Antiquitatum Romanarum Paulli. Mannuccii liber de. ciuitate. Romana ..

발행: 1585년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

13 DE. CIVITATE

cet, neque nomina, quae Romulus imposuerat, neque numerum centuriarum, mutauit. quem postea Seruius rex in nominibus conservandis imitatus est, in numero non item.nam ex tribus centurijs sex fecit,ijsdem tamc, quibus inauguratae fuerant, nominibus appellauit tantum ut internoscerentur, hoc instituit, quod apud Festum scriptum est, ut tres ueteres centuriae primi R mnenses, Tatienses, Luceres,posteriores,quas ipse adiuxit, secundi uocarentur. Etiam Liuius, Nunc, inquit,

quia gemitratae sunt,sex centurias uocant. uticenturias

equitum, a quattuor regibus, Romulo, Tullo Hostilio , Tarquinio Prisco,Ser.Tullio,auctas esse,constet: Sed a

Romulo numero trium,quas ipse e centenis primum se cerasiconseruato,nouo nomine imposito;a Tullo, & Prisco,nulla neque numeri,neque nominis, mutatione facta;a Seruio, numero mutato,nomine reteto.fecit enime tribus, decem, & octo. Ac mihi totam hanc rationem examinanti,& quasi per gradus, ut in cogitando fit, ex alijs ad alia procedenti, quiddam occurrit, ex quo Se uium in equestri mutatione non admodum a Prisco dis. sensisse existimem.Nam, etsi sex centurias ex tribus u teribus, praetereaq. nouas duodecim,instituit tamen inccturiarum potius,quam in equitum, numero dissensita

siquidem in decem & octo centurhs haud plures,quam Priscus in tribus,equites habuit.centeni enim,ut ipsum centuriae nomen proprie significat, in singulis Servii

centurijs fuere;quos Priscus sexcenos, Hostilius trec nos,Romulos ducenos, habuerat.sexcenis autem in triabus centurijs,& centenis in decem & octo,eandem con

fici summa,mille scilicet octingentos, facile colligitur. Dictum est de Romuli tribubus, & simul de ce niurijs 3

quod ad tribus adnexae uidebantur utraeque usque ad Seruium regem tres dumtaxat fuere. ab eo ceturiae decem & octo,quod iam ostedimus,tribus autem urbanae quattuor,rusticae quindecim costitutae:urbanae ubi

rana,

32쪽

ram, Esquilina, Collina, Palatina, prima a pago,Succusa, ut Varro putat, nominata, uel,ut Iunius, a Subura, quod fuerit sub antiqua urbe: Esquilina, & Palatina a duobus collibus, Esquilijs, & Palatio: Collina non a

proprio unius collis,sed a generali,nomine,nuncupata. Nam, cum Seruius rex quattuor tribubus urbanis nomina uellet imponere, in Suburana, locum, in quo maxima ciuium esset frequentia, considerauit, & inde sumendum esse nomen iure duxit o qua in tribu tum Coe- iij montis, qui est in ea regione,tum locorum continentium,incolas inclusit: Esquilinae nomen ad montis magnitudinem retulit ; cui etiam ipse proprio domicilio dignitatem addidit. in Palatina,dedit antiquitati, quod loco fortasse denegasset. mouit enim eum quasi religio quaedam, quod a principio Romulus in eo colle, unaq. Ramnenses, omnium tribuum antiquissima, habitauerant . in hac scripsit eos, qui Capitolium, quaeq. circa Asylum loca sunt, incolebant: ut omnes scilicet una tribu coniungeret,qui,olim in tres tribus dispertiti,proxime tamen, & continuatis regionibus, habitauerant.

reliqui erant Viminalis, & Quirinalis, unde quartam

tribum appellare posset. in quo ueritus, ne alterum auteri praetulisse putaretur, Collinam,& aequam utriuiaque rationem duxisse uideretur, uocandam putauit. Rusticae quindecim fuerunt, prima sine dubio Romilia, quod sub Roma esset, in agro a Romulo de Veientibus capto, ut ex Festo cognoscitur: & Varro quinctam numerat, nominatis iam quatuor urbanis . reliquae, quibus nomina patriciae familiae dederunt, octo sunt, H

ratia , Sergia, Aemilia, Papiria, Cornelia, Fabia , Menenia, Claudia. de quibus quid meae sententiae sit, ostendam. Nomina familiarum indita illis puto post

exactos reges: ueteres tamen suisse tribus,& ex ijs quindecim rusticis, quas Seruius rex secit, numquam dubi-C a laua.

33쪽

taui. quod exemplo Claudiae cognoscitur: de qua sic Liuius, Ap. Clausus ab Regillo, magna clientium c

mitatus manu,Roma transfugit. his ciuitas data,agerq.

trans A nienem. uetus Claudia tribus, additis postea nouis tribulibus, qui ex eo uenirent agro, appellata. Appius inter patres lectus. Idemq. confirmat Dionysius. A Veijs,opido Etruriae, Veientina suit: puto,quod agri

partem, uictis Veientibus, Seruius rex ademerat .' incolasq. ciuitate donatos, in unam tribum coniecerat: qua Veientinam, ab agro capto, nominauit. Pupiniae Puptinus ager, qui urbi proximus in Latio fuit, nomen dedit: Lemoniae pagus, qui suit, ut ait Festus, a porta Capena, uia Latina. Tres supersunt, ut absoluantur quindecim rusticae a Seruio factae . hae sumantur de his quinque necesse est, Crustumina , Popillia, Galeria, Pollia , Voltinia .r quandoquidem, has fuisse antiquissimas, tum Iibrorum, tum Iapidum, testimonio constat. Crustumianam primum reijcio - unde enim hoc nomen ξ nimirum a Crustumerio capto. at id post obitum Servij reois at nis triginta quinque accidit. Popilliam uero si recipiamus, non a gente, sed a loco, ut ceteras omnes,dicemus appellatam. nam, a gente, nullo modo conscntaneum est. primum enim dictas esse tribus omnes a locis Varro tradit: deinde, quae nomina mutarunt, eae a gentibus patricijs, non a plebeijs, nomen accepere. uerum Popilliam ideo reijciendam puto, quia uidetur eadem sui cum Publilia, quam esse additam a consulibus,Iiiiij tαstimonio cognoscitur. ut igitur Publicola, & Poplicola

idem sunt: sic illia,& Publilia, idem erunt. quod

cum ita sit, necessario quindecim rusticarum numerum implebunt reliquae tres, Galeria, Pollia, Voltinia. Atque ego quindecim potius , quam decem & septem, rusticas a Seruio rege factas , ideo crediderim, quia, si de- . cem & septem probamus, Crustuminae locum dare necessari

34쪽

ROMANA

cessario cogemur. quod fieri uix posse, historiae ratio demonstrat. quod Livij quoque iterba minime dubia

confirmant. unam enim, & uiginti factas a consulibus Claudio & Seruilio, diserte narrat . cui nec Dionysiinsaduersatur . qui,licet de tribubus una & uiginti in C riolani iudicio meminerit , eas tanten nona Seruio p tius, quam post reges eiectos, a consulibus factas esse mgnificat. Quare cum Liuio etia ideo libenter sentimus, quia non a Dionysio dissentimus. sexdecim post libera remp. diuersis temporibus factae. quarum primas duas Liuius non nominat , additas tamen satis plane signita cat, cum ait, unam & uiginti a Claudio,& Seruilio cos. esse factas, reliquarum quattuordecim nomina suis I cis exponit, quattuor simul uno anno, qui fuit ab urbe

condita cccxxv Ir, Stellatina, Tromentina,Sabatina, Arniensist anno cccxcviI, Pomptina Publilia; quam esse eandem cu pillia, iam dixi: anno cDxx I, Maecia, Scaptiat o v x x x v, Oufentina, Falerinarco Liri, Aniensis,&Grentina Dxi, Velina,&Quiriana. Hae sunt omnes x x x v tribus, dispari numero

semper auctae, auspicioru, opinor, caussa, quod a Romulo tres primum institutae mel quod impar mimerus melioris inninis putaretur . ex quo illud, Numero Deus impare gaudet. Nunc, quae uidentur quaeri posse, mn sideremus Videtur autem hoc primum n culia tres ueteres tribus in denas curias diuisae luerint , neque ulla de triginta cur in ad Iiqua tribum non attinuerit: utrum eam rationem sit imitatus , an omnino totam in

sua descriptione Seruius omiserit': Altera quaestio est;

omnes ne rusticae tribus in agro Romano, an quaedam extra quoque, suerint. Tertium cum urbem imiuersam Seruius quadrifariam diuiserit,& unamquamque quattuor urbanis tribubus attribuerit, eademq.'ratione to. iidem agri partes,quot fusticas tribus , secerit: licueritne civi Romano,qui cuseretur in rustica tribu, aliquam urbis

