Antiquitatum Romanarum Paulli. Mannuccii liber de. ciuitate. Romana ..

발행: 1585년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ε DE CIVITATE

mus . nam regum aetate solis patriciis curia patuiri clitamen, quod ex Dionysij Halicarnasset sumptum historia docuimus , non omnes patricij senatores essent , sed alij senatores, alij equites, alij neutrum.ut uere diceres.

senator est, ergo patricius: non contra 3 patricius est ergo senator. in rep. uero summus ordo promiscue cuimctis,uel patricia,uel plebeia, familia natis, datus est. nobilesq. limul omnes, sue patricij, siue plebeij generis, modo senatorij essent ordinis, appellati: quoniam quidem ob virtutem, quae nos sila nobiles, sola patricios, lareges,iure facit, dignitas illa mandaretur. Cities

igitur R. si senatores erant, tunica purpurea utebantur, quam delatum clauum uideo nominatam; de .. possidebant, anulum aureum, uel, si equites antea non fuissent, habebant di sinequites, etiam equum publicum. quo censu ab initio fuerint, proditum non inuenio: &omnino, dum restibus Roma paruit , exiguis usa opibus est, in rep. uero senatorium censum Oh - fuisse, duplo scilicet maiorem, quam equestrem, ex antiquorum libris compertum est. uero senatores non erant, sed

ordinis equestris, ij anulum aureum habebant, equo publico utebantur, eo possidebant.&, quia Latini scriptores haec usurpant saepe loquendi tria genera, eques, equestris ordinis,equestri loco natus; utrum idem significent, an differant, consideremus. Eques, & equestris ordinis, idem sunt: nam dc eques quicumque est,& dicitur, idem equestris ordinis & est,& dicitur: & contra. quod si eques patre natus est equite, qui numquam si nator fuerit 3 is equestri loco natus esse dicitur . si patre natus est senatore; eques quidem , sed non equestri l

co natus. qui porro, cum eques fuisset, in senatum est allectus 3 eques non amplius dicitur, sed, assumpto nobilioris ordinis nomine, senatori ornamenta tamen, ut dixi, retinet equestria,anulum,de equum publicum.it que M. Cicero, cum equite R. natus esset, numquam,

22쪽

ROMANA

postea quam in senatum peruenit, eques appellatur, kd senator. atque ipse suis inscriptis, cum de ordine senatorio loquitur,nos im appellat 3 cum de equestri, non item. is igitur non eques, neque equestris ordinis, sed senator, de senatorij ordinis, iure dicebatur. Ac mihi uenit in mentem, quod in quadam epistola scripsit M. Coelius ad Ciceronem. Nostri, inquit, equites, nisi

acutius uidissent. Nostri, ob eam caussam,quia uterque patre equite R. natus erat. Potest igitur esse eques equestri loco natus, & eques non equestri loco natus. itemque potest esse senator equestri loco natus, & senator non equestri loco natus . cuius uero pater eques suit, is,

si senator factus est,desinit appellari eques, & equestris ordinis ; eadem tamen retinet insignia, nisi si ea,ignominiae caussa notatus a censoribtis,amisit. sic aliud est, esse plebeium; aliud, esse de plebe. nam, esse plebeium, ualet, esse plebeii generis ; & potest in eos conuenire, qui, cum gentis plebeiae sint, in ordinem tamen senatorium peruenerunt. cuius seneris ciues plebeij quidem, de plebe tamen neque fuerunt, neque dicebantur : ut multi Marcelli, Decij, Publili j. de plebe uero is erat, ut saepe iam iteratum est a nobis, qui neque equestrem ordinem, neque senatorium, esset consecutus. quo de genere quia patricij quoque multi fuerunt, eos pariter de plebe dictos esse constat, ac si & plebeij ordinis, de plebeiae gentis,essent. Pedianus tamen haec turbat. nam ciues R. ita distinguit,senator,eques,plebeius: cum & equites, & senatores plebeij, hoc est plebeiae gentis,inulti essent . qui si de regum aetate loqueretur , cum soli patricij senatores, & equites, erant; recte scilicet, proprieque, loqueretur. uerum, qui de reip. temporibus Uerte intelligat, sermone magis proprio,si sic dixisset, uuis esset: senator,eques, de plebe. aut dic, ad ordinem potius, quam ad gentem, spectasse Pedianum . sic enim ferri posset: cum tres essent ordines, se-

