur & enodate , quid sit pbilosophari , quid de item sibi velit homo philosophus & qua de nique re pbilosiophia ab omnibus aliis rebus in γnoscatur . Constat enim , complures , si qua de realia , de philosophia certe falsos sibi minusve distinctos formare conceptus . Quo fit . ut ignorata interiore philosoplatae indole & praestantia , eam ι aut in minimis ponant dc contemnant prorsus , aut segnius certe , quam par erat , languidiusque tramndam ,

arbitrentur.

. a. Ut vero , quid sit philosophia . facilius quisque intelligat , attendi volo ad triplicem illam.

manam cognitionem , quam & experientia nos condocet , dc philosophi in scriptis suis identidem exponunt . Deprehendimus scilκ et per experientiam , nos aut ea, quae sunt vel fiunt. nosse , ignoratis tamen eventuum causis, aut cau- etiam & rationes eorum, quae sunt vel fiunt, intelligere , aut quantFBaum. Log. Α tates

13쪽

, CAPUT PRAEI LIM NA Etates denique rerum & mensuras, viresque item causarum perspectas habere. 3. Cognitio eorum , quae sunt vel sunt , sive . ut brevius dicam, cognitio fallorum , dicitur cognitio hi risa, nonnunquam e sam laris, propterea quod eamdem cum eruditissimo quoque inficeta plebs Avulgus habet communem. Exempl. Sic e . gr. novit eruditorum quilibet , ceram, igni admotam, liquefieri; novit id quoque vulgus . ' Quo quidem in casu, intelligis . eruditi aeque ac vulgi notitiam esse historisam . Est enim haec co .gnitio tantum facti alicujus & eventus notitia. f. 4. Quidquid est vel fit, id rationem debet habe. re suffcientem, ex qua intelligi queat & explicari , cur potius sit, quam non sit cur fiat potius , quam

non fiat; cur fiat hoc modo, nec alio. Scholium. Haec quidem propositio; postulamus nunc merito, ut a quovis nobis cos datur , uberitas eamdem demonstraturi , cum ad ontologiam sperit perve

tum . Cons. interim molfit Ontologia Lit. g. 3 o. &Cl. Μ. Carpetovii Dissert. de Principio ration. susc.

ranae 1726. habita. bNota. Ceterum scito, hic ideo hanc propositionem praemitti a nobis & praestrui , ut , quid sit cognitio philosophica , β. subsequente explicanda , plemus intelligatur. I. . Cognitio rationis sussicientis , ex qua concipi potest, cur aliquid potius sit, quam non sit ; cur fiat potius, quam non .fiat ; Mevius : Cognitio causarum dicitur cognitio philosophica.

Exem . Sic e. e. gr. cum Cajus non modo, cometam comparere , novic , sed rationes quoquo & causas perspicit , cur cometa conspiciatur potius , Mamnon. peti piciatur , cur appareat hoc tempore , hocque modo , nec alio tum vero Cajus dicitur cognis elane hujus eventus philosophica gaudere. q. 6. Cognitio quantitatis rerum appellatur matb

14쪽

Iγε pui Los opsi A 1N GENERE. 3 Exempl. Si quis , e. gr. caloris quantitatem dc determinatum gradum in hoc illove casu definire novit; tum vero illum caloris cognitione mathematica instructum esse dicimus. Not. Expolitis nunc & praefultis definitionibus triplicis cognitionis humanae, id nunc operam dabimus ut quasdam ex iis positiones deducamus , demonstremulque illas , antequam ad ipsam philosophiae

notionem enodandam nos accingamus . Praestrarantur enim' oportet , riteque communiantur illae propositiones , quae subsequentibus pol unt inser

vire . . '..

