장음표시 사용
521쪽
168 EPIs TOLAE eodem humanitatis sensu ductum omnia eidem remittere, velle autem, Reverendissima D. U. ita libera sit in omnibus , de quibus pro adversario ego iam rogavi, vel eadem sua sponte promisit, ac si nunquam quicquam inter nos de ea re ellet actum , nihil promissum , nihil dictum, in me nullum erit inpeditnentum . Hoc solum
vicissim postulo, quod erit aequissimum , &ad utriusque
nostrum honorem vehementer pertinet, ut ii non adjumento suerunt preces meae causis illius, pro quo ro3avi, ut ne sint detrimento , quemadmodum maximu essent,nili res in statu integro esse permittatur, quo erat, an tequam ego de compolitione cum Reverendissima D. Q loquerer . Tum autem memini adversarium a Judice postulasse, quod mihi ipse dicebat , non potui ille illi negari , ut contra nova quaedam objecta tempus concedoretur , ad introducendum eas probationes , quas in pa
tria habebat , quibus facile posset , quae opponebantur, refellere. Hoc autem cum instare apud Iudicem coepis set, tum ego omittere omnem illam instantiam seci, adductus spe benignitatis Reverendissimae D. U. erga me 'squae meo judicio totam causani permittebat. Quare jussitum illum omnem curam suam abjicere , neque proba tiones alias quaerere , me finem huic liti impoliturum. Sic enim ut fateri possem, humanitas Reverendissimae D. U. fecit, quae mihi sine ulla exceptione judicium totius rei permi serat. Quare si nunc meae tum preces, non modo nihil commodi afferrent , sed hoc traximum damnum in serrent, ut tempus introducendi, quas tum volebat , & cessariae sunt probationes , illi auferretur, videri qui dem possem ipse nunquam hoc animo suisse , ut illum liberarem a lite, sed potius specie adjuvandi eum, consentire cum Reverendissima Dominatione Vestra, ut subi to, cum nihil minus ex et iret , opprimeretur . Quod quam parum convenit vel in meum honorem, vel inlio nOrci a Reverendissimae D. U. apertius est , quam ut de
522쪽
clarare debeam . Quare hoc spatio dato , quod multo minus nunc quam ante negari illi potest , de reliquo, in quo possum gratificari Reverendissimae D. U. in remittendo quicquid mihi est pollicita, facillime patior;
quanquam prorsus non missum sine aliquo dolore intelligere apud benignam naturam Reverendissimae D. U. tantum proficere familiaris nostri aemulos, ut credat illum aliquid postea dicturum , quod elset contra hon rem Reverendissimae D. V., cum nullum prorsus sit hujus rei testimonium , & quicquid in hoc genere fingi
potest, ii reus paratus sit in omnibus se subjicere mandato Reverendissimae D. U. , prosternere se ad pedes ejusdem , veniam petere, si minus dignum verbum in calore defensionis causae suae eo iniprudente excidiiset, nescio, cur magis ob id ejus causa ad tribunal revocari debet post permissum arbitrium alteri, quam post aliquam castigationem, eo veniam petente, a benignitate Reverendissimae D. U. absolvi . Calumniatorum vero &aemulorum ejus , non fautorum honoris Reverendissimae D. U. et se haec verba mihi persiuadent , quae praeterea
objiciunt ; dicunt enim illum de summa pecuniae , quae
assignata fuit compositione hujus negotii centum aureos detraxisse, cum enim summa esset tercentum aurei, illum nominare tantum ducentos, qua in re crassa eorum calumnia manifeste deprehenditur . Quis enim melius novit summam , quam ego , qui taxavi , novit mecum Reverendus Episcopus Aquen. quem rogavi, ut scri pium compositionis conficeret , novit Reverendus Do minus Durantes Episcopus Algeren. , particularius Vero D. Aquen. , cum inulta cum illo de aequitate rei disputarein, & hoc dicerem, me, si essem iudex in causata, non audere unquam condemnare D. Bartholomaeum pro pecunia apud eum deposita , quam depositore exigen te ad eum inisisset , atque ita ad securitatem prospexisset , ac si pecunia suisset sua , si casu tali , quem
