D. Julii Frid. Malblanc ... Doctrina de jurejurando, e genuinis legum naturalium, civilium, canonicarum et diversarum gentium antiquitatis fontibus illustrata. ... Tomus primus secundus 1

발행: 1785년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Lib. I. Rationalia quaedam

Regulae quaedam ad definiendum genuinum,trisDrandi usum necessaria. f. U.

Iusiurandum cum tota retistionis indole .ctis e coharet. Eryo lesum interpretatio Nuplicatio iiii accommodari debet.

SI in ulla jurisprudentiae parte juvat, ut

penitiori legum interpretationi, quarum pria mariam semper rationem diversi sentiendi cogitandique modi, & quae homines flectunt S circumagunt,temporum vicissitudines suggerunt, speculatione via monstretur, ut tamen prudentem & submittenteni sese interpretem esse oporteat ad mensuras legislat rum gentiumque, sicut velocissimus quisque, si iter cym parvulo faciat, dat manum Agradum suum minuit, nec procedit ultra, quam comes possit; tum maxime in doctrina de jurejurando necesse est, ex firmo quOdam, quod fana ratio exstruxit, castro prodire, & e variis receptarum legum argumentis, accuratiori instituta diversarum opinionum comparatione, quid ex illis alendum, quidve resecandum sit, circumspicere. Quippe hic neutiquam de definiendo testium ad ultimae voluntatis solemnitatem adhibendo-Tum munero, non de figendo praescriptionis tempore, neque de alia contractus actusve

22쪽

De iureiurando. humani forma agitur, quam si determinare debeas, in aequilibrio haereres, & vagum arbitrium sorte regeres: Agitur potius de doctrina, cum totius religionis visceribus intime coalita, ut inde divelli non possit.

Curatior enim naturae rerumque contemplatio , quarum originem ac moderationem indubiis characteribus expressit religio christiana, digniorem altioremque de Conditore &Moderatore Universi gignit cognitionem, animumque quasi demersum antea in te ram , quo magis sensim sensimque erigitur, quove liberius certiusque in vitam immoris talem, futura bonorum malorumque fata sonjiciens, prospicit, & ad aeternitatem evolat, eo sanctiori S puriori quoque reverentia perfundit. Inde vero cautior jurisjurandi religio derivanda. Itaque praecepta quaedam, ad puriorem veri Dei cultum accommod ta, & ab essentialibus jurisjurandi desumta, quamvis paucissimis comprehendi possist regulis , praeitruenda sunt, ut eorum auxilio legum auctoritas valorque dimetiatur. Quanadoquidem , si tam acri stylo in eos invecti sunt Nostrates. qui legum peregrinarum quaedam capita indiscrete omnibus nostri populi hominibus obtrudere voluerunt, ubi tota reipublicae Origo & constitutio aliud plano suadeat, quis, quaeso, non etiam tum maianibus pedibusque obstreperet, ubi alia legum tam exterarum quam domesticarum, perversis religionis principiis & interpretaiationibus insectarum , capita cum intimis lanae rationis purisque religionis sanctissimis

23쪽

Ia Lib. I. Rationalia quaedam praeceptis pugnare, eoque conscientiae foedissimas quotidie maculas inspergi, animaia Uerterit Z g. ULGenuina jurisjurandi definitio atque vis. Igitur tenendum ante omnia, quicquid alii de jurejurando definiverint, nos, dum ju-Tamus, eoque Veritatem quandam contestari cupimus, provocare ad Supremum Numen divinum, tanquam omnis, quae cogitari potest, veritatis criterium infallax & ubique praesens, quo secundum nisum humanae naturae ad intuitionem & exempla quaerenda pronae eo praecipue fine trahimur, ut animus, facto quodam externo excitatus, Dei omnia potentis , tanquam Omnium cognitionum ac veritatum apicis invocatione, exhausta quasi

