P. Thomae Strozae ... Poëmata varia. Serenissimo principi Jo. Gastoni Mediceo magni Hetruriae ducis filio

발행: 1689년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

r. inui nutriebantur is eroeeis, a. Amplexati sunt flere ora. ' - . V A V

3. Et major essecta est iniquitas filia populi mei .

peccato Sodomorum. . in subversa es in momento,uec everunt in eis manus.

. Candidiores Naetari eius nive:nitidiores lacte rubi vdiores ebore antiquo: sapphyro pulchristes.

242쪽

Ι. Quos modo purpereo vesabat culcitra textu, .Gestabatque gravi rheda stiperba gradu, . Irruere amplexu in sordes, foedaque sepultos Vidimus obscaeni stercoris illuvie.

I. Grande scelus Sodomae: seulari par paena; sed ipsi Et pena Sodoma m vicimus, & 1celere. q. Haec periit, subito sed cinere: stilicet Igni Celitus icta, suam vix dolet ha*sta vicem 'At Solymae longo duxerunt ordine funus, Obsidio, eaedes, pugna, rapina, fames. γ

I. vin ego, nazareo texit queis tempora cultu Deflua devoto ἡ vertice Caesaries,

Vos ego dum lacrymans specto, suspiria ab imo Astuat immodicus fundere corde dolor. Quis nitor ol nivei quae vultus gratias qui flos lQuae vestras pinxit purpura fusa genas i Alba pruina gelu, nitidique coagula lactis , Et vetus,affuso murice redat ebur ;Cedat & aethereo sapphyrus lumine: vestes Vicerat hae pretio nobilior decor.

243쪽

3. Adhaesit cutis eorum usibus: amiti facta est.

. Melius fuit occisis gladio et: 'et

3. quam isteremptis fame;

6. . uoniam ipsi extabuerunt, consumptid servitate terrae

244쪽

HET . I. Ast tantam potuit quae mox iniuria sormam Ledere3 qyae tantum perdidit umbra decus Defluxit facie facies, ambustaque nigras Carbonum vicit nigrior illa notas. 2. Ignoto errastas Patriae per compita vuItu, Ceu larvae,infaustum quae procul omen habent . s. Ossibus, emuncto jam corpore, pellis adhaesit Arida, & arboreos visa referre libros.

A. Felices, quibus alta dedit per vulnera mucro Liberiore animas sundere ad astra via . . Duri us his fatum, queis viva cadavera lento Exedit morsu dessiliosa times. 6. Scilicet his, tabes quos pigra insederat, ipsa Vel morte asperior,trux mora mortis erat .

7. Pugnarunt mi seram materno in pectore pugnam Mitior hinc Pietas, hinc male suada Fames. Parce tuo, ingeminat Pietas,ah parce puello: Parco tibi, ingeminat servida, parce,Fames. Dira Fames 1uperas,genitrix aversa pudendum Quod peragit dextra, devovet Ore nes F, s.Nec

245쪽

9 6 . Ierem Thremr. Coxerunt filios suos : facti sunt cibus earum ,

2. In contritione filiae populi mei .

3. Complevit Dominus furorem suum et q. EDdit iram indignationis sua :

s. Et succendit ignem is Sion,2 devoravit

fundamenta ejus. I I

habitatores orbis ῶ quoniam ingrederetur hostis,oe inimicus per portas Ierusalem .

. propter peccata Prophetarum ejus, iniquitates Sacerdotum ejus, 8. Idu est de/unt tu medio ejus sanguinem Iustorum

246쪽

I. Nec tamen absistit; seeti nam torrida Nati Membra vorat; poenis vescitur, orba, suis. 2. Te tanto insecit,mulier Solim ia,probro; Frugibus undantes dum cremat hostis agros

3. Comploit, fudit, succendit, & igne voravit; In nostrum Dominus quum ruit excidium rq. Complevit suprema suum per damna furorem, Fudit & effraenes,quas tulit ira,laces.

s. Succendit Templum9; Vrbemq; atque igne voravit Fulcra, quibus celsa substitit arce Sion. Omnia praecipiti simul impulit obruta casu: Ipsa jam Solymen quaerimus in Solyma.

6. Non Reges, ullus non incola credidit orbis, In patrias hostem irrumpere posse sores. Hostis at irrupit; non illum moenia, portae Non illum valida detinuere sera Μ Ε M 7. Creditisse Τemplo haec fata erupere; prophanos Arguit haec Mystas,jure,ruina reos. 3. Clamat adhuc in nos justi vox sanguinis, ipsi Quem fudere suo, turba scelesta, dolo. G IlIN

247쪽

I. Erra:erunt corci in plateis :

a. Polluti sunt in fanguine: 3. Cumque non possent, tenuerunt lacinias suas.

SAMECH

q. Reeedite polluinclamaverunt eis,recedite,abite, nolite tangere .

Iurgati qrippe sunt,

248쪽

Illicet, ipsorum nutu,se caede Manasses Polluit, & Vatum viscera iudit humi. Id suit e superis quod fulmina detulit astris: Vindicat hoc laesi Numinis ira nefas.

i. Sanguis ubique, & ubique putri manantia tabo, Infecere omnes funera densa vias. Haec inter coeco glomerantes impete gressus Dum trepido quisquis poplite carpit iter 2. Faedavere pedes undanti in sanguine; tetra Nec sanie adductas abstinuero togas. 3. Mox quum suffusa foedae caliginis umbra, Haud regerent gressus mens oculique suos; obvia prensarunt aliorum syrmata dextra; Flecteret ut certos fimbria prensa gradus.

. Ast aliis alii: procul hinc absistite, clamant. Pollutos alio flectite calle pedes. Abnuit hic, ast ille iterat: secede: cruent Ne sardus temera syrmata munda manu. s. Hinc furor, hinc multa turgentia jurgia rixa lactaque in alterius Verba pudenda caput. G a I.Hos

249쪽

etoo Ierem Thres. i. o ZOm oti dixerunt intergentes; non adici

Estra, ut habitet in eis .

a. Fucies Domini divisit eos , . .

Facies Sacerdotum non erubuerulit; .

s. Neque Senum miserti sint.

. . ' . . e . . . .

7. Defecerunt oculi no ri ed auxilium nostrum

250쪽

I. Hos Patria extorres ubi gens procul extera Vidit i et Circumferre sui funeris exequias ' . Mota animis: non ulla, inquit, post saecula Vindex Deserta Isacidum figet in urbe larem.

et. Expulit hos facies laesi indignata Tonantis, Sepositisque jubet se procul esse plagis . . Nec semel oiectis sua posthac lumina vertet,

Quo scelerum paena compare proba luant. 4. Non illos Patrum facies augusta procaces Terruit, aut quas insula sacra manus; . Nec miseranda senum flexit sine viribus qtas . Ac prono supplex vertice canitie, Hinc Deus emontes averso devovet ore,

Et pcna admissi criminis instar habet. - Α I N6.qntegra quum firmo tegerent nos minia vallo, Et thahe ni dubias ultima fata moras. 7. Spem simul,atque Oculos Vanis Obvertimus umbris, Quae nos fallaci detinuere fide . Ast oculis acRs, defixo languida visu . Obstupuit, vanam dum remorantur Opcm- a G 3 3. Nam

SEARCH

MENU NAVIGATION