Sam. Pufendorfii Dissertationes academicæ selectiores, quibus accessit Caroli Scharschmidi j.u.l. Disquisitio de republica monstrosa eiusque defensio contra Monzambano & Pufendorfium

발행: 1678년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ΡHILIPPI.

erat, si vel a tergo & lateribus posset incurri ; vel ubi inaequalitate & asperitate locorum ejusdem

g. 28.Enimvero inter tot circumstantia pericu-Ia,viribus nondum satis coalitis, consilio plura quam armiS erant avertenda. Et cum ne Hercules quidem adversius duos,quod est in proverbio ; ideo noster quaedam interp'sita pactione componit,alia redimit, facillima quaeque aggreditur, ut iis , victis & seorum animos firmaret, & contemtum isibi hostium demeret. . Quam in rem prudentissimum dicteriumFranc. Sforciae refertur a --r. L G . c. si cui tres sint hostes,illi omnem in-dustriam etaimpendendi , ut cum uno pacem sacum altero inducias faceret, tertium alacri bello , pulsaret. . Cui gemelsum dictum tiaditur de Ru-- lfo I. cum ipsum adhuc comitatusHabspurgicus ἰcaperet, progeniem tam late regnantem datu- rum. Igitur Philippus Paeones iqonis ac pollicitationibus avertit. Amulum Pausaniam removet, , pertracto in suas patres rege Τhraciae, qui auxilia ipsi missarus erat. Cumque Athenienses videret ob recuperandam Amphipolin Argaeum incitare

ad turbandam Macedoniam,ultro eam urbem liberam reliquit, imminentem necessitatem sponte praeVeniens. cons. Valero Max. L 7. c. C. His temen admiscet aliquid fortioris . ausi, ut contemtum sui amoliretur, novisque rebus egregiam famam cucumponeret. . Nam Argaeum, cui

172쪽

Athenienses adsistebant. luce Mantia, subito gressus profligat, & cum omncs copias possiet delere, diacolumes Actenienses sine pretio dimittit.

Mox missis legatis pacem cum illis jungit, inter

initia potentiae suae omnibus modis validam civitatem sopiendam latus. Rebus domi compositis

in exteroS arma conVertit. Primi Paeones , morte

regis Agidis duce orbati, improviso invaduntur, ac pro illatis Macedoniae malis poenas dant. Hinc Illyrii petiti,quorum rex, auditoPhilippi adventu, legatos de pace committit, dimidiam partem ur- lbiuin Macedostibus ereptarum offerens. Sed cum Philippus pacem abnueret, ni omnibuS .cederet, inerrimum committitur praelium, in quo Illyrio rum VII. Μ. cccidisse dicuntur. Vid. Frontis.Sirmi a. c.2 g. IndeA mphipolis situ peropori ima urbs, &Pydna expugnata. Olynthiis quoque lnd opprimendam Potidaeam auxilium latum,& ii dem Pydna donata ; scilicet ut isthoc beneficio in securitatem data urbs vallaa insidiis se Philipp4

praeberet. Crenidas urbein auctam de suo nomine Philippos dixit. Quo in tractu venae erant auri nondum satis exploratae, quas iste ita instruxit, ut annua inde ipsi redirent M. talenta. Nobilissimis i. inter antiquos Philippaeis materia,queis ea vis imerat, ut vel asinus iisdem onustus munitisi mam posset expugnare arcem. IndeThessalia subito omi ipresta, juxta Iustinum,non o b praedam, sed ut ce- lleberrimum ejus equitatum sibi adjungeret. Etsi probabilius Γιodor. l. ις. c. ι . tradat, cum Thessali

intestinis bellis invicem colliderentu Hulippum ab

173쪽

ab altera parte in auxilium vocatum, Vicitos cleotentia,suos socios beneficio sibi addictissimos reddidisse ; inprimis cum plebem & demagogos sibi colendos sumsisset, quibus nullum genus homi- Dum adpmdendam libertatem aptius, cum nulli