anima, requiescat, deinde, cum actui huic religioso moralis simul insit vis. praecipue ex immortalis x summae beatitudinis, dispendiive contemplatione ac metu derivanda, inde summa fides dictis factisque tribuatur. Nempe sola veritas Dei objectiva, quasi, illa adjuvante, veritas alia, de qua inter homines disceptatur, comparatione instituta, demonstrari velit, quod vulgo invoc tionem Dei in testem vocant apud eam hominum partem , quorum sensus ac intellectus non ita politi sunt, ut sola majestatis divinae contemplatione atque cognitionis hujus pulchritudine ad veritatem ducantur,

non sussicit, ut inde plenissima fides juriju-

24쪽

De iureiurando. I 3rando concilietur, sed vis illa moralis, quae divinae naturae ineli, atque ad veritatem magnitudinemque illius objectivam simul accedit, & eorum, quae ex temeraria Numinis usurpatione exspectantur, malorum metus animum movent & angunt. Sicut enim ab initio inter homines rudiori adhuc religione tinctos malorum physicorum, ut e. g. fulminum metus primus fere religionem fecit, ct ubi quoque ad alia objecta jurando confugerent, talia semper elegerunt, a qUOrum falsa invocatione interitum exspectabant , ita etiam, quamvis puriori philosophiae Rex perientiae non omni ex parte conveniantillae opiniones, eradicari tamen non potuit plerorumque sensus , pro emiorum poenarumve quantitati quosvis actionum modulos ad metientium. Ast in locum servilis illius metus, ad praesentem tantum vitam adstricti, transiit immortalis vitae contemplatio, quae eo majorem apud politiores anxietatem curamque parit, quo amplior est illius pro Dpectus , oculis haud circumscribendus, eoque ad fidem jurisjurandi liabiliendam plustribuere debet. Quo quidem illud minime

innuere cupimus, quasi vir sapiens ista demum malorum contemplatione & exspectatione regatur. In tali enim homine nec jurejurando opus, qui sola veritatis amore ac

pulchritudine allicitur. Neque illud adserere in animo fuit, quasi in formula juris jurandi

praecise praeter testimonium & vindicta divina conceptis verbis sit expetenda. Illud enimaeque ablurdum esset, quoniam quibuscun-

25쪽

I Lib. I. Rationalia quadamque verbis Numen, in quo vis moralis cum veritate objectiva individuo nexu cohaeret, nec se jungi potest, inVocaveris, eadem te maneat contemti illius vindicta, quae a summo Ente unice definitur, & sive in politi ne malorum, sive eorum, quae ad perse tiorem animi statum ducunt, incremento-Tum progresΙuumque negatione consistat. semper formidabilis est. Sed de eo unice, quid maxima hominum pars naturali quodam affectu sub jurejurando sibi repraesentet . quibusve animi motibus fiat, ut juriLjurandi vinculo veritatis revelationem se debere putet, loquor. Eryo sola Deri Dei invocatione, qua ille tanquam totis N vindex aniamo repraesentatur, e itur juris jarandi vis atque relistis.

f. VII.

Lis Hominibus, qui cultum unici ae veri Dei tanquam commune relisionis dosma prostentur, non nisi per eundem jurare licet. Asitvr simul de aliarum obsecrationum effectu. De Mennonisis. De AEtheis. De Periuria. De iis, qui pere&rinis sacris adhaerent.