23쪽

1ο DE. CIVITATE

natorius, equester , de plebe. Quod autem, eques, S , equestris ordinis, idem esse dixi ; distinctionem addo; ut erroris tollatur occasio. loquor enim non de cunctis equitibus, sed de ijs tantum, qui equo, non suo, sed publico, militabant : qui uere equites Romani appellabantur, & ex quibus constabat equester ordo, quo ex ordine a censoribus in senatum legebantur. ideo saepe mentionem equi publici in antiquis lapidibus videmus inscriptam: ut ea distinctione equestris ordinis dignitas

internosceretur. & his sella, non omnibus pariter equutibus , quorum paene fuit numerus infinitus, anuli aurei ius fuisse puto, censumi necessario eo . ceteri , quocumque censu , equo suo militare poterant. Redeo ad Romulum, id est ad urbis tamquam incunabula; unde , perpetuam rerum seriem,& connexionem quanda ,shcutus, in hunc locum deductus necessariosum Prima diuisio fuit hominum,& locorum: quas tribus appella uit . qua tota de ratione paullo mihi accuratius consideranti serupulus ini jcitur sane dissicilis. nam, si post iacta statim urbis fundamenta tribus fecit Romulus :unde illa nomina,Ramnenses, Tatienses, Luceres Θquae plane significant, non in ipso urbis primordio, sed, post receptos cum Tatio rege Sabinos in ciuitatem, tribus esse constitutas . sin, tributura nomina secuti, dicemus , eas non nisi post bellum Sabinum' esse factas: aduersabitur illa ratio, quod primi centum senatores, quod co-silium Romulus a principio instituit, de singulis tribubus , curijsque, terni lecti sunt. Qua in perturbatione illud occurrit, duplicem fortasse diuisionem suisse, una ante raptum Sabinarum , alteram post bellum earum caussa excitatum, Sabinis in ciuitateni receptis. ac deprima testem habeo Dionysium; qui etiam Varronem ait scripsisse, curio non a Sabinis mulieribus, quibus intercedentibus bellum sedatum est, uerum aliquanto ante , in prima ciuium diuisione, nomina accepisse. ut

24쪽

simul uterque idem sensisse uideatur. secundam uero partitionem Dionysius nusquam nominat: sed Varro eam aperte ostendit libro iv. de lingua Latina ; quia de tribus tribubus Tatiensem unam n0minat, a Tatio Sabinorum rege. cui Liuius accedit: cuius haec sunt libro primo: Ex bello tam tristi, laeta repente pax, cariores Sabinas uiris,ac parentibus, & ante omnes Romulo ipsi secit.itaque cum populum in curias triginta diuideret,nomina earii curijs imposuit. curias cum nominet;

patet,simul tribus intelligi; quia tribuum partes curiae sunt. Plutarchi uero testimonio quid certius P non alteram diuisionem uerbis declarat apertissimis Θinquit in Romulo, α-

Idem Asconius, idem Festus,idem alij. Qnorum sententiae si acquiescimus; nec uero secus licet; si modo in opinionibus ratio dominatur perturbatio sedatur omnis, & haec de principijs Romanae ciuitatis suscepta

narratio constituitur. Procedemus autem, quem ipse Romulus ordinem in agendo tenuit, eundem nos qu que retinentes in exponendo. ac primum totam hanc ,

quae ad tribus, curiasque, pertinet, iam institutam rationem abseluemus i deinde familiarum illa duo gen ra, patricias, & plebeias, considerabimus : postremo loco de tribus ordinibus agetur, senatorio,equestri,& eo,

qui de plebe, dictus est. quibus partibus si qua cohaerebunt,si quid in ijs memoria,scientiaque,dignum uidebitur, eodem comprehensa ordine demonstrabimus: ne quid omnino, quantum in nobis est,patiamur desider

ri. Ac de tribubus illud satis constat, cum a Romulo primum institutae sunt, domicilium earum in Palatio, id est intra pomerium,fuisse. nam Palatij radicibus pom B a rium

