In historiam creationis mosaicam commentatio auctore Jo. Baptista Pianciani

발행: 1851년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

4 affirmative et asseveranter sentiamus et dicamus quod repugnet mali ni estis experimentis et rationibus philosophiae vel aliarum disciplis narum. Nam, eum verum omne Semper cum vero congruat, non po-u test veritas sacrarum literarum veris rationibus et experimentis hu-u manarum doctrinarum esse contraria v. Id ipsum Augustinus docuerat his verbis. a Si manifestae certaeque rationi velut sacrarum litera-u rum obiicitur auctoritas, non intelligit qui hoc facit, et non scripturae si sensum, lad quem penetrare non potuit sed suum polius obiicit ve- . ritati; nec id quod in ea, sed id quod in se ipso velut pro ea invenit, u opponit. 3 Ep. VII ad Marcellin. . Plura in eamdem sententiam habet in libris de Gen. ad lit. Unum aut alterum afferam. u Hoc indubi- 4 lanter tenendum est, ut quidquid sapientes huius mundi de natura α rerum veraciter demonstrare potuerint. ostendamus nostris libris non α esse ontrarium; quidquid autem alii in suis voluminibus contrarium saeris litoris docent, sine ulla dubitalione credamus id salsissimum a e Sse et, quomodo eossumus, etiam ostendamus; atque ita teneamus u fidem Domini nostri, in quo sunt absconditi omnes thesauri sapiena liae, ut neque salsae philosophiae loquacitate seducamur, neque si- mulatae religionis superstitione terreamur. n Lib 1. C. 21. l. et Sedu ait aliquis, quomodo non est contrarium iis qui figuram sphaeraeu coelo tribuunt. quod scriptum est in libris nostris: qui eae tendit eoe-α tum stetit pellem' Sit sano contrarium, si salsum est quod illi di- cunt: hoe enim verum est quod divina dicit Auctoritas potius quama illud quod humana infirmitas coniicit: sed si foris illud talibus illiu documentis probare potuerint, ut dubitari inde non deblat, demou-α strandum est, hoc quod apud Νostros est de pello die tum veris illiso rationibus non esse contrarium n. Lib. II. C. s. Vide et. L. I. c. 13, 19. L. II. pro p. fin J. Similia habet non uno in loco s. Thomas l. III. In huius capitis expositio no praecipuus meus scopus est ut de

mon Strem , nullum o scientiis naturalibus contra uosis narrationem solidam obiectionem consurgere; quin imo spero me ostensurum, quaedam a Mose narrata accurate scientiis naturalibus congruere. et

veritates. per multa saecula post Mosen hominibus ignoratas, indicare : ut non infirmum inde pro divina illius historiae revelatione argumenium exsurgat. Ut hoc commode fiat, ante omnia tollendam de

i Sum. I. p. q. 68. ar. 1. et opust. 10.

12쪽

medio puto difficultatem, quae ultro sese Offert, quaeque nostrum

commentarium turbaret.