q. r. Historica cognitio ope sensuum acquiritur. Demonstr. Cum enim per i ensus nobis repraesentemus res , in organis nostris sensoriis mutationem producentes per dei. sens.) , ademtie res existentes c enitio autem rerum existentium , sive rerum , qua 1 unt, vel sunt, dicatur cognitio historica sq. 3. : intelligitur nos ope sensuum pervenire ad cognitionem historicam, sive, quod idem est, ope sensuum acquiri cognitionem historicam. s. Ex quo conficitur, historicam cognitionem esse Infimum cognitionis humanae gradum. Demonsr. Cum enim cognitio historica acquIratur ope sepsuum β. q. : palam est , cogisitionem hista ricam non alia , quam jam cognita , stipponere ex. quibus , tamquam ex suis principiis , longa ratiociniorum series , derivari debeat . Infimus itaque cognitionis humanae gradus est cognitio historica . quia inferior in cognoscendo gradus excogitari nequit. f. s. Quamvis vero cognitio historica sit in sinus cognitionis humanae gradus g. 8. , iundamentum tamen cognitionis philosophicae, cognitio historica recla existimatur. Demonstri Cognitio philosophica est cognitio rationis rerum , quae sunt , vel fiunt . s. γ . Cum vero , vel me non monente , intelligas , ratiO

15쪽

4 CAPUT PRAE LIMINARE..nem & causas factorum reddi non polle, nisi ipsa no- voris facta : palam est , cognitionem philosophicam supponere cognitionem factorum . Cognitio factorum dicitur cognitio historica β. 3. . Ergo cognitio philo, Gallica supponit cognitionem historicam , Ergo cognitio historica recte pro fundamento cognitionis philosophicae habetur. f. to. Emiuntur hinc , necessaria consecutione , tres positiones , ad quas , tamquam ad cqnsectaria ,

volo attendi . . ' . . .

Cor. I. Intelligitur ex his , cognitionis historicae insignem esse usum in disciplinis philosophicis ; id quod, per singulas eundo , uberius commonstrare poteramus . Sed longum hic nimis seret, ct ab instituto nostro alienum. Cor. II. Planum hinc fit , cur exp ientia dudum pro matre omnis philosophiae a peritillimo quoque sit habita. Cor. III. Apparet ex dictis , cognitionem historicam a philosophaturo non procns esse contemnen , cam , sed ipsi praesultae asserta cetera superstruen,

da s

SeboI. Pluribus de distinctione cognitionis historicae, in communem & arcanam , in recitationibus nostris

coram agetur.

Not. Hactenus de cognitione historica ; Nunc , ut ordine procedatur , quasdam positiones , oportet eX-plicemus, de cognitione philosophica. x x, Nullum objectum , quodcumque etiam suerit , est ejusmodi, quin ejusdem cognitio philosophica dari possit.

Demonstri Cum enim omnium rerum detur ratio suffciens . g. 4.); quarii cumque etiam rerum rati sies sufficientes nosse, per se non est impossibile. Cum vero cognitio rationis suffcientis rerum dicatur c

gnitio pbilosiopbisa s. s.): intelligitur , nullum obj cium, quodcumque etiam suerit, esse ejusmodi, quio ejusdem cognitio philosophica dari possit,

16쪽

. it. Qui cognitione philosophica instructus est ,

non ipsas modo res vel Veritates cognoscat, oportet sed veritatum quoque rerumque nexum perspicere de

Demonstri Cum enim cognitio philosophica sit c gnitio causarum sive rationum s. : consequens est ut, qui cognitione gaudet philosophica , debeat relationem illam, quae est causas inter & essecta, perspicere. Illa relatio rerum ad se invicem, . vi cuju&unum est lausa alterius, dicitur a philosophis . Ergo qui gaudet cognitione philosophica, nexum rerum veritatumque oportet, perspiciat. q. 13. Ex quo conficitur ad cognitionem philosophicam aequirendam non solos sussicere sensus , sed requiri vel maxime rectam rationem. Demonstr. Cum enim ope sensuum acquiramus tan-rum cognitionem historicam g. 7.ὶ , adeoque iisdem facta tantum vel res existentes cognoscamus β. 3. cognitio autem philosophica non . in factis sive rebus existentibus acquiescat, sed, longius progressa, causas quoque & rationes rerum suffcientes rimetur I. s. manifestum est, ad cognitionem philosophicam non solos sussicere sensus . Quia praeterea omnis , qui cognitione philosophica gaudet , veritatum vel rerum nexum perspicit, . 12. facultas autem nexum re. tum vel veritatum perspiciendi dicitur ratio , palam est , ad cognitionem philosophicam vel maxime requiri rationem.

q. 14: Qui veritates cognoseit philosophice , easdem demonstrare novit. Demonstr. Cum , qui philosophice veritates Coga scit, cognoscit earum causas & rationes 3. : lonsequens est , ut , qui philosophice veritates novit , easdem ex tuis principiis & eausis deduceru legitime Deat. veritates ex suis principiis & causis legitimo nexu deducere est eadem demonstrare per defin. . Eigo qui philosophice veritates novit , easdem potest

demonstrare.

17쪽

6 CAp UT PRAE LIMINARE

13. Nunc intelligis demum, quid sit Miloso Gri . . Philosopharis scilicet de objecto A , si objecti Acognitionem habueris philosophicam. . 16. Quicumque itaque de aliqua re philosophatur, ejus rei, de qua philosophatur, rationes & cau-1a debet nosse. Demon r. Cum enim philosophari nihil fit aliud , quam cognitione gaudere plutolophica .is. ; cognitio vero philosophica requirat, ut causas rerum dc rationes perspiciamus . . : intelligitur luculentissime, quid sit , quod, illum, qui de aliqua re philosophatur , illius rei , de qua philosophatur , rationes oc causas perspicere debere, asseveremuS. 1 . Per se omnino polsibile est , de omnibus rebus philosophari. Demonstr. Cum enim nullum objectum sit ejusmodi ,- quia ejusdem dari queat cognitio philosophica β. D.); petiles hari autem nihil aliud sit, quam cognitione gaudere philosophica g. is.): intelligis possibile omnino esse in se , de omnibus rebus phil 'sophari. Siccine , inquies , de mysteriis fidei etiam philosophari possumus Absit . Dixi in se possibile es de omnibus rebus philolbphari . Quodcumque adeo in se possibile est , & per se nullam involvit contradicti nem; id Vero , cave , putes , nobis , sive intellectui humano , statim p6ssibile esse . Quamvis intellectus

humanus, suis, at exiguis , circumscriptus limitibus, non omnium reriim rationes sufficientes investigare queat : investigari tamen & cognosci omnium rerum

c sae possunt , nisi ab intellectu humano , certe divino . Quo ipse vides , nostra thesi neutiquam statui , de mysteriis fidei nos philosophari vel posse , vel debere . Sunt enim mysteria fidei ejusmodi veritates , quarum rationes sussicientes Deus ab intellecta humano in ei ligari S perseci noluit . Quarum. Cumque autem rerum rationes suffcientes Deus com-- prehendi noluit , de iis philosophari nec licet , nec

18쪽

possibile quidem est homini finitoque ejus inte le-bui.

g. 18. Hinc liquet, nec res theologicas, nec jur, dicas, nec medicas, nec ceteras, ad quamclim 'De sp

ctantes artem, este hujusmodi, quin de iis philosophari, non sit in se possibile. Hanc itaque ob causam vvolfius in Log. Iat. f. 31. . ait , possibilem esse philosoohiam juris , medicinae , artium quarumcumque . Neque enim in jurisprudemtia , neque in medicina , neque in cateris denique artibus, debet deesse ratio sussciens eorum , quae ibi

fiunt.

Ex his porro decidi potest quaestio illa , quam ab

eruditis, memini , in medium prolatam I Num, quaedam philosophia sutoria , aut agraria sit possibilis.1ς. Conficiuntur porro eΚ praestructis sequentes , propositiones, tamquam consectaria.

Corol. I. Qui philosophatur , debet nexum veritatum perspicere si. 12. II. Corol. II. Qui philosophatur , non soIis stare debet sensibus , sed rectam rationem vel in primis in subsidium adhibeat s . 13. II. Corol. III. Qui philosophatur , veritates suas dea'. monstret, necelle est . 16.) - β. ΣΟ - Planum nunc hinc fit, quid sit philosopbis. Priusquam vero ipsam philosophiae notionem evolvam , rationem haberi volo duplicis illius acceptionis vocis philosophiae quid eruditis est perquam sim liaris. Sumitur scilicet 1. vox pbilos hi e ab eruditis

Exempl. Duplex hic fgniscatus vocis pbilosephiae nisi sollicite observetur; dici vix potest, quanta oriatur philosophiae notionis confusio , quam erud ptissimi

perraro evitarunt. . .. - .