25쪽

Ia DE. CIVITATE

rium primum terminabatur. Pace autem cum Sabinis facta, receptisq. cum Tatio rege in ciuitatem, pomerium Romulus protulit, ut, praeter Palatium, tres colles complecteretur, Coelium, Capitolium, Quirinale: quorum ipse Palatium cu suis Albanis, Coelium Coelius Vibennus, qui monti nomen dedisse traditur, dux Tuscorum,cum suis habitavit. libentius enim assentior Varroni, & Dionysio, quam Liuio, qui Coelium urbi additum a Tullo Hostilio narrat, ut ibi sedem Albanis

bello uictis daret. conuenit res hac ratione, ut Coelius mons a Romulo receptus intra pomerium sit, habitatus

autem Hostilij iussu ab Albanis ; quod, quo tempore sit

ijs ciuitas data, maior eius montis pars uacaret . nam,

qui eum a principio, Coelio duce, coluerunt, orta de ijs post Coelii obitum sit spicione, quia nimis munita Ioca tenerent, in planum deditisti: unde uicus Tuscus nomen accepit. quae leguntur apud M. Varronem , mnium,qui res Romanas litteris persecuti sunt, audi

rem Eauissimum, atque certissimum. Liuius autem, cum illud scripsit: Coelius additur urbi mons: non ad pomerium, sed ad nouos ciues, in urbem ab Hostilio indiustos, spectasse dicatur: ut ideo sit additus urbi Coelius, quia, uacuus antea, aduenarum cultorum frequentia fuerit occupatus. Hiuitauit igitur cum Romanis Romulus Palatium, quaq. inde maximum in circum itur: Tuscos , qui auxilio uenerant, acerrimeq. pro noua urbe contra Sabinos dimicauerant, partim in Coelio monte cum eorum duce Coelio, partim circa Asylum, qui fuit inter Palatium, & Capitolium, cum altero di ce Lucumone, simulq. reliquam aduenarum turbam collocauit. Capitolium, & Quirinalem,Sabinis concessit. quo facto, rursus de diuidenda in tres tribus ciuitate conlilium cepit : suosq. ueteres ciues de suo nomine Ramnenses, Sabinos a Tatio rege Tatien ses, tertiam tribum, quod ex Etruscis sere tota constabat , a Lucum ne d

26쪽

ne duce, ut ego arbitror, non, ut quidam putarunt,a Luco, Luceres uocauit. malo enim, quemadmodum priores duae a regibus nomen accepersit,sic a duce tertiam esse nominatam.& Dionysius, quem unum maxime sequor, unus enim sine dubio intet omnes excellit congruere cum mea sententia uidetur.ait enim libro v.quattuor tribus urbanas,quas Ser.Tullius rex constituit,a locis appellatas; cum tres illae ueteres a gente suum nomen derivassent.nam ex Romuli, Tatii,Lucumonis,nominibus tres gentes,quibus illi summo iure praefueriit, Romanam, Sabinam, Etruscam, significat. Porro, ut ex tribus ueteribus, sic ex nouis tribubus triginta curiae constitutae: erectum q. Iiinoni Mensali templum, quo

curiae omnes ad sacra facienda conuenirent.ex agro autem sua cuique curiae,sicuti antea,pars attributa, duabus tantum partibus exceptis, una, quae tum in publicos usus, tum ipsi regi, sumptum subministraret. Illud scitu dignum est, curiam, & ciuium partem,& simul te-plum fuisse, quo ad rem diuinam iretur. ac uidentur sacella quaedam fuisse, in prima tribuum diuisione a Romulo, captis auguri js, in Palatio constituta: quo in loco, religionis caussa, perpetuo mansisse, Tacitus significat. Sex posteriorum regum, uno excepto Ser. Tullio , bellica multa, eaq. praeclara, ciuilia uero pauca,numerantur instituta. Nam Numa totus in eo fuit, ut religi ne,pietateq. in deos, ciuium animos imbueret. quo stidio tantum profecit, ut reliquae omnes leges de iure, &aequo, minimum necessariae fuerint: cum optimam uitae rationem, qui deos pie colerent, non poenae metu, sed sua sponte, sequerentur. Hostilius urbem frequentauit, dispersis per tribus Albanis, quos, Alba solo aequata, Romam transduxit a hoc enim a Dionysio proditum est a Liuio, Coelium ijs montem assignatu, sedemque ibi, quo frequentius habitaretur, a rege captam . Albanorum, qui patriciorum nobilitatem sene

