Sam. Pufendorfii Dissertationes academicæ selectiores, quibus accessit Caroli Scharschmidi j.u.l. Disquisitio de republica monstrosa eiusque defensio contra Monzambano & Pufendorfium

발행: 1678년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ΡHILIPPI .

quaedam ab ipso proposita ordineS non adnaittanta Nairi utiq; promisit,sese ob' ocul os semper habitu utilitatem reip. de qua certiuS praesumuntur judicare plures,quam unuS-Habet ergo, quod suam imprudentiam aut pravos affectuS accuset rex, si ordines ab ipso dissentire contigerit.Unde adparet,vanum esse imetum eorum,qur putant, hac ratione in arbitrio fore ordinum, ut resp. sit salva, aut minus: Neque enim tanta vecordia expectare potest vel a rege, ut ordinibus necessitateS reip-Clare nequeat exponere , vel ab ordinibus, ut iis

perspectis salute iam pertinaciter velint pmdere. g. u. Ex hactenus dictis etiam potest colligi, quid respondendum sit flabb ,quando c. G g. II. contra limitationem imperiorum disputat. Ait ;qui regi futuro leges fundamentales praescripsit,haὲuisopore tem absolutam. Si ma

neat cinnae tempore in re in ad cerrum

Eiem si locum conseenim celebret, fore perpetuam Eam, entiam.&npemtu dissSarini una diffosseatur cii triae, relinqui uris abeubi potestatem Pumenri eos,qui leges transgrediuntur.ς quod ineri nonpossi, e fore te abseluta. Nam cum, quν Dre tantum sibi coaecesstim haber semum, ni possi

aeundem Nam erude nimis hoc ab ipso est positu,nlu,ciir in civitate competit jus poenas s rviendi jure cogere omnes ad omnia,Omae ipse Quit. .

Cui enatoquae addenda sit restrictio, ex fine civitatum instituta; iun sacile eruitur.Adoninia sic.j

142쪽

DE REB. GEST

re cogere cives summulis imperium potest, quaς

ipsi ad bonum publicum aliquid facere judicantur. . Ut autem illa quoque jure possit velle, & per poenas ad eadem adigere, quae bono civitatis repu- lgnant, aut legibus naturalibus aversantur, Id Iane ex natura summi imperii hautquidquam fluit. Etsi interdum contingat, ut qui summum habent imperium, viribus sibi ad salutem civium concessiis abutantur ad scelera impune exercenda. Ergo Velle non debet summum imperium, nisi quae faciun ad conservationem civitatis. Et hucusq; recte vinico is endi Sc puniendi exierit. Imo postquam compertum fuit, certa instituta alicui populo egregie cono ruere, ut ne ab his quidem obtentu boni pu blici discedere possent reges proprio arbitrio: T rtos apud populos cautum legimus. Quos isthac imperii limitatione absiardi quid commisiile, nobis nemo persuaserit. Igitur cum ad tinem civi tatum non requiratur, ut per summum imperium possint cives ad omnia promiscue adiFi 3 'quida' etiam populi sub hac conditione regibus imperbum commiterint, ut certam ad normam illud administraretit; manifestum est, possie competerσalicui jus per poenas cogendi cives, quod tamen' i non absolute se ad omnia extendat,sed ad illa tam tum quae finis imperiorum requirit, aut de quibus' in delatione imperii non secus convenit. Neque enim civeS,qui in regem jus utendi viribus omniaues ad salutem publicam contulerunt, physice viares suas in ipsum transfuderu't, quo minus is

rum usum denegare queant, si quidem notorie

143쪽

contraventum suerit conditioni, sub qua imperiudelatum & obsequiuna promissum fuit. Et his fere modis summum imperium circumscribitur. g. is. Illud vero neque ad . limitationem imperii pertinet, neque ad mixturam, si resp. aristo cratica aut democratica unum aliquem magistratum constituat eminenti gaudentem titulo, ac splendidis insignibus fulgentem. Aut si in democratia sit aliquod concilium paucorum, ubi res ad populum referendae prius disceptentur. Aut denique si in democratiis non omnes recens adsciti cives, vel qui ies a certum cenim possident, quive si didum vitae genus degunt, ad suffagia derep. serenda admittantur. Nam vocabulum &caetera inania ad summum imperium nihil faciunt; idemque non facultate deliberandi, sed potestate decernendi aestimatur. Neque de edentia democratiae est, ut omnes & singuli homines, civitate comprehensi, aequRli jure utantur; aut ut nil nisi nudum nomen civis requiratur in eo, qui ad suffragia serenda sit admittendus. . Sed Aristocratia est, si illi,penes quos imperium est,pauci sint cum reliquis civibus comparati: democratia autem, si concilium summo imperio praeditum potissimana partem civium contineat. Quod si autem quaevis accidentia in iis, ex quibus concilium imperans consistit, apta forent ad constituendam novam reip. speciem, & eorundem combinatio mixtam reip. formam produceret, infinita rerump. Varietas inde esset resultatura ; circa quam alii ingenia suasitigent. ι

144쪽

in. Jam ulterius videamus,an in regno Ma- cedonico siquit occurrat, quod pro mixtura formarum xeip possit sacere .Profertur inter caetera il-lud LV. 7. Macedones ast eis regio imperio,

Iedmajore oberraris umbra, quα caterventes,i-msi Natitatem assectantem exandrum contuma o's, quam aut ipsὼ expediebat, aut regi, oesut

sunt. . Vexum umbra mixtionis nihil adfert. Scilicet Macedonum reges nullum hactenus fastum oste laverant,uti Persarum regibus in more suerat,neqM 'a suis submista venerationis insignia& P et1ῖρος κ πινειν postulaverant, sed civili modo & fere ex aequo cum suis vixerant.Inde divinis inhians honoribusAlexander lastidio erat nationi adulationum parum callidae. Ista porro externi cultus indicia uti ad vim imperii nihil faciunt ; ita iisdem vuligus fie-pe ac, S moveri,quem ipsa re, notum est. Sicut de Belgis sius quondam pronunciabat CaroluS R. llos osse populos, modo paterne habeantur, )qunferseituris nomen magis Uecrentur magispatia iur. m.Stra . LVA Etsi putaverim Alexandrumi lista venerationem affectasse non tam ex fas ua .

nimi ; sed quemadmodumAugustus jugo serocem:

subjed uxus populum,nomen,& insignia,aliosque dominantium adparatus vehementer detestari est,sblitus : ita hic superato oriente regibuS sisto novam ad potentiainstabiliendam facere est ratus, s1 major homine crederetur L populis , quos facilius admiratione ipsius , quam vi- in officio: contineri

posse adparebat. Sed nec illud ad rem lacit,quod ap . Arrianum GH, de regibus.a

145쪽

rano ortis: ου-αλλα νοριω ριακεδονίουν χοντες λετελεσαν. Hautquidquam enim miscetur forma reip. si rex non in omnibus pro abi- luto arbitrio, sed adnotinam legum civibus imperet. Sic neque illud mixturam sapit , quod serius m. .f. dicit, de capitaluius rebus seetuste Macedonum mo1 e Aquirebar exercitus : in pace erae

susti : cons. Iustin. 6 C. nil orsas regum Quiebat ad damnandum civem, mylarius statuisset autoritas. Id est, non poterat pro imperio rex duci jubere civem ob delictum non militare, nisi prius persuasisset exercitui, illum morte dI-gnum esse. Verum uti in regnis nihil est novi, certis civibus in vicem privilegii indulgeri, unnon nisi ad peculiare tribunale vocentur; ita & in delatione imperii rex potuit adstringi, ut causaS civium capitales in certo conciliσcuraret disce .ptari, ne sors iniquum regis odium ad suppliciuim alicui inserendum susscere possen. Etsi & huic segi addenda exceptio ; si res moram serat, aut nicum tali sit negqtium, qui , ut reuS peragi po 'sit, acie prius sit vincendus. Caeterum de jure

exercitus Macedonici testatur etiam Corn. Nep. Eumene c. R SE Polybius ubi memorat,eul

Philippus rex Leontium in vincula duci jussisset, cetratOS regem per Iegatos orasse , si ob aliam Musam , quam ob interpositam pro aere alieno fi dem,id factum esset , ne ipsis absentibus de accusatione illius vellet cognoscere: alioquin pro in 'genti contumelia factum Philippi se dueturos, at ' ρος Qvinino haut probaturos. Addit obb.dis e

146쪽

DE REB. GEST.

Macedones aquojure cum seu regibus ab antiquo poterant utiΔῶLut non tenerentur, neque etiam solerent concedere, a rege Violari consuetudinem

illam, quae legis fundamentalis vicem apud ipsissobtinebat. Quid enim prodest, regem certis legiabus adstrinxiste,si ubi ab illis discesserit, nemo nis1cere audeat λ Igitur nulla est mixtura iiDperii, si inter regem & cives aequum jus intercedat hactenus, ut quemadmodum ille pro imperio ab his potest exigere obsequium, quod promiserunt ; ita hi, non quidem pro imperio, sed ex Vi conventionis 1aeege modeste queant petere,ut ne a promissis suis,legibusque publicis discedat,Iino ne limitatur quidem potestas regum, si in aliis acitibus, qui ad

imperium proprie non spectant, aequo jure.cum civibus utatur, puta in contractibus ineundis aut implendis. Id quod sapienter expendunt primcipes, qui in propriis tribunalibus civibus adve sus se ex ejusmodi contractibus actionem dant; non quod ipsos invidos cogere pollini ad shlvendum, sed quia cognita sua obligatione nonpos sunt non, quod debent, Velle praestare. Adeoque hoc tantum agitur, ut cives liquido pstendant,sibi aliquid deberi, quo facto, princeps ultro debiatum fissiluturus. Ita enim dignum est iis,qui cogitant,sese vel ideo potissJmum in id fastigii coli

catos, ut efficiant, quo cuique tribuatur,quod ipsi debetur. Eam autem ad rem 1ama poenae sistum, sed S exempla principum magnam Vina habent.Deni- . que asse itur &illud ex curri'LLI.cuna Alexander in venatione leonem sesuS consecisset, Macedo-- a

147쪽

nes, quamquam profero eseentu esset defunctus ;rumen fiseere gentu sua more , neredes seenare-rur,nur sine delectis principum amicorumch. Verum ex hoc loco nequaquam est concludendum,

Macedonibus licuisse,quandocunq; lubitum fue-xat, citra jussum regis in concilium coire, &alio praeter regem reserente leges sciscere, quibus ipserin adstringeretur Sic enim simulacrum. duntaxat imperii penes regem suisVet. Sed cum alias moris fuisse videatur,ut si quae novae leges a rege ferrentur, in concione populi promulgarentux ; inde Macedones tunc in stativis agentes, audito perisculo regis, velut instinctu in princisa provolant, a& communi consensu in istud scitum conspirant. Quod sane proprie loquendo legis vim non habebat ; sed potius, quantum ad regem, erat instar vehementulimae obtestationis,ne deinceps tanto cum periculo siti morumq; civium in immanes belluas fortis esse vellet ue amici autem regis per id serio monebantum, ne regem inter talia pericula solum destituerent. Inde licet illi scito vis obligandi non adfuerit ; tamen ab omni ratione alienum se ostendinet rex si tantae sitorum pietati contraire voluis t. cons. Eund. m. C. Eodem tendit juramentum, quo Israelitae milites se obstringebant, quod non essent passuri re m in aciem descen- a. m. L ιγ.Ex histe igitur adparet, non mixtam fuisse in Macedonia reipia forinam , sed nec rmes plane abfblutum. habuisse imperium spotuisse tamen civibus uti obsequentissimis ad omnia si potestati sude opinionem virtutis , &

FI per

148쪽

per res gestas autoritatem circumposuissent,ac ad genium vationis frenum attemperare calluisshnt. Praesertim cum illi genti ingenita fuerit roges suos seeneratio. Curi. s. Sicut & contra singulorum insidias ipsorum securitati prospectum erat 'lege, qua ad necem damnabantur cognati quoque illorum,a quibus insidiae vitae regis essent striictatissidem HLD TV . Qualis lex apud Persia quoque

obtinuit, abominanda vocata . no Mare ino L as. ad quem locum vid.quae annotavit Linden,ρ V. cons. Grol. L a. c. a I. g. ta se e r.