g. et r. Philo se iam , obiective dc fastematice consideratam definimus cum Cel. Holimannis , per doctria inrtu vel scientiaem ratione sola cognitam ' quae id, A 4 quod' is

19쪽

t C A pu T PRAE LIMINARE

quod homini, in quocumque satu spectato , ad felici' ratem suam promovendam , vel sciendum , vel agen dum est, distincte traditur. Haec definitio rςperitur tum in Differt. Holimam ni de gemina philosophiae notione, β. u. X. tum introducitone in universam Miloso iam in protegomen. g. XIX. Schol. Hanc autem aπeptionem . qua philosophia

compictum veritatum philolophicarum, ex ratione cc-gnitarum , vel seriem rationum sussicientium inter ieconnexarum , denotat , e iditis non esse infrequentem , luculentius multo copiosusque in ipsis commentationibus sum commonstraturus .

11. Philosopbia , subjective , & habitualiter spe

ctata. est nihiI a Iiud , quam habitus , rerum vel veriditatum rationes suffcientes & causas investigandi &perspictendi . Habitus autem rerum causas vel rationes sufficientes cognoscendi , consistit in prompti tu ine Ila, qua quis minore tem ore vel minore labore, quam alias requirebatur, plurium rerum causas noscere & .rudere potest. Qui autem habitu gaudet rerum rationes sufficientes cio causas investigandi, illum dic, mus philosiopbum. Schol. Non nunc id agemus , ut operosus in qutima vocis pbi ophi, vel philosopbiae incunabula inquiramus , neque nostra multum reseri , enumerari hic nomina tholosque omnes I, quibus philosophia , vel ia priscIs philosopsis , vel a recentioribus , fuit identidem Insignita . Quae sciri sic amiotarique merentur , ea verbose satis et anterque expolita Inve-- nies in Cel. Reumanni actis Philosophorum. Part. I. p. II. stem Part. II. Cap. IV. i cons. Observ. Hal. T. VI. obf. XXXI. In ipsis nostris praelectionibus, cum de vocis philosophiae origine , tum de varia philos, ii tete .denominatione & acceptione, quantum satis est ,

ponetur

. q. 23. Philosopsia subjective considerata , recte quoque dici potest habitus cognitionis philorophicae .

' . . .

20쪽

. Demonstri Cum enim philosophia , subjective conssederata , habitus , rerum rationes & causaς noscendi .ar. ; cognitio vero rationum sive causarum dicatur cognitio philosophica s.) : pajam est, philosophiam subjective consideratam, 'recte dici pol bhabitum cognitionis philosephicat. Not. Hinc vides, nostram philosophiae definitionem apprime convenire cum illa Cel. Rquschii Hic enim

in ostem. Leg. g. so. Milosophiam definit per habitum cognitionis philosophicae & pbilosophi dicit

esse illum; qui habitu gaudet cognitionis philosophicae .i . et . Philosophia itaque , & philosophica cognitio a se invicem omnino multum differunt. Demonstr. Cum enim philosophia si habitus eo nitionis philosophicae . 13.); habitus autem cogniti nis philosophicae & actualis cognitio philosophica , omnium consessione , differant : essicitur hinc insam philosophiam & philo phicam cognitionem a se invicem, differre. q. et s. Non ille Itaque statim est vocandus phil sophus , qui hujus alteriusve objecti cognitione phil sophica gaudet. Nemonstr. Cum enim philosophus sit ille , qui habitu ga et , rationes rerum suffcientes & causaς perspiciendi q. χα.); consequens est , ut philosophus debeat esse instrutis habitu cognitionis philosophicae sq. 4.. . Habitus autem cygnitionis philosephicae ct ipsa cognitio philosophica diiserunt. 6. 24. Ergo qui cognitione philosophica unius alteriusve objecti gaudet, non illum statim dicimus gaudere habitu cognitionis philosophicae . Ex quo colligitur , non illum statim esse uticandum philosophum , qui cognitione philosophica unius alteriusve objecti gaudet. Quemadmodum ille , qui nonnulla fidei doctrinaeque caelestis capita animo tenet, non ideo statim di- 'citur Theologus , cum ad Theologum requiratur habitus asserta .sua confirmandi , & ab adversarior ne ceptionibus vindicandi , uti recte monet Hebe - strem

SEARCH

MENU NAVIGATION