Chronologia mosaica opponi videtur doctrinae recentiorum geOlogorum multis et accuratis observationibus suffultae; nam temporis intercapedo, quam inter mundi creationem et conditum huminem isti ponunt longissimam, nimis a Mosa videtur contrahi. Animadverto in primis, doctiores modo profiteri, non aliam a Moseveram et proprie dictam chron ologiam proponi praeter eam quae Sola non parvi momenti est, quaequo ad terram supremo iam opere persectam, adeoque ad homines pertinet; nesi accuratam chronologiam helluarum, stirpium, aut montium divinum scriptorem texere voluisse. Deinde animadverto, duplicem esse viam huic et similibus difficultatibus satisfaciendi. Prima esset negaro positionem geologorum, eamque salsam aut saltem parum probabilem ostendero, quam Viam. non pauci inierunt, sed exitu, ut puto, non vaΙde felici. Difficultates enim validissimae occurrunt quae, non in livpothese aliqua aut systemate ised in saetis et eopiosis et diligenter observatis fundantur. Praeterea oporteret multa de profanis scientiis et praesertim do historia naturali Theologum nosse, quantum, in homine aliis studiis distanto addi eloque sanctiori ministerio, vix sperare licet. Nec si quis ex huiusmodi hominibus hanc spartam adornandam susciperet, facile, uti arbitror, a multis theologiae studiosis intelligeretur. Tandem dum laborioso refellere studet Theologus obiectiones ex Observationibus petitas, ecce novae ex aliis observationibus obiectiones exsurgunt quibus, quum ignotae essent, ipse respondero non potuit, adeoque vix non Oleum et operam perdidisset. Aliam modo video prudentiores et doctiores theologos et religionis defensores inire viam, quae et commodior est el a molesta cura perscrutandi terrestrem corticem, et inquirendi iri formationem lapidum et montium, in fossilia regnorum organicorum, in conchas , in ossa deperdilorum animalium , et in alia paene innumera quae ad scientias naturales pertinent, theologum liberat. Dicunt hi, nullo modo longitudinem quamcumque temporis contrariam esse uosis hialoriae; cum hic de tempore a creatione coeli et terrae usque ad Adami creationem nihil Omnino desiniat. Ita isti, quin ulterius geologorum Placita et rationum momenta uieuliani, longas tempulis periodo,

13쪽

quas illi expostulant cum sacro textu Eonciliant. Huiusmodi autem conciliatio triplici ratione fieri potest. IV. Sed antequam has conciliationis vias ostendam. illud mihi lineat

praemittere, quod si ad veritatem sacrarum literarum cum naturali veritate conciliandam necesse haberemus aliquot textus et verba Mosis novo quidem sed non absurde interpretari, cum hic non agatur clande aut de moribus, sed de chronologia, cumque antiqui Patres in .horum verborum et locorum interpretatione non conveniant, nova illa interpretatio non esset reiicienda. Naturalium enim rerum cognitio iudies crescens facit aliquando ut Sensum quorumdam locorum e prosa

ni3 Seriptoribus melius assequamur: ergo multo magis aliquid lucis verbo Dei, quando hoc de creaturis agit, potest illa adiicere. Dixi, multo magis: quia si dicta pro sanorum antiquorum, quibus minus nota orat natura, recentiori aliquando scientia indigent ut intelligantur; quanto magis verba Illius qui in immensum vincit scientiam nostram i Ecclesia semper in quaestionibus chronologicis libertatem concessit opinionum, licet quaestiones de homino et do Domini nostri Iesu Christi progenitoribus maioris prosecto momenti esspnt, quam illae quae de chron ologia plantarum et belluarum occupantur. Accipe huius rei exemplum. Iuxta Genes eos textum hebraicum et vulgatam qua utitur Romana Ecclesia, ab Adamo ad aeram usque Christianam XL. circiter saecula intercedunt. Natalis Alexander ponit 4000 annos accurate ;Bellarminus et Petavius 3984; Sixtus Senensis et alii 3960; A Lapide 3953; Scaliger 3950; s. Hieronymus in quaest. hebr. 3911. Ecclesia

has aliasque opiniones pariter tolerat: at in Martyrologio romano, ubi Dominica Nativitas enuntiatur, sequens versionem graecam LXX. interpretum, 5199 annos fuisse eum Eusebio commemorat. At nec qui LXX. sequuntur interpretes inter se conveniunt, nam ex . gr. Clemens Alexandrinus ponit 5621 annos et s. Iulianus Episcopus Tole

V. Iam in re nostra fortasse opus non est, ut ad novas et omnino inauditas locorum et verborum explicationes confugiamus; animadversiones enim iam notatae ab interpretibus suis ei unt. Venio nunc ad primum ex tribus conciliationis modis. Qui hunc sequuntur, ponunt longas periodos geologicas post crea liunem e0eli et terrao, quae vcrsu 1.' indicatur, ut ante ortum lucis,

14쪽

quod opus fuit primae diei. Revera quod primis duobus versibus 'ut certo quod in primo legimus, praecedit dies in quibus audimus divina

verba: Sit tuae ele. Fecisti ante omnem diem coelum et terram, ait Λugustinus 3. Et Ven. Beda: a Duas res ante omnem diem et ante omneu tempus condidit Deus, angelieam videlicet creaturam et materiam

4 informem n De Gen. C. 1. l. Petrus Lombardus docet: In principio

e Deum creasse coelum, i. e. angulos, et terram, scilicet, materiam ele-u mentorum adhuc confusam et informem, et quae a Graecis dicta estu clinos, et hoc fuit anto omnem diem nil I. Sent. dist. 12 . superfluum so rei testimonia addere in eamdem sententiam ex ss. Ambrosio, Basilio, Bonaven iura, Theodorelo, Alberio Magno ', et aliis. Statuere igitur possumus, terram fuisse ante Primam diem qualis exhibetur v. 2. videlicet erat inanis est vacua etc. Inter creationem et primam diem

breve suisse tempus pulat Perstrius ; at brevius vigintiquatuor horis suisse, dicere non audet. Prudenter quidem, sed prudentius Petavius de tempore ante primam diem scribit a quod intervallum quantum a Iuerit nulla divinatio potest assequio i De OP. Sex dier. L. l. c. 10 .g6 . Legitur quidem in Exodo x Mae diebus fecit Dominus coelum et ter et ram , et mare, et omnia quae in eis suntn i XX, 11 et XXXI, 17 jVerum hic sermo est de sex dierum opificio, non de prima creationo aut de temporo inter hanc et illud interposito. Locum illum interpretari hoc modo possumus. Seae diebus Dominus fecit lex materia antea ab ipso creata j vel complevit, aut perfecit coelum et terram etc. His enim respondet hebr. ne)ν quod verbum ideam creationis ex nihilo non includit nec vetat credere creationem hanc, temporsa liquo quoad nos indeterminato, sex illos dies praecessisse. Patroni sententiae de qua loquor putant, hoc tempus valde diuturnum fuisse, et lunc cosmologicaci geologica phaenomena quae temporis magna intervalla requirere videntur, evenisse. Nonnulli ex his ponunt, globos seu coelestia corpora tunc ex creata materia efformata suisse , immo arbitrantur tellurem ipsam per totum illud tompus luco non caruisse: fuisse tunc aridam separatam ab aquis; suisse plantas et bruta animantia; quorum utraque ad easdem viventium classes quae nobiscum sunt, et ad eadem Faepe genera pertinebant, non lamen omnino ad easdem cum illis

x consessior .

15쪽

species referri debent. Supponunt quoque, per id tempus plures naturales revolutinnes, inundationes, elevationes montium et alia huius modi accidisso: de quo tempore, dicunt, Genesis nil homini narrat, quia tempus illud ad hominem non pertinebat. Supponunt tandem, ob maximam quamdam catastrophen omnem vitam in terris periisse, terram aquis coopertam mansisse inanem factam et vacuum , et tenebras fuisse super faciem abyssi illius, fortasse ex densis vaporibus et aliis corpusculis productas: demum incepisse die primo renovationem telluris quae hominis creatione consummata est l. In hac sententia, quae ab Ecclesia tuleratur, illud est incommodi,

quod nimis separatur versus Secundus a primo. CreaUit . . . terrum.

Terra erat inanis ... Videntur hic res sibi proxime succedentes et prima terrae facies describi. non vero status ad quem post multa Saecula et plurimas vicissitudines terra reciderit. Duriusculum autem mihi est ponere, lucem suisse ante Dei vocem: Su hi stirpes et animalia, antequam Deus diceret: sterminet terra herbum . . . lealeant aquae reptilibus . volet volatile Super tem am eis. Praeterea minus verisimile videtur, Deum tellurem creatam , et ita ornatam vitaque plenam destruxisse, licet mediantibus causis secundis, antequam hominem lateret qui cum cognoscere eiusque Opera contemplari posset. Nec adparet, Si dies mosaicos iaciunt 21 horarum, cur Deus mundum illum antiquum qui ante hominem deletus est, tam diuturna molitione et legibus naturae operantibus persecerit; hunc vero quem nobis concessit, tam cito atque una sua omnipotenti virtute resecerit. Tamen si quis hoc Sy-

, lema Sequendum putat, hoc ipsi licet. Ipse Victorius De Bonald, quamquam geologis theoreticis nimis sortasse insensus, satetur tamen, tempus inter principium et diem primum a Mose non determinari, ad que fas e3se, si placeat, cosmologicas vicissitudines quantum velis

1 Ita sentit praeserum D. r Bae laad Oxoniensis professor nobilisque geolo gus, et eum eo D. r Chalmers nee non eatholicus professor parisiensis Desdouiis. Alide L. F. Iehaa in Nouueau teaiιι des acie nees geologiquεs- 1830 - Guiraud mulos. cath. ει ι mst De Genoude , Gossesin . Bonna ire et ManSuff. Hanc quoque opinionem ceteris praetuli ι clarissimus et eluditissimus vir Nicolaus WiSeman , nune S. R. E. cardinalis amplissimus et Angliae Metropolita. His autem omni hus praeisse videtur R. Abhhu apud Mosem Maimonidem qui ad principium Geneseos adnotabat: a uine habemus quod Deus aedificaverit musi dos, et illos iterum destruxerit. n

16쪽

diuturnas in illa temporis intercapediue supponere, et saecula ad libitum multiplicare, quin aliquid ex hoe detrimenti divina capiat Religio a.

VI. Secunda ex liypothesibus quas ad Genesim cum geologia conciliandam excogitatas indicavi, diuturnas periodos geologicas post sex mo-saicos dies collocandas putat: quam viam aperuit s. Augustinus. Cum s. Doctor diorum illorum explicationem iam secundo lentasset i De Gen. Contra Man. - De Gen. ad lit. impers.): cumque de vulgari interpretatione persuaderi non posset, conscripsit iam Episcopus, libros

quos De Genesi ad lisseram appellavit, duodecim. In his itaque, ac postea in opere de Cis. Dei l L. X. ce. I, 29 30, 31 sex dies illos pro uno

eodemque die aut pro uno momento accipit; quod autem et vesperam et mane habuisso dicantur, hoc resert ad Angelorum notitiam, qua singula Dei opera primum in Verbo cognoverunt, deinde in operibus Npsis; et cognitionem in Verbo matutinam in ipsis conditis rebus vesper tinam nominat V. de Gen. ad li'. I. IV, c. 26, seqq. a Quid ergo opusa erat, ait, sex dies tam distincte dispositeque narrari' Quia scilicet ii a qui non possunt videre quod dielum est: creavit omnia simul, nisia cum eis sermo tardius incedat, ad id quo eas ducit, Pervenire nonu POSSunt. v Ilaee expositio, ut verum fatear, ingeniosa mihi quidem, sed potius allegorica aut mystica quam Iitte falis videtur. Sed nune

hoc maxime advertendum est, Augustinum locis citatis non docuisSe , omnia quae Gen. l. recensentur uno dis vel momento actu extitisset quod cum Philone Iudaeo et Origene alii docuerunt , sed multarum,

aut omnium rerum corporearum tunc materiam laniummodo productam, quod Basilius , Gregorius Magnus, aliique innumeri docent in ,

post sex vero dies illos in successione temporis formatam fuisse. Peculiare Augustino hoc solum est, ut sex dies Mosaicos in unum contrahat. Eius doctrina ad haec capita revocatur: 1. omnia simul a Deo fuisse producta: 2.' cum ipsa ita disponi queant, ut infimum gradum materia elementaris, supremum puri spiritus , occupent interiectoS et medios tum mixta, seu chimica composita, tum corpora phySice composita, ut Saxa, tum praeeipue empora organica. Hinc quae ad insimum , supremumque gradum spectant et si quae alia sunt, quae na turdo Viribus neque nune produeuntur, plene et persecte tune sui15e

17쪽

producta; quae vero interiectis gradibus continentur , et nunc naturae viribus producuntur, virtute dumtaxat et seminaliter seu caussaliter, iunc Dei imperio extitisse. Augustini opinio, semper ab crrore immunis habita, pluribus placuit theologis, quos inter Alberto Magno In

II. D. Sum m. Tr. IV. q. 14. membr. 3. ar. 2. . S. Thomas in Summa P. I. q. 74 , ar. 2. eam reveretur, et nee ipsi nec vulgari doctrinae praeiudicandum censet. At in opere anteriori sin II. Sentent. Dist. 12, ar. 2ὶ ita scripserat: a Augustinus vult in ipso creationis principio quasa dam res per species suas distinctas fuisse in natura propria, ut elea menta, corpora coelestia et substantias spirituales; alia vero in ra-a tionibus seminalibus tantum, ut auimalia, plantas et homines i N. si B. ego certe minus audebo , quae omnia postmodum in naturis et propriis producta sunt in illo opere quo, post senarium illorum die-α rum, Deus naturam prius conditam administrat, de quo opere Ioan .u V. dicitur: Pater meus u3que modo operatur, et ego operore nec in di- a stinctione rerum attendendum esse ordinem temporis, sed naturae et et doctrinae. Naturae, sicut sonus praecedit cantum natura Sed non et tempore, et ita quae naturaliter priora sunt, prius facta memorantur,

et sicut terra priusquam animalia, et aqua priusquam pisces, et sic dea aliis. Doctri e vero ordine, sicut patet in docentibus geometriath: et quamvis enim partes figurae sine ordine temporis figuram constia tuant, lamen geometria docet, constitutionem fieri trahendo lineam et post lineam, et hoc suit exemplum Platonis. Ita etiam et Moses et rudem populum de creatione mundi instruens, per partes divisit quae et simul facta sunt. Ambrosius vero et alii sancti ponunt ordinem tem si poris in distinctione rerum servatum; et haec quidem positio est et communior et magis consona videtur litterae quantum ad superfi-α ciem: sud prior est rationabilior, et magis ab irrisione infidelium s. et Scripturam defendens, quod valde observandum docet Aug. Sup. a Gen. L. l. , ut Sic scripturast exponantur, quod ab infidelibus non iret rideantur; et haec opinio plus mihi placet. B Obiter animadvertendum est, vidisse Aquinatem vi ingenii, quae summa in eo fuit, Ionge

ante recentiorum observationes et inventa, non facile mosaicam creationis historiam ab infidelium irrisionibus omnino defendi, si vulgari intelligentiae adhaereamus, et illud in primis habuisse persuasum, sa-cilitatem defendendao ab huiusmodi irrisionibus scripturae prae oculis habendam a sacro interprete, dum non satis perspicua loca Per' Disiti Gorale