Quarum legum ratio non tam haec fuisse videtur, d parentum exemplum soboles succresceret ;

quam quod ultor inde aliquandq oriturus cred retur,aut ut saltem suorum intuitu abs talibus r aeraherentur, qui propriam vitam contemnere a Herent,vid.9 1 m. I. r. Quanquam an hae r. itiones ad excusandas eas leges iussiciant, nostrum jam non est inquirere. g. 17. Videamus nunc vires acstatum eorum, quibuscum Iacedoni decertandum fuit, imperium ' latius proferri dupienti. Ex uno igitur latere imminebant barbari, ex altero Graeci Inter illos erant Τhraces, Illyrii, Τriballi, Paeones, & alia. Qui etsi nec numero virorum, nec ferocia essent ornendi; non tamen Macedoniae sub rege egre- gio adeo errant metuindi, quod & Τhraces inter plures regulos forent divisi, nec reliquorum sin .guli multum supra Macedoniam juncti sine d

'bio praepollebant. Verum neque tales iacile eoncordiam terant coire, neque quanta in

149쪽

nia surgeret moles, prius animadverterant, quam cum se jam satis coiilirmasset. Ergo Philippo non ita arduum erat, dum singulos invadit, universos in ordinem redigere. Quod si autem Iasto aliquo exercitu opuS Aret, quem domesticus explere mirales non posset, licebat ex illis populis quantum

vellet nimaerum mercede conducere, quem spes praedae non segnius, atque alios amor laudis aut imperium in dilcrimina Martis simulabat. Grae- scorum autem status curatius coti siderari meretur, quos antehac gloria rerum gestarum clarissimos

primus Philippus docuit humiliores gerere spiria tus: ut quo altiore supercilio quondam reliquos omnes despexerant, eo abjectius deinde potentis simum quemque adularent. opes ergo isti genti egregiae, etsi infra felicis Asiae ga1as. Solertia & multitudo incolarum insignis. Bello ad id usque tempus clarissima. Ac licet per imbelliam hostium sepe victoria pauco sudore coiistiterit , ipsique

Graeci rerum suarum praecones historiae leges non adeo religioseos per observarint; negari tamen non potest,vix ullis tunc cessisse militem Graecum,Hsi1 ac di iplina duratum. Nec minus prona gens animam seipendio vendere. Ac redundabat eo tempore Graecia hominibus , qui sine lare, sine recircumvagantes obvia quaeque infestabant. Qua-len sentinam , civitatibus longe molestisssmam, vix commodius licet exhaurire, quam per colonias , aut si externum in hostem ducantur. Vid. Isocrat. orat. -d Phil p. Tacie.. . a. Quod si uno sub imperio tota Graecia fuisset composita,

150쪽

vix adparet , cui non eo seculo par esse Verum id vires ipsius enervabat,quod in 1-tas civitates esset discerpta, hautquidquani vinculo satis firmo inter se connectantur. Equi- 'dem communi nomine & natione Graeci cense bantur ue eadem litigva; & in plurimis institutae conmuebant: ; aliquando etiam,inprimis in belloe s Persico, commune periculum vires ipsos conjungere subegerat,atque arctiuS inire amicitiam con- .' a illos, qui omnium libertatem oppugnatum ibant. Quo intuitu quidam de Graecia, tanquam

de una aliqua rep. loquuntur.Verum cum una atque altera civitas insignia cepisset incrementa, paulatim exui aequalitas, & pro societate imperi-Min placere. Inde orta aemulatio,& neglecto com-

muni bono,sibi quaelibet seorsim tendere,ac dive s consiliis atque studiis ferri Hinc bellis intesti- nis efferati animi nunquam sat fidam inter se pacem colere. Nec adeo sancte Griecis observaban- tur foedera & juramenta, quae violare, quotienS u- tilitas suaderet aut ex sola animi levitate, requen-

tissimum erat. Foedus porro Amphictyonicum neque universiam Graeciam complectebatur, di a

magiS ad componendas internas controvorsas, . curamque templi Delphici videbatur institutum, quam ut communi consilio res sociorum administrarentur. Usque adeo ἀυπνομ ιοι illa , qua sibi tantopere Graecae civitates placebant, demit exitio se qipsis vertit. Idena ob malum quondam valid:stimae inationes, Galli, Britanni, Hispani externum jugum subiere accedebat,quod pleraeque civitatum.

SEARCH

MENU NAVIGATION