Cum dijudicare velis, quomodo & per

quae jurandum sit, varias te inspicere oportet hominum conditiones. Nempe si homines extra societatem quandam civilem vitam degentes tibi fingis, vel etiam gens cum gente, quibus nulla est sacrorum atque religionum communio, collidit, tum facile in

tellieis, si quidem jurejurando ab altero

26쪽

De iureiurando. Is

praestito tibi consultum fore, putas, tale a te exigendum esse , quale conscientiam alterius

stringit. Ergo, qui ridiculus forsan tibi videbitur religionis metus, tir altero, cujus animus sacrorum istorum cultu imbutus eis, firmissimum tibi erit fidei, veritatisque munimentum. Inde Deorum aliorumve Obje torum, per quae apud varias gentes, homunesque juramenta olim praestita sunt, & nunc praestantur, numerus fere infinitus, ut nil

tam parvulum atque exiguum cogitare ponsis, cujus non unquam religioso metu aliqua mens trepidaverit. Parum diversus fuit

hoc respectu illorum hominum status, qui quidem justa societate civili invicem coalu runt, sed simul plures, quas sibi finxerunt Deos, Dea sve sive publice sive privatim adoptarunt. Ibi enim juramenta quidem, Reipublicae praestita, secundum formulam,

externis sacris r1tibusque cuivis negotio convenientibus accommodatam constructa inveniuntur. Ast in caussis privatis neque aliae iurisjurandi formulae atque sacrorum , quibus cujusvis conscientia stringi, videbatur. reprobatae erant. Deficit enim in tali relugionis statu atque Deorum numero solida Rcerta, absolutam iurisjurandi vim, formulamque definiendi, mensura. Sed longe diversam jurisjurandi rationem inter eos societatis civilis consortes iniri, necesse est, qui de veritate unici ac veri Dei tam rationali reflexione quam divina revelatione instructi, quod quidem ad illius exilientiam S qualitates attinet, commune religionis

27쪽

is Lib. I. Rationalia quadam

dogma acceperunt, x profitentur, quod, cum ad quaevis ossicia boni civis munienda, plurimum valeat, atque cum toto reipublicae systemate arctissime cohaereat, deinde communi consensu in firmissimum veritatis munimentum, quo tanquam ad aram, si veritas quaedam ex animi sententia conteia tanda esset, confugiant, cuique unice summam fidem tribuant. adoptatum sit, sine offensione salutis publicae nullo modo infringi potest, sed castissimo usu sanciri, decet. Inde nobis, eundem relisionis cultum profitentibus , non nis per unicum ac verum Deum tam publice quam privatim jurandum esse, tam recta ratio, ouam sacra littera satis innuunt.

Eumque in tinem quaevis verba clara, sive ipsum Dei nomen sive individuam illius qualitatem exprimentia , lassiciunt, quamvis omnis cavillationum occasio & obscuriorum inVocationum usus evitandus sit. Inde simul

sponte fluunt regulae sequentes: i'. Aliae crea turarum objectorum rerumque naturalium e. g. nostrae aliorumve salutis invocationes, devotiones, obsecrationes, quoniam partim derisoriae atque moralitati actionum adve sae sunt, partim vero illarum eventus a nostro

nutu & arbitrio haud quaquam pendent, inter reprobatas atque illicitas jurisjurandi formulas numerandae, & omni effectu deLtituuntur. 2'. Anabaptistas, Mennon istas, Herren hutenses, uno verbo earum religionum asseclas, qui quidem unicum ac Verum Deum profitentur, sed horrore quodam pem

fusi, ac singularis verecundiae scrupulis capti, religioni

28쪽

De iureiurodo ' I 17 religioni sibi ducunt, in ullo casu iurare, eO-gendos non esse, communis est opinio, cui ego quoque adsentio , quoniam illi ipsi reverentiae lingulari. quam tum vis interdum superititiosae, majorem fere, quam ipsi juri-jurando, vim inesse, censendum est. Sed de

effectu jurisjurandi ab illis denegati dissicilior eli dii putatio. Equidem, si litigans ipse jusjurandum tali homini detulit, vel judex

ob extantiorem probabilitatis gradum causam ita instructam videt, ut jusjurandum illi offerre haud dubitaret, tum nudae illius assertioni, loco juris jurandi factae, ab eo quorct vera parum dimerenti, caeteris paribus,

