D. Julii Frid. Malblanc ... Doctrina de jurejurando, e genuinis legum naturalium, civilium, canonicarum et diversarum gentium antiquitatis fontibus illustrata. ... Tomus primus secundus 1

발행: 1785년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

silva conscientia ex illis applicare, quidve omittere debeat, instituta diversarum, quas olim de jurejurando circumferebant, idearum comparatione, liberius definire potuerim. Id enim semper propositum mihi fuit, ut utilia cum jucundis copulentur. Ita quidem novo haec doctrina procedit habitu. Quo vero jure quove gustu composita sit artis peritiores vid rinti

12쪽

IUREIURANDO.

Rationalia quaedam de Iurejurando.

Prima antiquorum hominum de iureiurando sententia, earumlue detineatio. g. Ι.

Introitus.

C U M ab initio homines ita fingeret

DEUS OPTIMUS MAXI 'US , rerum omnium parens atquei fabricator mundi, ut animi

igniculus, ubi primum foras prodiret, prae coci vehiculum suum non effringeret excur rime I. Λ

13쪽

2 Lib. I. Rationalia qκaedamsione, sed, quoad convenit humanae naturae, suis limitibus juste coarctatae, a simplici rerum contemplatione passim ad varias illarum evolutiones & combinationes progredi, a que . veluti relictis eburneis litterarum so mis perfectos ductus sequi incipimus, abiecta demum rudiori materia, de Auctore Universi maenificentius sentire & per varios itinerum flexus in eximiae cognitionis pulchritudinem magnitudinemque succrescere ceperit, ut vites arboribus applicitae, ins xiores prius apprehendendo ramos, in cacumina evadunt ; ita & provaria & multiplici Deorum , quos sive recens antiquorum hominum phantasia arcessiverat, sive posterorum, ad antiquitatem notiones suas citius

aequo collocantium, persuasio illis assinxit, visione, indeque expressis diversarum religionum imaginibus, non potuit non vari bilis admodum atque fluctuans de jurejurando sententia caeteras religionis, cultusque divini vicissitudines sequi. Suggerit autem Ρhilosophia non solum rationis excultae 1ed & imprimis revelata, de DEO O. Μ. 1 Qui varias philosophorum, Τheologorum

atque Iurisconsultorum de usu iurisiurandi sententias & opiniones cognoscere cupit, adeat praeter Grotium, putandorssium , Achenmallum Gerhardi loc. theos . edit. nov. T. V. De. Io. la Ρlacetteduferment a la H e I 13. Joh. Frid. Stapffers terriebi vom od, mreb I s8. mahe vom

14쪽

m jurejuraudo. 3

tanquam unico & vero liniversi conditore Minoderatore, atque simul de legitimo juriLjurandi usu doctrinas puriores & cautiores,

quas, utinam non meris tantummodo philosophiae moralis praeceptis, ad docendum comparatis, includeremus, sed & foras ad communem hominum utilitatum transferremus , indeque legum variarum , sub diverso religionum cultu latarum, argumenta, nobis quotidie obvia, haud raro invicem pugnantia , ad digniorem, qualem summa, quam summo Numini debemus, reverentia, exigit usum, eoque sincerum Dei cultum promovendum flecteremus , & conciliaremus I f. II.

Iurisjurandi eadem, ac relisionum ori , effusique vis in mira lo O Deorum in fluxu pom. ta, quam alma intiquorum hominium Mes. sustinuit.

mpe cum ita comparata esset recens atque sensualis antiquorum hominum cognitio, ut, quod nuper elegantius docuit victiam respectu : Leyser. D. 334. D. Ioh. milh.