g. 29. Caelei um cum incrementa Philippi jam ., vicinis regibus Illyriorum, Paeonum, & Thracum formidaventur,junctis ipsum viribus aggredi statuunt. Id quod periculum tamen ipsius dissipavit celeritas, dum in bello adparando adhuc. cupatos opprimit. An utrique heic recte λ Equidem ni- .hil frequentius audias,quam hoc; minuendam esse potentiam unius nimis crescentem ἱ vid. centri. l. I. e. ι ..dejure belli. Recte tamen illi,qui fax utili anteferendum censent, negant, eam sο- Iam causam sufficere ad bellum inserendum 3 praesertim ubi quis potentiam suam industria aut per benignitatem lati citra aliorum opprelliones ad- auxerit. Quam ipsi invidere, nedum destru tum ire, inhumanasores malitia. Quia tamen notum est ,quanta plerorumque animoS agitet domina di libido , inprimis ubi vires suae ipsis placuerint ό inde consultum est, innoxia sibi munimenta m ture circumponere; puta proprias vires bene di ponendo , aliosque foederibus sbi adjungendo. Quod si autem aliquis non vires sistum nocendi, sed etiam voluntatem i11esse sibi ostenderit, ne

sic quidem statim mihi adversus ipsum irascitur justa bellandi causa. Neque suffcienti est' G ε argu

174쪽

isa DE REB. GEST.

argumento, ipsum etiam mihi nociturum , ideo quia aliis nocuit ; cum cauis peculiares adversus alios eundem incitare potuerint, quae in me non bello petam,quamdiu uterq; tam laedens quam lae-

sus sisto humanitatis vinculo mecum jungitur.Etsi facile sit,ut laeso peculiariter obliger,puta s1 ab ipsis imploratus auxilium meum foedere ipsi promiserint.Nam id apud omnes in confesta habetur,posia sit nos,licet propria haut affectos injuria, ad depel lendam ab altero vim injustam ex vi pacti bellum semere,ut isti laedenti nullam faciamus injuriamia Quod si autem probabilis accedat suspicio, istum, altero oppresso,in me quoq; transiturum,& prior: victoria pro instrumento kquentis esse usurum; eci promtius alteri peteti erit kiccurrendum, quoit ipsius conservatio meam quoq; incolumitate in tuto ponat. vid. hisce igitur de facto regum istorum est judicandum. Circa sectum autemPhilippi,si ponamus,injustum eos reges ipsi bellum movisse, dici poterit ue eis alias ad defensionem inculpatam tradatur requiri periculum praesens & quasi in puncto : vid. ωι α id tamen proprie intelligendum videri de iis, qui in civitatibus degunt, & quorum salus publicis viribus tuta est. His enim hactenus violenta sui defensio indulgetur, quatenus publicum implorare auxilium tempus non fert. Ve-

rumilli, quibus proprio ex judicio, & per pro-

pri s vires sua salus est defendenda, non ita arctis

175쪽

1imitibus circumscribuntur. Unde putamuS,tales p sse violentam sui defensioriem auspicari, stallinatque certis ex indiciis constiterit, alterum in eo occupari, ut injuriam ipsis inserat, licet nondum conatus sitos in esse num deduxerit: neque teneri ad expectandum H & excipiendum ejus msultum, . ut bello suo ex licentia defensionis iustitiam adstruant. - Adeoque heic pro aggressore est habe dus, qui primus sese . movit ad alteri vim inseret dam, seu qui intentionem ad nocendum alteri prior concepit, & ad eandem exsequendam sese comparavit ; licet alter, animadversis illius coeptiS, celeritate usus eundem,dum bellum lentius mo-1itur; occuparit. Neque ad defensionem requiritur primum ictum excipere,aut ictus , qui intentantur,eludere tantum, & repellere ; sed quacunque ratione alterius violentiam , quam prior in : me est molitus, instingere. . g. 3O. . AuctiS non mediocriter viribus j Philippo praecipue in oculis versabatur Graecia, cujus libertati velut e specula insidiabatur.conLIsecras. ora .ad Philin . ubi istam famam fili a malevolis

de ipsojactari dicit vir justo prolixius de bonitate

Philippi sentiens ; an subtili modo dehortandi uti tur, dum' velut incredibile rejicit, quod ne ab ip

susciperetur eluebat. Eam porro ad rem eXoptata. ipsi praebetur occasio, duili bello sacro, 'cui causam dederat sacrilegium Phocensium,' Gi aecia ardet. Heic Philippo ratio erat utrique se parti