standum atque juris jurandi praestiti vim tri-htiendam , idemque principium in causis similibus tamdiu observandum esse , putarem , quamdiu omnes talis societatis homines, provinciam inhabitantes, insigne veritatis studium fitinamque tam caste servant, Ut ne ullum mendacii judicialis exemplum adversus illos allegari possit. Si posterius contingit, tum fide verborum nudorum ab uno fracta reliquorum simul fidem ac religionem franiagere putandum est. Nec queri desuper pos. sunt, cum, si antea tantum illorum verbis experimento indultum , diminuta posthac

fide, propriae sive culpae sive superstitionitribuere debent, si commodis ex jurejurando praestito solum redundantibus privantur 1 .

1 Hausi eam sententiam rationi convenientem ex Anglorum Constitutione , qua itidem s etpe nominatae eo privilegio ac dispensationea jurejurando,

29쪽

t 8 Lib. L Rationalia quaedam

Verum enim vero alia nuda & injurata talium hominum testimonia. quamvis caeter

quin inter gravia veritatis juridicae indicia

atque argumenta Omnino referri debeant, tanti tamen valoris haud esse putarem, ut iulis solis sententia condemnatoria contra temtium in causis gravioribus facile superstrui possi, quod priori sententiae haud adversatur, quoniam ibi alia adhuc argumenta &insignem probabilitatis gradum ad assertionem illorum accedentem & perfectam probationem efiicientem, supposui. Atheos, si etiam deserto veri Dei cultu tolerantia adhuc personali in re publica fruantur, a jurejurando tamen plane arcendos esse, facilis omnium est respontio. Quoniam vero si casus quidam huc spectans existit, qui de ea religionis desertione suspecti sunt, eam plerumque negant, tum difficilior quae illo in eo, quis sit Atheus, versatur. Equidem eos a jurejurando arcendos este credo, qui, verbis signiuque, sive scriptis , sive ore factove prolatis, aut totam veri A unici Dei exiitentiam , aut ad minimum eas, quae circa juris jurandi vim

nec ellario supponendae sunt, qu3litate S, quovis modo negasse, idonea probatione con- simul vero & omnibus praestiti jurisiurandi effectibus tam diu gaudent, quam diu nullum extat mendacii judicialis, a quovis illorum commissi, exemplum, quod, quantam apud illos valeat ad obfirmandum a primis infantiae incunabulis veritatis

vinorem, jam docuit Illi Vtris 'ties Michaelis imiuilabeben Recht Pras ad p. VI.

30쪽

de iureiurando. Is vinci possunt. 4'. Periuri ad nullum amplius jusjurati dum admittendi sunti Denique sq. ab illis, qui aliis adhaerent sacris, sive peregrini

sint, sive in societate, verum Deum colente, tolerantia personali fruantur, in siimmo tantum necessitatis casu tale jusjurandum exigendum est, quod conscientiam illorum stringit.

Antiquorum hominum opiniones de iurejurandoctim principiis fana rationis Sy religionis ultorius comparantur, atque in nes quaedam diaversitatis rationes induantur, ab aliis nondum explicata. I. yeneratim inde concluditur,eaut1smum siste debere Iuris randi inuin. Inveni momenta quaedam, ab aliis no dum explicata, quibus rationis excultae praecepta circa jurisjurandi usum maxime ab ho rere mihi videntur a vulgaribus antiquorum

hominum religionibus , unde simul solida reddi potest ratio, cur apud nos jurisjurandi usus esse debeat cautissimus & quantum fieri potest , sit restringendus , deinde cur hodiua foro humano poena in periurium recte statuatur. Quod itaque ad prius attinet, quum ostendi, primorum hominum animos non ita argutulos fuisse, ut Deorum invocationibus demum fidem dictis atque promissis conciliare voluerint, sed id tantummodo illis iamente haesi se . ut, quoniam quivis fere inopia nati salutaresve naturae eventu S , praeclara sortitudinis exempla, instrumentaque, qu

SEARCH

MENU NAVIGATION