15쪽

Lib. I Rationalia quaedam Ili ustris Heynius i , quoties aliquid eum

Nit, quod terrorem ac metum injiceret aut mirationem moveret, in vita autem illa, omnium rerum rudi & ignara , multa animum percutere & sensus perstringere aliter, quam in hominibus, ad humanitatis cultum inititutis, fieri solet, reputandum est hoc illi suspicerent, venerarentur, adorarent. Itaque animi sensim sensimque persuasione roboris , Virium , celeritatis,essicaciae imbuti, fulminibus, ventis, mari,& sic porro, naturas, quae ea moVeant,

inesse statuerent. Et ex his sensus aliquando religiosus enasceretur , ab iis praecipue, quae

terrent, minantur, nocent, & enecRnt, procedens, ideoque & Numen haberetur iracundum, morosum, truculentum, vindictae cupidum, ob levem interdum culpam vel errorem ad calamitates ac miserias publice privatimque infligendas praeceps, idem muneribus ac votis facile exorari se patiens. Deinde, ut equidem puto, ex iisdem rationibus alia etiam objecta, Ut e. g. arma, ali ve instrumenta , quibus uisigne quondam facinus editum conitabat, uno Verbo, quaevis ad charitatem vel metum incutiendum apta, mirationem, stuporem, eoque sanctutatem quandam , cui miraculosa Vis tributa, producerent, quae deinde a posteris, suas

O Illustr. Heynius tu Comment. I. vita matiisqtilis Ortim hominum, Graecia maxime, ex sero-rtim se' harbarorum populorum comparatione illusintrata. Goettiuga I 779. i

16쪽

De iureiurando. sreligionum notiones ad primam antiquitatem plerumque transferentibus, indistincte

fere Deorum Dearumve elogiis mactata inveniuntur; ita non potuit non contingere, ut, cum affectus, vehementiorque animi motus imaginationem accenderet, vel nego

tium gravius suscipere, veritatem sibi invi

cem contestari, mutuum amorem, mUtURm

ve fidem spondere, vel & odium obfirmare vellent, interdum , sponte ad religionem animo infixam , quasi ad aram, vel symbolunt, quod sensationi vehementiori sese adsociaverat, confugerent, ubi tamen, qui e hujusmodi demum ritibus religiosis fidem dictorum factorumque unice derivatam suisse inter homines , nullo adhuc simulationis

studio corruptos, putaret, eum valde errare, existimandum est 3 cum, quod facile animadvertitur, innatus veritatis sensus reis ligionem sponte secutam non coactam secum traxit, & vir juriiurando, non jusjura dum viro fidem conciliavit, ut ita non sit, cur obstupeamus, veterum sanctissimam a que inviolabilem jurisjurandi religionem, a poetis mire decantatam, intuentes, quoniam, qui simplici sentiendi agesdique rationi imter homines, fraudis ignaros, debetur veritatis affectus ingrate variorum Deorum religionumque animo fluctuantium invocationi tribuitur, ut potius mera tape verba jurisiurandi vi apud veteres induta conspicias quod voluit Numa, qui simplici fidei divunos honores exhibendos, immo aras atque templa exstruenda putavit.

17쪽

ς Lib. I. Rationalia piadam f. III.

Praecipue vero jurejuravia I'. spiciorum Ua'. Iudicii divini insar utebantur. Accessit autem, ut, quum istas res, seu, si mavis, Deos Dea sve miraculis secretoque influxu quasvis hominum actiones, eorum que fata flectere, dirigere, piis immediatum in rebus humanis gerendis auxilium praebere, in impios vero dirissimas in sortuniorum physicorum strages immittere putarent, I'. negotia atque munera publica alicujus m

menti non nisi cum auspiciis, sacrificiis, caeterisque ritibus, eum in finem adhibitis, quibus Deos non solum propitios & quibuscunque Votis annuentes effici. sed & alm gistratus destinatos, quasi immediata DeOTum Voeatione electos, & e vulgari hominum coetu exemtos, ab aliorum injuriis Minvidia securos reddi, credidere, susciperent, eoque speciali Deorum tutelae sese committerent, quales auspiciorum & inaugurationum ritus innumeris illis juramentorum

publicorum & ossicialium speciebus, quamvis in diversum plane finem tractis. sequenti tempore occasionem dedisse videntur. deinde a'. coortis dissidiis litibusque, pacto ad eosdem Deos tanquam judices , qui praesentaneo miraculi seu vindictae signo causas dirimant, ejusque, qui communes justitiae

regulas violasser, caput plectant, provocarent atque compromitterent homines rudes,