ostentare , imploratum illis palam adsistere, quo-

176쪽

rum causae apud vulgus plurimus favor ; & tamen languide initio auxilia serendo bellum alere; de mum mutuis cladibus sessos opprimere, Qualia

fere consilia Τissapherni suggerit astutissimus Alcibiades ap, Iustin. L m. c. a. Imo & ipsos Atheni. enses tunc discordias Graecorum fovisie, non o scure innuit Demost. coni. Aristocrat, E re ost aes, inquit , ut neque Thebani neque Spartam sine potentes, sed ut να Phocenses, Hisbos hsabeant nae Qersarios. Sic enim ψos summam pore rem semis

renebitu. Astute autem hoc Philippus, quod diu scordantibus sese Graecis non prius immiscuit,

quam ultro areesseretur. Alias enim metuendum erat, ne canes in se invicem morsibus saevientes,&jam initas efferati, contra ingruentem lupum, communem hostem, inito syncretismo jumsti ruerent. Ast qui ultro vocatur,ubi caute partes elegErit,& suos socios statim habet obnoxios,& advers riis oppressisplurimam praedae partem in se trahere potest. Usque adeo insaniebant Graeci, qui e ternum jugum invitare malebant,qua lites suas inter se placide concedendo componere. Nec subibat illud Demosth. Olyn . 1. oraculi instar habens :oλανς απι ν τρεις πολιτειος προννὶς,αλ λως κανομο-Id autem oportune

cecidit Philippo, quod ambitionem silam & dominandi libidinem potuerit velare praetextu apud vulgus tam plausibili. Quantus ipsum favor pro sequebatur jactantem ue non opes sibi quaeri, non ut finesproserat, aut servitio alios premat arma sumit

Verum

177쪽

nerum hoc sibi esse ante omnia, ne cui impio impune sit numen violasse ρ Pietatis assertorem sub signis quoque suis Deos ducere, iquorum honor suis armis tutus stet. Profanos esse, & cum sacria legis numerandos, qui tam sancta molienti non enixissime studuerint. Neque vero dissimulat Iu- nus Lδ. cia. quibus encomtis Philippus fuerit celebratus ab iis, qui inania ab arcanis rerum causis discernere ignorant. Inde quoque argutum Valde erat strategema, quod milites suos contra Phocenses lauro redimitos in aciem jussit prodirebvelut duce Apolline sacrilegos puniturus, quos sceleris conscientia tali commento excitata vecordes agebat.Eam post victoriam statim in Phocidem Grat transiturus,ni Athenienses obstitissent, occupatis Thermopylis, non sine infamia defensi sacrilegii. Τandem cum decem per annos bellum hoc vario Marte suis et gestum, utrique defessi ad Philippum confugiunt, Boeotii auxit a petentes, Phocentes bellum deprecantes. Ille secreto auditis legatis prolixe pollicetur, cum priuSJ rejurando eosdem adegisset, nemini responsum EnunciaturoS. AthenienseS quoque pro Phoce sibus apud ipsum intcrcedebant, quorum legatos ille diu ludificatus, ad postremum re insecta dimia sit.Sic variato responso securis omnibus Therm pylas occupat, & Phocenses nullo negotio opprimiti Boeotios autem ea de causa bellum vetuerat parare, ne in praedae. secietatem venirent.

Philippus, bello sacro sic consecto, praemii loco ac cepit duo suffragia in concilio Amphictyonum,

G 6 quae

178쪽

DE REB. GEST.

quae antea Phocenses habuerant, & jus curandi Isismia. Μox etiam declaratus fuit Graecorum, qui participeS essent concilii Anaphictyonum. De tragico exitu sacrilegorum meretur legi Diodor. l. IC. c. G.