27쪽

r DE. CIVITATE

assecuti, septem familiae nominantur, Iulia, Seruilia, Gegania,Metilia,Curiatia, Quinctilia, Cloelia. Quartus rex Ancus Marcius bellica uirtute excelluit, & cum Latinis, Fidenatibus, Sabinis, Veientibus, Volscis,prospere pugnauit . quattuor urbis collibus Auentinum adiunxit , muroq. & sessa muniuit, ueritus,ne ab hostibus occuparetur. &, quamquam multis eum collem cuuibus, e captis urbibus Romam deductis, frequentauit et pomerium tamen non protulit, sed ijsdem, quos Romulus constituerat, finibus obseruauit. Alterum eiusdem regis ciuile factum laude narratur, quod Ostiae pomtum in faucibus Tiberis, inuehendis mercibus opportunum in primis, ac necessarium, exstruxit. Tarquinius

Priscus de Latinis, Ettetistis, Sabinis, triumphum egit

aurea corona, curuli sella eburnea, tunica purpurea,toga picta, siue trabea, regum Romanorum usus est . fasces,& sec res duodecim iam ante,si Liuium sequimur, Romulus habuerat . quae putantur omnia ueteru Etrustorum regum insignia fuisse. hic pomerium non mutauit ; cum ditionem tamen Romanam, multis Latinorii, aut aliorum populorum, captis opidis,auxisset . urbem lapideo muro cinxit: cloacas,quibus eueheretur aquae,

superioribus ex locis in Tiberim duxit, Capitolini Iouis temptu instituit, loco fundamentis inusitatae magnitudinis designato; quod postea nepos eius Tarquinius

Superbus rex,de Pontinis manubijs , quadraginta talentorum impensa, perfecit. circum etiam, cui postertitas,ut a reliquis circis distingueret, Maximi nomen d

dit, inter Aventinum, & Palatium, secin &, ubi singulae curiae ludicrum equorum, pugilumque,spectarent, Ioca distribuit. Tarquinio gener eius Ser. Tullius su cessit - qui Etrusca de gente, uiginti annorum bello fracta, atque perdomita, ter triumphauit: duos colles,Viminalem , & Esquilinum, intra urbem recepit, pomeriumq. protulit . ita septem omnino colles erant, in

quibus

28쪽

quibus habitaretur, Palatium, Capitolium, Quirinalis, Coelius, Aventinus, iminalis, Esquilinusi non tamen omnes intra pomerij terminos inclusi. nam Aventinuij, qui pomerium protulerunt, extra effatos urbis fines, id est extra pomerium ipsum, reliquerunt. cuius rei caussam Gellius hanc affert ex libris Valerij Messallae: quod in eo monte Remus, urbis condendae gratia, a ψicauerit, auesq. irritas habuerit, superatusq. a Romulo in auspicio siti ut, quasi obscenis auibus , omin sus, eXclusus esse uideatur. quem tamen, ut ex Elidis Gramatici commentari ubiungit idem Gellius,Claudius imperator intra pomerij fines,religione uetere neglecta, recepit. itaque, cum ait Dionysius, a Ser. Tullio duos colles ad quinque ueteres esse adiectos, non eos, qui erant intra pomerium, qui tantum quattuor erant, sed eos, qui habitabantur, intelligit. habitabant autem Palatium ueteres Romani ; Capitolium, & Quirinalis partem, Sabini, quibus ciuitatem Romulus c'mmunia cauerat; Coelium Albani, quos Tullus Hostilius, Alba diruta, Romam trasduxerat ; Auentinum Latini,ab A co Marcio, urbe eorum Politorio capta, in ciuitaten accepti.Quod autem duos colles, a Tullio additos,Di nysius Viminalem ,& Esquilinum, nominat, Liuius autem de Viminali, & Quirinali, , praeterea de auctis Es.