18쪽

traelati nec Ecelesi ad iudicio declarata. Videbat fortasse vir acutissi-Aus, facile pro sanos homines irrisuros historiam Dei nomine expositam, quae Deum repracsentat omnia immediate op r.mtem et pluries ad opus, ad instar humani artificis , redeuntem, qui cum Omnipoteni iam suam praeclaro ostendere posset, si persecta Omnia momento tem poris osticeret, cum ostendere quoque Posset sapientiam si quae per simplices ac foecundas naturue leges ab ipso constitutas et conserva las perffici poterant, his ipsis legibus persiicienda relinqueret: tamennco omnipotentiam actus sui unitate , nec sapientiam legum suarum actione demonstrat. Deus qui unoquoque die uno aut paucis momentis operatur, deinde per totam diem quiescit, qui confusionem creat otordinem regnare vult, qui ante ortum animalium lucem nescio quam lacit, ut sero statim evanes eat aut ad astra fugiat, terramque recens creatam aquis late conlegit, ut quam primum ex illis eam extrahat. Vll. 0uid ex his concludimus ' l. ' Vulgari interpretationi quae dies Mosai Os naturales dies, verius civiles viginti quatuor omnino hora rum, esse contendit, praeeuntibus Augustino et Thoma aliisque multis doctoribus, tulo pedo valedicern possumus. Cumque liceat per Ecclesiam breviare dies Mosai eos eosque in diem unum aut in unum temporis momentum contrahere, licebit pariter, ubi satis valida ratio id suadeat, dies illos longiores ponere. Praeterea ex dictis et praesertim ex diligenti loetione Oporis de Gen. ad lil. praecipuo L. Vl. c. l. 5. G. T. ὶ apparet et Augustinum non quam eumquo temporis successionem in creationis Operibus infiiciari, quod sane esset lucem meridiani solis negare sed putat ille , quae lI. Gen. a v. si

narrantur , revera Secundum interualia temporum evenisse: quaoque et nunc ex creata materia gignuntur, uti semina, stirpes et animalia. in principio rerum facta suisse tantum caussaliter, invisibiliter, nolentialiter, quomodo fiunt futura non facta. n Caussa liter, tuno dia clum est, produxisse terram herbam et lignum, i. e. producendi ac - α cepisse virtutem n ait L. V. C. 6. i Vid. et L. Vt, C. si, et L. VIII, c. a. Ila cum commune sal in aqua dissolvimus, et liqui oum sinimus libere eVaporare, tunc cubicas salis crystallos facimus sed suturas. Huc tamen est discriminis, quod crystalli stant, quamquam de Salo quod solutum manet nihil amplius cogitemus : siiunt enim ex lege natura quae Dei lex est: contra et Creatoris potentia et omni polentis atquoi omni tenentis virtus causa subsistendi est omni ereaturae: quae vir-

19쪽

l Να tus ab pis quae ereala sunt regendis si aliquando cessaret, simul elκ illorum cessarent spretes, omnisque natura concideret. Neque enim vi sicui structor aedium cum subricaverit abscedit . atqui, illo cessanu is ei abs oderit , stat opus eius; ita mundus vel icta oculi stare po-u terit. si et D us regina 'n sui subtraxerit s i Aug. de Gen. ad lit. L. t V, 12 . Iam vero ea quae initio temporum caussa liter et invisibiliter creata fuerant, postea extra suas causas et visibiliter esse coeperunt, non quidem, iuxta Augustinum, in illis mysticis diebus quia n siris omnino diversi sunt, verum per temporalia spatia, per istos notissimos meis corporalis dies qui circuitu solis Aunt L. VI. 5 . Quantum vero temporis illa temporalia spatia oecupaverint, quot fuerint lilsolares dies quibus ad actum processere quae potentialiιer antea solummodo fuerant. hoc nemo nobis revelat adeoque manet nobis tempus istud inde terminatum, quod tantum dilatare unicuique licebit, quantum id ratio laciendum suaserit. novera haec sententia subobseura et involuta videtur. Scribit Peta vius: α Etenim huc et illuc vertant se licet, nihil qui ita sentiunt di - . oer poterunt scripturae narrationi consentaneum et congruens. Deop. sex dier I. 5J. Ipse Augustinus scripsit RQuisquis. . . aliam requirita in illorum dierum enumeratione sententiam, quae non in prophetia a sigurate. sed in hac oro iurarum conditione proprie meliusque posa sit intelligi, quaerat ei divinitus adiutus adinveniat; neque enim itau hanc eonfirmo, ut aliam, quae praeponenda sit, invoniri non posseu contendam n. i De Gen. ad lit. IV, 25 V. Retract. lI, 24 Nihilominus fixum manet, integrum cuique esse ut cum Augustino opinetur dies illos Mosis longe ab ordinariis diebus suisse diversos: licere ut voees has dies, vespera et mane aut cum ipso quis interpretetur aut alio modo, si qui videbitur litterae congruentior; licebit tandem asserere, in prima illa visibilis mundi veraquρ creationa totam o nihilo