523쪽
nemo potuit antevidere , qualis fuit direptio Urbis , illa pecunia suisset amissa, ut eum in hac summa condemnarem, nunquam quidem ipse ausus fuissem, hominem nunquam ante suspectum de tali fraude, & in multo majori summa, & ante , & post, cum eodem depositore inventum integerrimum , & a reliquis omnibus se habitum . Hoc tamen jure amicitiae extra judicium potuisse amice invitari , ut partem damni cum amico pro sua facultate solveret , & sic ego condemnavi illum , ut centum aureos solveret in resarcitionem damni , quibus ego ex meis totidem adjunxi. Ham est sincera veritas, quam Reverendus Uorstius ex me audivit, quem scio non aliter dicturum , quia de ejus conscientia optime
sentio, ex quo Reverendissima D. U. potest conjicere, qualis fides in reliquis habenda st istis calumniatoribus. Illud vero valde dolui, in iisdem litteris, quod scio ex iisdem calumniatoribus prosectum esse , Reverendi sis. D. U. potu illa in eam suscipionem de me venire, quasi plustribuerem utilitati familiaris mei, quam honori Revere distimae D. U. & hoc preteterea D. Birtholomaeum ad meam familiaritatem venisse, ut causam injustam contra hon rem D. U. Reverendissimae melius tueri posset sub umbra meae familiaritatis . Qua in re hoc primum respondeo quod quia verum est, nunquam verebor, ne judicetur contra honorem meum, si dicam sic vero affirmo de sillo , cum ad meam familiaritatem veniret, non venisse,
quod ille hoc postularet, sed quod ego hoc ab eo & postularem & rogarem, quod seci adductus illorum testimoniis de ejus integritate, & susscientia, qui eum Optime
noverant, optime de eo judicare poterant, & mihi su runt amicissimi. Hoc autem iterum dico, postquam eum recepi, nunquam me poenituisse, illis, qui aut hores suerunt,
ut mihi operam praestiret , saepe gratias egisse , talem in veniise , qualem illi mihi descripserant, & talem, qualem Reverendissima D. Q judicavit, quando tantam pecunix
524쪽
summam illi erediderat , & qualem nunc inveniret , si
aemulis ejus aures obstruere vellet, integerrimum, Obser vantissimum etiam honoris Reverendissimae D. U. si illi se reconciliari pateretur. Quandoquidem ego contra omnes illos calumniatores dicere non verebor , magis esset in honorem suum , quam iterum causam ad judicia trahere, propter ejusmodi aemulorum calumnias , quae non sunt tam calumniae in eum, quam in me, si talem tueri deberem , qualem illi describunt , & ob talem causamia, qualem illi fingunt , ut defendant improbitatem suam, contra honorem Reverendissimae D. V., in cujus honorem sponte, & scientem me nihil deliquisse scio , etsi ignorans aliquid feci, de eo edoctus , corrigere semperero paratus. Quare quod scribit in iisdem litteris, si ego plus tribuerem meo familiari, quam honori Reverendisesimae Dominationis Vestrae, se coactum sore &c., ut supra scripsi , non potui sine dolore audire , praesertim, quod erant scripta , non ad me, sed ad Reverendissimum illum Dominum, cujus judicium sic aestimo , ut nullius magis, ut ex talibus litteris scriptis a tali Uiro haberet
calionem ita de me existimandi , me tam rudem omnis ossicii, & humanitatis esse , ut nesciam quid intersit inter hominem privatum, & summa dignitate praeditum, inter domesticuna meum familiarem , & majorem meum honorandum . Ego certe ex qua occasione Reverendi isma Dominatio Uestra deberet ita de me judicare, prorsus nescio, hoe scio , si illud cogitavi, ut liberarem meum