g. 3I. Caeterum occasone belli hujus acri non incongruum fuerit inquirere,cur plerumq; mutuis odiis ardeant, qui circa religionem opinionibus dissident 8, cum tamen alias 4nter caeteros religio hunc quoq; sui praebeat usum,ut plurimum conserat ad continendos in icietate homines. Nam eo utiq; omnis videtur tendere religio, ut Numen, sitiem sub generali & confuso conceptu, colatur, eoque cultu mortalibus reddatur propitium.Jam autem aliorum nihil videtur interesse,quo quisq; rL. ONumen sibi placandum arbitretur; praesertim si neutra discrepantium religionum aliquid tradat, . quo minus invicem leges naturales, & alia hum nitatis officia exerceri queant. Ac, si omnino illa cuilibet religioni necessario adhaereret opinio, dia versa a nobis sentientes insensiim habere Numen; tamen miseratione potiuS quam odiis prosequi via

debatur humanius esse illos, quorum animos tam, exitiabilis error occupatos teneret. Neque adpare cur irasci debeam illi, qui a me diversa sentit,' si neque pro imperio illi praescribere credend apos sum,neque damni quid sentiam ipso pereunte. Equidem odii ratio in aperto est,si una religio alterius commoda intercipiat.Ubi enim v. g. religionem quaestui habent sacerdotes,non mirum, paru

179쪽

PHILIPPI

Is7 gratiosos esse illos, qui una cum dogmatibus ista quoque lucra eunt oppugnatum. Inde non poterat non invisus esse sacerdotibus Beli Daniel, nocturnarum comm sationum proditor. Sic si aliqua religio cultoribus suis praescribat, ut diversia sentientes hostiliter persequantur,aut jaltem tanquam i*puros aversentur ; apud hos eod majorem quis pietatis laudem reseret,quo acerbius sese aut moroitus adversus alios gesserit. Verum ubi neutrum horu adfuerit,non modica odiorum pars videtur profluere ex labe illa humani ingenii, quassis 1bbs descripsite. . crie.Non modo, inquit, contra contendere, sed soc non consentire odiosum es. m non consentare alicut ιn re adiqua, es eum erroru tacite accusare, sicut in Qalde multis diss ntire,idem arseum profluito habere. Cum

' igitur quilibet religionis suae veritatem putet estis valde manifestam,ideo solet contemnere eos, tanquam hebetes,qui eandem persi icere nequeant, aut tanquam Numini invisos, quibus gratia eandem agnoscendi denegetur. Qui contemtus,inprimis si lignis apertis ostendatur, ad odia excitanda est valde essicax. Eaq; aliquanto acerbius solent e rumpere,si partes dissidentes eode religionis principio utantur. Τunc Ann dissensias creditur oriri vel ex insigni stupiditate alterius partis, consequentias tam manifestaS,uti putantur, capere non valentis,uel ex pertinacia animi, quod in odium aliorum,& ne quid ab iis videantur didicisse,agnitulicet errorem mordicus defendant.Ex dictis etiam ratio potest reddi,cur ut plurimum apostatae ace G 6 rimo

180쪽

ximo talio prosequantur secta, abs qua defecerunt. Cuni enim notum sit,quantam vim habeat,a tene

ris opinionem aliquam imbibisse; inde isti,ne ex animi levitate,aut ob lucra & ambitionem in aliena casta perfugisse arguantur, videri volunt, intole- tauidos sese errores in antiquo coetu deprehendis se. Id cuin passim tuendae existimationi omnibus nitantur persuadele,inter istam animi contentionem odium asperrimum subit adversus sectam, quam nisi infamaverint,ipsis est infamia subeunda. Deniq; cum caeteris. omnibus velit videri sapiens, qui sibi talis videtur ; in promtu est odiis sona es, si quis ad istam persuasionem concipiendam sit tardia or. Defectores autem illos plerumque eximiam Gia rerum divinarum cognitionem vindicare, ubi vitae genus id admiserit, sed eandem rarissime ab antiquis ipsorum sociis aestimari, notissimum est. g. 32. Durante adhuc bello sacroPhilippus Olynthum invadit,cui diu inhiaverat. Causain serebat,quod duos fiatres ipsius consanguineos Olynthii suscepissent,quos velut aemulos regni tollere gestiebat. Urbs prodita a Lasthene& Euthycrate, silminum tunc magistratum gerentibus, queis pecunia super caritatem patriae & fidem fuerat. Quos

tamen cum a Macedonibu ver contumeliam pro- 'ditores se vocatos quererentur,saceto cum solatio

dimisit Philippus ; sanquit, ista natio inciqitas ct . rustica sscaphamsolet appellarescapham. Scilicet exolum est istud genus hominum etiam illis, quibus servit, & scelus, parto quod quaesieras , VeriS mox pretiis aestimatur. 'conLm Mum inreliano

SEARCH

MENU NAVIGATION