materiam Deum eduxisse, ipsique leges quibus regeretur constituisse; postea vero vi harum legum naturae impositarum atmospheram sactam, item mariae, is cuL. flumina, saxea strata, insulas terrasque Continentes, ut cum Aug. dici possit, quod a principio Deus rebus faelis rerum faciendarum causas inserebat,et omnipotentipotentia futura fu- ciebat: duoad stirpes vero et animantia, in principio pariter eorum materiam solummodo Deum creasse, quumque leges naturae statueret, quidquid necessarium erat, ut organicae substantiae omnes vivere, cre-

20쪽

seere pi multiplinari possent, iam ab eo tempore praeparasse: quum vero, secundum naturales vicissitudines, opportunae conditiones adsuerunt, lunc imperio Creatoris varias viventium classes, varia genera. et species squin vel alomum unum materiei de novo crearet) ad vitam suisse evolatas. 0ui ita res exponit, non modo iam factas observationes sed et laetondas qualescumque cum Genesi conciliat, quin viam deserat ab Hipponensi Doctore repertam; imo, quod ad viventia spectat, multo mitiorem illam ao tolerabiliorem facit. Itane conciliationis viam amplexus ost ei. Waterve in Sacerdos et Professor Lovaniensis in duobus opusculis, quorum alterum Lovanti, alterum Lugduni Batavo-- rum edidit 1. VIII. Tertius restat eonciliationis modus, qui diuturnas periodos nec ante hexaemeronem nec postea collocat, sed in ipsis diebus Mosaicis, imo periodos illas cum liis confundit; aut, quod sere idem est. concedit illos suisse vulgares dies, sed non immediata altorum alterisueeessisse, et periodis ignotae diuturnitatis suisse ab invicem disere-los. Tertius hic modus, ni fallor, ad scopum nostrum nempe ad delensionem. vii veritatis revelatae ita et naturalis, est Opportunior. Et hic fundatur in principio longo abhinc tempore interpretibus cognito.

cem diem, diu, sumi saepe pro tempore in Scripturis i uti etiam apud . prosa nos iamdiu animadvertere theologi et interpretos. Arabi diem ab ortu ad oceasum solis squod proprio Hebraeis est cit=ὶ dicuntnahar, quod est splendor. Voco Dum t euius evidens est cum liebraica jom cognatio), temporis periodum signi licant: in numero vero plurali cum articulo, alatiam, dies rebus gestis celebres Saey Gramm . Arab. Quod Gon. II, 4 legimus et In die, qua feeit Deus coelum et temram, et Omne virgultum astri .... . plurimi interpretantur in tempore.

Aug. qui in lib. de. civ. Dei XX, 1 admonet diem poni solere pro

tempore , in II. De Gen. Contra Manich. c. llI. scripsit a Superius se-e ptem dies numerabantu p; nunc unus dicitur dies, quo die lacit Deus a coelum et terram et omne virida agri, et omne pabulum, cuius diei a nomine omne tempus significari bene intelligitur. v Ita locum hunc interpretantur versio Arabica, Beda, et alii multi et catholici et hete- rodoxi, Natalis Alexander, Alphonsus Nicolai, Dubuelus, Clericus, etc.

SEARCH

MENU NAVIGATION