familiarem a molestia, illud certe non minus cogitavi eadem via me maxime servire honori Reverendissimae Dominationis Vestrae, etsi aliter judicassem , nunquam verbum de ea re loquutus suissem, quando hoc sciebam, si talis Vir in summa dignitate positus vinceret privatum in judicio ex ea re nunqam honorem posse consequi, etiamsi justam habeat causam , cum illa sententia nimis sit vera , de omnibus, qui honore excellunt & potentia, Y a etiamsi
525쪽
etiamsi patiantur injuriam , tamen, quia plus possunt,
quando cum privatis contendunt , videntur inferre sis
Quare in hac parte scio me non errasse, ac ne alia quidem quod attinet ad hanc causam , de qua nunquam egi eum Reverendissima D. Q nisi precibus, & talibus, qua libus nunquam apud quemquam Principum ulla in causa me fuisse usum scio, & cum Reverendissima Dominati ne Vestra hoc mihi tandem concessisset, ut meo arbitriores tota committeretur , feci ut Reverendus Dominus Durantes Epistopus Algeren. , quem minus satisfactum fuisse ex duratione litis existimabat Reverendissima Dominatio Vestra, ad eandem veniret, ut gratias ageret, quod meo arbitrio statuisset eam finire; quid aliud seci , ex quo oriri posset haec suspicio, mihi in mentem venire non potest. Hoc scio nihil longius a mea cogitatione abfuisse, quam ut tales literas nune legerem de hac causa scriptas , de qua potius expectavi, ut occasionem haberem per literas gratias agendi, quemadmodum verbis egi cum scripta omnia persecta , & signata esse audirem,
quae ea continerent, quae verbis cum Reverendissima D minatione Vestra conclusi , quae etiam hoc tempore expectavi, cogitavique simul & gratias de hac re agere, &per literas gratulari Reverendissimae Domin. Uestrae de is sua honorifica Legatione, id quod nunc facio, atque to , ut illi selieissime cedat , licet illa pars gratiarum agendi per litteras sit sublata Sic vero concludo : Si Reverendiisma D. U. hoc judicat, modo sim contentus, ut tota causa arbitrio Iudicis permittatur , in reliquis, id est in summa , quam Reverendissima Dominatio Uestra pro certo habet judicem eum condemnaturum , quan tacumque sit, moderationem ejus in mea potestate sututam , & se mihi satisfacturum , hoc concludens dico, modo detrimentum non asserant causae meae preces in m quod supra scripsi , me maxime contentum qualecum
que ante promissum fuit , ut tota causa judicis arbitrio
526쪽
permittatur, etiam, quod ad me attinet, sic non refugere illum Iudicem , de quo Reverendissima Dominatio Uestra confidere videtur, qui est Episcopus Aquen. Reverendus Vorstius, ut etiam promittam, quantum authinritate apud reum valeam , cum eo acturum , ut hujus
Iudicis sententiae , qualiscunque sit , se facilem ad ob diendum praebeat, neque superiores hac de causa unquam appellet, & hoc dico, quia se de illo Uiro sum persuasus, eum doctum, probum, exercitatum in jure, &qui Dei, non hominis faciem , aut personam in judicando respiciat. Quod vero ad condemnationem attinet , in is qua Reverendissinia Dominatio Vestra significat se mihi
gratificaturum , primum incertum est post introductas , quibus fidit reus probationes, an omnino condemnare velit, an prorsus liberare, deinde si condemnaret in alimqua summa , quantacumque ea esset , in qua me mode ratorem Reverendissima Dominatio Uestra est contenta habere, hoc nunc dico, me nunquam tale onus in me ssuscepturum , neque vero hoc unquam fuisse, quod impetrare cupiebam , pro reo, quando tantis precibus pro eo supplicabam; sed hoc ante omnia, ut hominem cassitantum, quem nemo effugere poteli , non voluntate inoffensionem Reverendissimae D minationis Vestrae incidentem in gratiam dignaretur accipere, quod quidem dignissimum mihi videbatur humanitate Reverendissinae D. V.