omnium fere judiciorum, legum, testium,

18쪽

De iureiuranao probabilitatis vinculorum ignari & impatiemtes, divinationibus vero, auguriis, hario. Iationum superstitionibus, aliisque miraculosis probandi modis unice confidentes, quae diversis imaginationis humanae excursiones sub variis quidem occurrunt nominibus, re ipsa vero ad eundem tendunt finem. In eo enim communem fere antiquorum hominum sensum animadvertisse mihi videor, quod primo vel sorte divinum oraculum spirante. vel aliis experimentis physicis ad explora dam Deorum sententiam comparatis , qu Tum usus apud Germanos nostros insignis, R sub probationis vulgaris appellatione n tus est, vel solemni Invocationum, verbis

nuncupatarum apparatu, qui omnes fere modi nil nisi jurisjurandi indolem sapiunt, in

causis controversis immediatum Deorum judicium expetierint, deinde stabilitis quibuLdam societatis civilis regulis, ubi apud aniatiquos plerosque Pontificum potestatem in causis tam ad religionem quam statum civitalem spectantibus maximam semper fuisse constat, sub illorum auetoritate iisdem sacris atque oraculis magis magisque imbuti fuerint, denique ubi tandem mutato rerum statu variis judiciorum jugis formisque sesa submitterent, pristinae tamen, qua sub immediato Deorum judicio frui putabant, libertatis & justitiae tenacissimi, eadem principia, vel ad minimum eorum imagines inter ipsa judiciorum subsellia transposuerint.

19쪽

3 Iub. I. Rationalia quadam

f. IV. Perversa iurisiurandi multipheatis, psisbndatis

hominum moribus iiivecta, illiusque abusus. Posteaquam vero auctis hominum coetibus commerciisque, simplex ille veritatis sensus, a recta via raro deflectens, variis

passim verborum illecebris & blanditiis illiniri conterique, & falsum saepius pro Vero simulari cepit, deinde dominationum & lucri cupido crevit, & quasi omnium malorum

materies fidem, probitatem, caeterasque bonas artes subvertit, denique homines non amplius, ut olim, nudis interdum assertis, S promissis stare, mutatis vicibus animadversum; tum causam malorum raro in proximo vestibulo occultam suspicantes & tamen ad maiorum fidem atque religionem stupentes, quam olim boni mores praecipue gigne-hant , dictorum firmitatem, jurisjurandi adhibiti vinculo unice tribuebant. Inde ad quaevis dicta, facta, promissa, ad quaevis ossicia & munera, ad forum & subsellia, vel

quicquid alias cogitaveris, applicarunt, tanquam universalem medicinam jurisjurandi religionem, indeque religiosarum asseverationum alias super alias coacervarunt , ad quas eo facilius provolare poterant, qui puriore veri Dei cognitione vacui, atque devitae immortalis ambitu parum soliciti erant, quibus ne illa quidem, quae apud antiquos homines fidem obfirmare potuit, ratio, nempe praesentaneus divinae irae metus, fulminum

20쪽

De iureiurando. s

ictus, aliaeve malorum physicorum repraesentationes, utpote quae omnia sum cienti experientia destituebantur, scrupulum amplius injicere valebant, ut tandem juris-jurandi religio, sanctis olim celebrata carmiis nibus, in satyram abiret: Ni sunt, qui trepidant, U'ad omnia fulgura

patient, Cum tonat: exanimes primo quoque murmure coeli , Non quasi fortuitur, nec ventorum rabie, sed ' Iratus cadat in terras V judicet ignis. Illa nihil nocuit, eina graviore timetur Proxima tempestas: velut hoc dilata sereno et .

Itaque facile exinde perspicitur, quanta nobis , quibus puriorem dignioremque de Deo O. M. non modo sanae rationis penitior indagatio obtulit, sed & sanctissima religionis revelatae doctrina gremio imposuit, dignam omni aura cognitionem, opus sit circum L pectione, ne promiscue ex turbidis quibundam legum receptarum fontibus hauriamus, eoque sincerum cultum Ρatri omnipotenti exhibendum profanemus, sed talia exinde deducamus argumenta, quae habent aliquid decoris & non nudos, veluti carne spoliatos

artus ostendunt.

1 Iuvenalis fato ra XIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION