Antiquitatum Romanarum Paulli. Mannuccii liber de. ciuitate. Romana ..

발행: 1585년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

etiam superes. Jnterim I stris. ω

Reuerendiis. D. T. oro, ut, qua me leniagnitate iam excepit, eadem tueatur; γ, quod amori dedit, iudicio nunc tribuat, sconstantiae. Sanctissimo uero T . N. emius praecipue in gratia mirum in modum

non dico esse, quod singulari Eius benia

gnitate me iam esse consecutum, est, cur mihi magis placeam P sed conseruari, cu pio, gratum ut me quotidie reddat, siummis precibus contendo. Maximus ad maximam meam in cam obseruantiam cumulus accedet; re eo me vinculo o rimget, ut nulti alio magis me obstringi posse certo Uirmem . eque ingratum me praesens, aut futura, aetas umquam semtiet. Exstabunt uocis meae perpetua is

Dimonia , friptis expressa; quae nomini

meo , Eius uirtutibus praedicandis , immortalitati commendandis , maxima

erunt ornamento. Diutissime Nobis eae Proauunculum, s Te, seruet Deus.

12쪽

Romae. IV non. Octob. die P. Fram ciscosacro. CII IOILustris. Reuerendis. DAT.

Deuinctissimus, Aldus Mannscctu

14쪽

DE , CIVITATE

quis principia primum,deinde

etiam incrementa , ciuitatum animo uelit,ac mente,perquirere, omnes aut a casu ciue ortas,

ut ex industria , consilioque ,

aedificatas animaduertet ue cretiisse autem omnes quidem tum fortuna, tum uirtute, simili t

men haud omnes condicione; cum alias sortuna potius, quam uirtus,alias uirtus potius, quam fortuna,non nullas etiam, quasi pari consensu, sortuna simul &uitius aeque auxerint, ab humiliq. statu ad summum imperij fastigium extulerint . quo autem plus in consilio , quam in casu,positum est; eo facilius, ac celerius, eae, quas industria, & uoluntas certa ratione suscepta, procreauit, factae de minimis maximae, atque opulentissimae, sunt, ditionisq. terminos in omnes partes longis sime protulerunt. Si quidem, quae primos illos urbium quasi parentes ratio mouit, ut loci opportunitatem in condendo sequerentur; eadem, urbe condita, illos ad- duxit, leges ut adiungerent, ciuitatemq. quasi nascentem ijs informarent institutis, ac ritibus, unde primum

concordia , sine qua satis diu stare ciuitas nulla potest, A dein-

15쪽

a DE. CIVITATE

deinde ex ipsa concordia manat incolumitas.quae uero urbes non eo consilio,ut urbes essent, sed casu, ac temea re , exstructas, ut sorte in unit,ueI alicuius comodi spem secuta, uel necessitate aliqua compulsa multitudo confluxerat, &suam sibi quisque domum secerat ; eae seruadmodum leges acceperunt: neque prius, aequitas, &ordo, quid posset, intellectiim est, quam aduersus multarum rerum monuit etientus. ita nec augeri facile numero ciuium, nec aduersus uicinarum gentium incursiones praesidijs muniri, nec omnino quidquam, uel ad praesentis,uel ad futuri, temporis usum in commune cosulere potuerunt. a quo genere, si ulla,maxime quidem omnium, mea sententia, Romana Ciuitas distat: quam . Romulus, primus rex, uix dum iactis sundamentis, minimum fortunae committendum ratus , habita diuinarum simul humanarumq. rexum ratione, sapientissime constituit,ac temperauit.Namscum Palatium, quam sibi, suisque , sedem ad habitandum delegerat , fossa, &aggere,muniisset: omniumq. consei,sia,ualdeq. prope imsa uoluntate, dijs ante per auspicia consilitis, qui deii de mos in publicis rebus perpetuo mansit,regnum accet pisset; multitudinem omnem,quam minus tribus hominum millibus ac trecentis fuisse Dionysius significat, intres partes distribuit, quas uocauit tribus , & eas rursus in denas, quas appellari curias uoluit , quod ijs, ut Festus uidetur ostendere, publicarum rerum cura commit teretur siquidem curiatis comitiis creati magistratus, leges latae, bella decreta non modo Romulo regnante, uerum etiam perpetua regum quattuor succestione iis que ad Seruium regem, qui, centuriatis comitijs institutis, curiata non ille quidem plane sustulit, sed ita debilitauit, nihil ut ijs maiorum rerum mandaretur, speciem quidem aliquam comitiorum retinerent, tota ue xo, si quid consulendum grauius, centuriatorum potestas esset. Ergo tres tribus, quibus in singulis mille pe, . ditum,

16쪽

ditum, centeni equites fuere,deinceps triginta curiae, quae centenos pedites,denos equites, haberent, possY mo etiam decuriae decem e singulis curijs a Romulo institutae: ducesq. singulis ordinibus, sortitudine excellentes uiri, tribuni, curiones,decuriones,praepositi. cu-rijs autem sua cuique loca,tibi immolaretur, assignauit quibus omnibus in locis , aliquot post annis, secietato cum Tatio, Sabinorum rege, inita, urbeq. communicata,Iunoni,quae Curis dicta,mensas disposuit; quas perpetuo suam ad aetatem mansisse, Dionysius docet his

Curiales mensae, in quibus immolabatur Iunoni,quae Curis appellata. Quibus autem in locis curiae cum suis sacerdotibus epulabantur, ipsa quoque curias uocatas,& usque ad Augustum principem stetisse, cum ipse historiam composuit, Dionysius assirmat. postea, ubi senatus publicis de rebus consilium capiebat,curiae quoque nominatae: quae constat sacras aedes fisisse, harijs numinibus dicatas. primae uero curiae,a Romulo in Palatio factae, non templa cum deorum i simulacris , sed immolandi & epulandi loca,suere. Diuisionem hominum a3ri quoque partitio secuta est . in quo assentior Dionysio potius, quam Varroni. nam ille primum homines,deinde agrum,partitur: & recte: ager enim propter homines, non hi propter illum diuisistini. Varro autem uidetur significare , agri partibus posteriorem fuisse ciuium diuisionem.' Et, quod Dionysius, postquatribus in curias dispertitus est, triginta curijs agrum, suam unicuique partem,diuidit; hoc non tollit, quin ager prius intres, quam in triginta, partes diuisus sit; quod ipsum Varro confirmat: sicuti & populus uniue sus prius in tres tribus, quam in triginta curias,suerat distributus. Alter fuit ordo, familiarum in duo genera distinctio, ut, qui nobilitate,uirtute, opibus etiam,pro-

17쪽

DE . . CIVITATE

ut illa erant tempora, praestarent, patres dicerentur , reliqui plebeij: unde patriciae, plebeiaeque, familiae. Rurius ita patricios partitus est, ut alij senatores, alij equites, alij neque senatores, neque equites, sed tantupatricij,essent . qui tres ordines appellati. plebeias familias ordine senatorio omnes exclusit . quam consuetudinem, qui Romae postea regnarunt, perpetuo retinuerunt . eiectis autem regibus , senatoria dignitas plebi communicata. & ille tertius ordo; qui constaret ex patricijs, & plebeijs, in quo neque senatores, neque equutes, fuisse diximus, ab una tamen plebe nomen sumpsit,&, de plebe, dictus est. Patricijs haec a Romulo commissa, sacrorum administratio, magistratus, iudicia, publicis de rebus in senatu deliberatio. Plebei, mandatu,

ut agros coleret,pecus alerent, quaestuarias artes exercerent . Inde,cum ad urbem frequentandam animum conuertisset, discrimen omne non modo persenarum ,

sed morti quoque,sustulin & omnibus aeque, siue ignominia,& sceleruiri infamia,notatis, siue seruitutem se utentibus, patere ciuitatem uoluit; data etiam liberi te,& astri parte divisa. quod ut facere limestius uideretur, Asylum, inter duos colles, Palatium,& Capitoliu, aperuit. ibi templum deo sacrauit: quo si quis consu-geret, cuiuscumque facinoris affinis esset, quasi deo sacrum,a poena tutum esse iussit. qua de caussa, etia quotidie magis peregrinorum turba confluento,usque adeo ciuitas aucta, ut, cum Romulus uita excessit,qui regna uitannos xxxvii, peditum xxvi millia,equitum iniulci fuerintncum a principio tantum tria millia peditum, trecentos equites,habuerit. quo mirandum minus est , si, Ser. Tulliinqui censam instituit, regnante,annis post interitum Romuli nec e x , censa sunt civium R.

Duplex igitur ciuium R. diuisio fuit ; quarum altera ad alteram nihil pertinet. prior haeci ciues R. uel patricij, uel plebeij. posterior, uel senatores, uel equites, uel de plebe.

18쪽

ROMANA s

plebe. ita uel a genere, uel ab ordine, distin 'untur,

quemadmodum, regum aetate, omnes patrich aut senatores, aut equites,aut neutrum, seli tamen senatorij o

dinis participes, sic, regibus pulsis, plebeij homines, tu

senatores, tum equites, de plebe reliqui, suere: ut non modo ex patricijs, uerum etiam ex ipsa plebe,tres ordis nes fuisse constet. quod si patricius nec in senatum ali eius ,nec in equestrem ordinem adscitus,esset; is patricius quidem & erat, & dicebatur, idem tamen de plebe& erat, & dicebatur. quandoquidem ciuis R. quicumque erat, is de tribus ordinibus unum haberet, senat rium, aut equestrem, aut qui de plebe dicebatur, necet- se erat. senator non es: ergo eques,aut de plebe. neque senator, neque eques: ergo de plebe. ordo enim pra terea nullus superest. At Π, qui est equestris census, aut , qui knatorius, possideo: sequitur igitur, ut eques ob Ti, sim, aut senator ob deis . salsum . enim dat,non ut eques, aut senator, necessario sis,sed ut esse possis: neque propter opeshonor datur, sed ob in