concedere, & me postulare , ut eundem animum erga meos gereret, quem mihi persuadebam erga me gerere, &mihi conscius essem erga Reverendissimam D. Q me habere , idost plenum amoris & officii. Quod si non impetro , ego quidem nihil impetro, etiamti totam summam mihi remitteret , quod line hoc munere reconciliationis nihil prorsus sum , neque unquam ero accepturus . Ut cunque vero Reverendissima D. U. de hoc decreverit, hoc
ab eadem summis precibus postulo, ne minus sibi persuadeat de mea Observantia erga se, quoniam si nihil in tali
527쪽
causa impetro , tanto magis conabor omni meo obsequio & opera illam mihi obligare , & mihi demereri, quantum mihi casus hic ad verius abstulit, quominus eidem, uti volebam, pos Iem esse Obligatus. Et Reverendisesimae D. U. me plurimum etiam ex animo commendo, quae selix in Domino valeat. Datum Carpendioracti xviij.
Regis. Carae Polus Rever. Vosio, Episcopo inuensi.
ΡRoximis diebus redditae mihi fuerunt litterae Dominationis Uestrae, quibus mihi significabat Reverendissimum Cardinalem Verulanum valde cupere ac instare, ut in ea causa, quam cum Domino Bartholomaeo Stella habuit, sententiam proferret quamvis Reverendissimx ejus Dominatio nullo pacto velit ab illis conditionibus discedere, quibus cum eodem D. Bartholomaeo ante meum ab Urbe discessum convenit, cum hoc honoris tantummo do gratia fieri cupiat . Quod sane mihi novum aecidit, 'uippe qui rem iam ex toto eonsectam existimabam, nec aliud in ea intelligere expectabam, quam Dominationem Ejus Reverendissimam illam pecuniam recipere, quam hoc nomine Romae reliqueram . Quod eum, ut intelligo, nondum secerit, quod D. Vestrae nunc respondeam , ni hil aliud habeo , nisi me adhuc valde cupere ac ex Pe istare, ut D. ejus Reverendissima reipse praestet ac per sciat , quod tanta humanitate ac benignitate mihi antea est pollicita. Ualeat D. V. meque, ut facit, amet, se que vicistim a me amari sibi persuadeat . Datum Car
pentoracti xviij. Julii MDXXXIX.
Scribo brevius Reverendae Dom. U. , quod de hac eadem re sustus seripsi ad Reverendissimum D. Car
528쪽
dinalem Verulanum ; haec certe res nova mihi , & inexpectata accidit, & nili totius rei gestat & pactorum inter nos testem haberem Reverendam Dom. U. , quae ortime potest recordari, quae illi dixerim, & quae rursus ab ea mihi dicta sunt de hac causa , pluribus cum ea agerem , atque illi familiarem meum , & causam ipsam commendarem . Sed fretus aequitate rei , & integritate& prudentia Reverendae Dona. V. plura in praesentia non scribo, &eo magis, quod quemadmodum dixi, se nius omnia Reverendissimo D. Cardinali S. Angeli explicavi . Et D. V. me plurimum commendo, quae felix in Domino valeat. Datum Carpentoracti die &c.
GaD. Card. Contarem. ACcepi tuas litteras tertio Junii datas aspersas pietatis tuae, prudentiae & suavitatis notis, quarum ipse virtutum possessionem tenes , quae me mirifice delectarunt , nec minus Reverendissimum Sadoletum , cui eas legendas dedi , qui in dies magis magisque gustat tuam
in omni genere humanitatem , praeter caeteras , quas valde in te admiratur, virtutes, maximeque quod egisti demandatis ejus cum Pontifice , & cum Reverendissimo Theatino gratum habuit . Sed haec melius ex ejus litteris , nam scripturum non dubito . Ego utriusque summa humanitate, tui absentis, hujus praesentis, non solum recreor, sed sultentor , ille gratiam reseret , qui solus potest , quod talibus animis sit dignum reserre . Sed redeo ad tuas litteras, in quibus exponis, quae cum Sanctissimo Domino Nostro .egisti de mea in Galliam pro sectione , quam Caesar videtur urgere , qua in re cum multa tu prudenter disputes, & ea, quae cum Pontifico
529쪽