quilijs, mentionem facit: uidetur esse,nec tamen est,i ter eos controuersia. nam Dionysius ideo Quirinalem omittit, quia iam a Romulo, cum pomerium protulit , comprehensum erat x Esquilias uero nominat, quies, iticet earum pars habitaretur, extra pomerium tamen a te Seruium regem suerant. contra Liuius, cum Quirunalem una cum Viminali nominat, non, sicuti Vimin lem , ita Quirinalem quoque receptum intra pomeriu, fgnificat, quod a Romulo factum esse constat 3 sed unuuersum cultoribus frequentari, iubente rege, coeptum esse. nam antea tantum illam partem,quae Capitoliuna

conti

29쪽

tis DE. CIVITATE

contingebat, Sabini tenuerant. de auctis uero Esquilijs cum subiecit ; auctas simul & receptas intra pomerium, nihil obstat, quo minus intelligere potuerit. non enim, quod omittitur, negatur. ita cum Dionyso consentiet, qui pomerij finibus inclusas, & cultoribus occupatas,

plane narrat . urbe amplificata, conuersus ad ciuitatem nomina tribuum mutauit, numerii auxit: censum praeterea, quod unum e cunctis eius operibus maximum

fuit,ac praestantissimum, instituit: ex quo, Sc quanti cuiusque res esset, & omnium ciuium numerus, cognosci postet . qua de re prius quam aggrediamur dicere ; p ustulat ordo, ut ea, quae ad tribus pertinent, persequamur. utraque enim satis longam orationem narratio postulat. Tribuum numerus suit, qui minimus,tres, qui maXimus, triginta quinque .& omnes uel a regibus,uela magistratibus in rep. constitutae: a regibus, Romulo,& Ser. Tullio: a magistratibus, consulibus, censoribus.

omnes autem uel in urbe, uel extra urbem: In urbe, quattuor: eXtra urbe,uel in agro Romano,uel extra.&,

quae extra, uel in Latio, uel in Sabinis ,uel in Etruria. Haec ordine sunt agenda. ut haec tota res,quam vigesimo fere ab hinc anno primi,ut opinamur,paullo accuratius tractare coepimus,hoc tempore,quatenus per ingenij nostri uires progredi licebit, absoluatur. Romulustres secerat,easque,ut diximus iam,& de solis Romanis, qui Palatium incolebant,&,quod equidem opiner, sine

nominibus:postea,data,Sabinis ciuitate,rursus de uniuersa multitudine,Romanorum,Sabinorum,Etruscorsi,

qui opem illi Sabino bello tuleran tres constituit;quas appellauit,Ramnenses,Tatienses,Luceres, primam de

suo nomine, alteram a Tatio Sabinorum rege, tertiana ab Etruscorum duce Lucumone. Ramnesium sedes erat

30쪽

ROMANA I

& una equitum centuria singulae,constabant: qui erant omnino omnes tria peditum millia , equites trecenti, quot scilicet Alba Romulus ad nouam coloniam deduxerat . in singulis posterioribus tribubus duceni equites fuere. centcnos postea Tullus Hostilitis addidit: suquidem turmas decem scripsit ex Albanis: ita nongenti fuere. nam, si, quod ait Liuius, a Tarquinio Prisco duplicatus numerus est, factiq. mille & octingenti,constat, neque pauciores antea nogentis, neque plures, essis

potuiss2. quod si ante Priscum nongenti is equitur, ut Hostilius trecenos addiderit. tot enim sunt in decem turmis. ergo seXconti, regnante Romulo, post receptos Sabinos suere. quod si duplicatae sunt equitum turmae: duplum quoque peditibus accessisse, non est dubium: ut in tribus tribubus peditum sex millia equites sexcenti fuerint . quod & Plutatchus uidetur comprobare. ait enim,legiones fuisse peditum sex millium,equitum sex- cetorum. quamquam de legionibus ei minus assentior. potius enim, unam ex tribus tribubus legione,unuino peditum, equitumq. tmiuersorum e Romana, Sabina, Etrusca gente quasi corpus fuisse, crediderim. legiones autem e Sabinorum accessione plures esse factas,eo singulas numero, quem Plutarchus memorat, mihi quidem non fit uerisimile. & meam opinionem confirmat

argumentum illud paullo ante adductum de sexcentis equitibus in omnibus tribubus . quod si uerum est: refellitur Plutarchus, qui sexcentos in singulis legionibus fuisse narrat. &, in equitum numero si fallitur; inpeditibus quoque mendacij necessario conuincitur. debere enim peditum equitum q. numerum aequa proportione congruere, nemo negat. Fuere igitur in posterioribus Romuli tribubus equites sexcenti. Hostilius, adiunctis decem Albanorum turmis, nongentos secit.Tarquinius Priscus geminauit, & ex nongentis mille octingentos constituit: religionis tamen caussa, ut Liuius do

SEARCH

MENU NAVIGATION