piam negatur. turpe enim,& indecorsi, senator egens imalasq. res non omnino malis mentibus interdum persuadet inopia . neque, cum dixit Cicero in epistola ad Quinctum fiatre, Catienus,homo equestri censu,equutem Romanum significauit, sed, quam a dignitate non poterat, eam a re familiari commendationem sumpsiti

ut ei non esse censum impedimentoostenderer, quo minus equestremordinem obtinere posset . Erant ergo patriciorum tria genera, senatores, equites,de plebe. Sed oritur consideratio. Ciuis R. ex equite senator factus, amittit ne ordinis equestris insignia, anulum aureum,& equum ξ minime . auctus enim dignitate,tantum a est, ut de pristino iure quidquam amittat, ut etiam aliquid praeterea consequatur. nam, praeter anulum, &equum, quae equitum erant, habebant senatores tuniacam purpuream , utis equestri ordine aliqua omnino

19쪽

specie distinguerentur; sicuti equester ordo a plebe amito aureo,& equo, distinguebatur. Rursus exsistit alia cosideratio. ciuis R. non eques, sed de plebe, si ordinem senatorium adipiscatur, utitur ne in posterum simul cutunica purpurea anulo aureo, & equo publico ' De anulo crediderim; quo enim eques insignitur, id cur non habeat senator, qui honore antecellit Θ de equo publico non idem arbitror. non enim, ut anuli aurei insigne,

item equi publici possessio & usus addit ornamentum,

ac speciem senatori. neque uero coniectura solum,quae a ratione manat, sed ueterum etiam testimonio, addi cor, ut ita existimem. video enim ita scriptum a Liuio lib. xxix, de Nerone, & Salinatore censoribus: Ambo forte censores equum publicum habebant . quae ego uerba paullo accuratius, ut sere soleo,quae ad antiquitatis notitiam loca pertinent, cum attenderem S multiplicem haurire, nec satis omnibus notam, atque apertam,scientiam mihi sum uisus.tria enim simul intellexi-Iximum illud,quod paullo ante dixi, patricios non nubos equites fuisse: siquide Claudij Nerones, & Pulchri, patricij erant; Marcelli uero, plebeij.Deinde, quod linium qnoque iam attigi;qui equites fuissent,eos, cum senatores esse coepissent, cognoui ordinis quidem equestris esste de*sse, equitum tamen ornamenta non amisisse: cum dicat Liuius de Nerone non modo senatore,uerum etiam censore, uum publicum habebat. rtium ho minime dubium, coniecit multos in senatu fuisse, qui, ante quam ordinem senatorium obtinerent, non

equestis ordinis, sed de plebe homines fuissent. cum

enim notet hoc Liuius: sorte senatores equum publicum habuisse: sequi uidetur illud, non omnibus omnino senatoribus equum publicum fuisse, hoc est, non ex equestri ordine omnes,sed alios ex equestri, alios ex tertio illo ordine,quem de plebe uocatum iam diximus, in

senatum esse labos. illudest animaduersione dignum i qui

20쪽

qui ex equestri ordine senatoriae dignitatis ad gradum adscedissent, eos inter senatores quidem esse censos,ut, si quid ordine senatorio minus dignum admisissent, senatu moverentur; uerum eosdem,cuin deinde equitum centuriae recognoscerentur, intex equites,quandoquidem ipsi quoque equum publicum haberent, citatos esse,ut,sii flagitium ullum,quod in equite R. dedeceret,secissent,equum publicum amitterent. patet hoc duorum

censorum,quos proxime nominauimus,exemplo; qu rum alter alteri, cum census equitum ageretur, equuna ademit: quos tamen ante, cum senatorum census ageretur, in recitandis senatorum nominibus esse ledios, dubitari non potest. Atque ego,huius generis ciues, mi ianime crediderim, sua manu, ut ceteros equestris ordianis, equum per serum transduxisse. proprius enim e rum census, non in equestri, sed in senatorio,erat ordiane; nec equestris ordinis, sed senatorii, dicebantur: nec ideo, quia equestris essent ordinis quem , adepti senatorium,amiserant,sed quia equitii publicurii haberent, inter equites citabantur is qui uero in senatum, etsi nodum a censoribus lecti, iure tamen magistratus, quem Aut gererent, aut gessissent,aditum haberent; eos uideo, si equites essent, equitia, publicum inter ceteros equestris ordinis ante censeres per forum transduxisse , nec inter senatores, cum tamen irent in senatum, esse lectos. quod de Pompci , qui pollea cognomentum Maagni est adeptus, a Plutarcho traditum obseruauimus. is enim,eques adhuc, nondum inter senatores allectus, consili,ob virtutem,ac singularia in remp. merita, ante legitimam aetatem creatus, soluebantur enim legibus

clari uiri equum publicum ipse ad censores adduxit :praeclarumq. fuit populo R. spectaculum , consulem sua manu equum publicum ducentem intuenti. Atque haec de ciuibus R. & equestri ordine, & ex ipsa plebe in senatum lectis,ita tradimus, ut ad reip. tempora specte

SEARCH

MENU NAVIGATION