contulisti, ad extremum concludis, et iamsi Pontifex rem totam meo arbitrio permittat, saltem nullam necessitatem imponat prius discedendi , quam aliquid certius de ejus voluntate ex Reverendissimi & Illustrissimi Farnelii litteris intelligam , tamen tibi videri non esse differendam prosectionem, affersque rationem de voluntate Caesaris. Quare ita judices , optimum factum esse , ut illi primo quoque tempore satisfaciam , nec causam te videre scribis, cur opus sit litteras Reverendissimi Farnelii hac de causa expectare. Haee tu, quae scio te scripsisse, cum nihil dubitares de animo Regis Christianissimi, hoc potius tibi persuaderes , quocumque tempore venirem ,hud ingratum illi meum adventum sore. At certe littera: Reverendi Nuntii apud Christiani stimum aliter ostendunt , ex quibus caput illud , quod ad hanc rem pertinet , transcriptum istuc misi , quod non potuisti tum videre , quando illas litteras scripsisti , quia tam brevi tempore litterae non potuerunt asserri. Sed paulo post spero fuisse redditas. Scripsi vero ob hanc causam, &caput illud transcribi seci, quod Nuncius ex Hispania
suis etiam litteris meam profectionem non minus urge
bat . Uides vero hac in causa quanti momenti sit Regis Christianissimi animum prius explorare, imo in hoc esse
Omnia. Neque enim eo repugnante, aut non grato animmo meum adventum excipiente , ut eo proficiscar , uia
quam scio suadebis . Quid ergo hic iaciendum, ut Om nibus satisfiati Hoc solum quod est facillimum , si Caesarem sententiam suam clarius explicari patiantur , ut mecum afferre possem certum aliquod testimonium ejus, quod verbis Ostendunt. Hujus scilicet, primum Caesarem contentum esse , ut amborum nomine mittantur , qui Anglo protestentur &c. Deinde hoc clare explicet, quod in omni protestatione intelligitur, Anglo non obediente, se contentum una cum Rege Christianissimo exequi, quae ad obedientiam Principum Catholicorum pertinent dcc. hoc
530쪽
hoe solum si exprimatur , vel testimonio litterarum, quas Majestas Gesarea potest ad Pontificem seribere , quae si ad me postea deferantur, cum litteris ejus Sanilitatis , quae me proficisci jubeant, jam vides quanto majore cum authoritate omnia fient , & honore Sed is Apostolicae . Et quid minus a Canare potest postulari, praesertim cum verbis hoc jam promittat facturum . At erbis nonne satis erit jam testari , quod reipsa postea per suum Oratorem apud Christianistimum est confirma- urus Z Recte quidem , si Regi Christianissimo ita satis.
fieret. At vero cum verbis hoc idem de voluntate C saris ad eum deserebatur, reserente Abbate S. Salvat ris , lamen cum de eadem re , & de meo adventu p stua loqueretur Nuncius cum Magno Contestabile , hoc tum in meo adventu exigebat , ut aliquid certius afferrem de voluntate Caeseris; significans interim aliter haud gratum fore meum adventum, & cum hoc gratissimum: quod quo pacto fieret, nisi aut Caesar per litteras hoc significaret, aut certum hominem ex suis una mecum, qui hoc testaretur, ad Regem mitteret, ipse quidem nihil video. Quod enim jam proponitur, de quo ipse sagam cum Rege Christianisiimo , ut causim hanc ampluxari velit, jam per Abbatem est actum , & a Rege ipso toties responsum: Si Cassar velit in eam incumbere, se nunquam defuturum . Qualia ergo erunt mea mandata ad Regem, si nihil aliud afferam, qui etiam toties est testatus se paratum esse mittere t qui protestetur &c. Si Caesar hoe idem velle se ostendat , omnia ergo in eo sunt, ut Majestas Casarea se aperte intelligi patiatur. Quod ut eum non sine magna causa cautius agere &occultius non dubito , tamen ii aliquid in si norem S dis Apostolicae fiat , quod causiae prodesse possit, ut se explicet prorsus necesse. est. At vorO curabit, ut Orator apud Regem Christianissimum de his certior fiat, & inandata certa habeat , qui in meo adventu mecum aderiti Z apudi. Disiligod by Cooste