35쪽

DE. CIVITATE

urbis regione urbanis tribulibus assignatam,puta Subu- .ranam,aut Esquilinam, itemq. urbano tribuli rusticam tribum incoleret,an omnes potius in suarum quique tribuum locis,uel in urbe, uel in agro, domicilium habere coacti sint. Ad primu, occurrunt haec: nulla fuisse post Seruium regem,aut leuia omnino,& inania,suisse comitia curiata .classium enim, & centuriarum,ordine constituto, summam omnium rerum comitijs centuriatis p testatem permisit.curiarii habita nulla ratio est. triginta fuerat e principio: numqua deinde neque plures,neque pauciores .contra,tribus a principio pauciores,quam curiae, deinde plures.usurpabantur tamen, ut imperium rei militaris caussa daretur,ad speciem quanda, de imaginem uetustatis, curiata comitia, non, ut olim factum erat,populo per curias conuocato, sed tristiata modo lictoribus ueteres triginta curias reserentibus. quod in

agraria Cicero significat. aliud curiarii genus fuit, quo senatus, confiij capiundi caussa, conuenire solitus est. quo de genere sermo erit in libro de Senatu. n sic loquimur de cur ijs a Romulo factis;quae fuere non modo tribuum partes, id est separata quaedam, & distincta,ciuiumultitudo, uerum etiam loca sacra, rei diuinae, sacrorumque, caussa,ut antea diximus, in Palatio constituta. ac potuit earum numerus cum tribus antiquis tribubus congruere,quia denae a singulis deductae aequa partiatio est: ad quindecim uero Servij rusticas,aut etia quattuor urbanas,qua ratione pertinere potuerunt 3 In alis

ra quaestione respondetur ita:Si de rusticis Servij loquimur,omnes in agro Romano fuisse; si de additis post re ges exactos, omnes extra. in agro Romano Romilia, quod ipso patet nomine, quaeq, a familijs patricijs dictae sunt possit omnino Claudia in dubiu uocari, quia, cum dicat Liuius, Appij clientibus ciuitas data, agerq. trans Anienem,uidetur extra fines agri Romani fuisse; quandoquidem Anio fluuius in Sabinis esset. uerumt

men,

36쪽

men,quia datus iis trans Anienem ager si propterea nosequitur, ut Claudia tribus trans Anienem fuerit. quin hoc nome aliquanto post, quam Appius Romam uenit, illa tribus accepit:& a Liuio,cuius uerba subscribemus, uetus appellatur,quia de quindecim a Seruio factis una esset. Vetus, inquit lib. x i.Claudia tribus,additis postea nouis tribulibus, qui ex eo uenirent agro, appellata. Veientina certe,captum de Veientibus agrum,non Romanum, ccupauit. Lemonia,cum a pago,qui non longe a porta Capena distabat,sit appellata, manifeste agri Romani pars est. Galeria, Menenia, Pollia, Voltinia, si sunt de quindecim rusticis, ut supra satis certa ratione videmur probasse;sequitur,ut a locis dictae sint: a quubus primo tribus nonae accepisse, Varro significat.quod si a locis: nimirum ab ijs potius, qui in agro Romano, qua quae extra essent.cur enim aliena nobilitemus, n stra negligamusὸ na de ijs,quae a municipijs adscriptis , aut a uictis gentibus,appellatae postea sunt, acquiesco factum eo consilio,ut in amicitia confirmarentur,aut allicerentur ad beneuolentiam. Quod si quis arguat, ainpellatas a locis no esse omnes quindecim illas rusticas , ut, Varronis auctoritatem secuti,affirmauimus i siquide aliquot a familijs denominatae: aliquo is quidem niti uidebitur argumento, nec tamen ita firmo, ut a nostra sententia dilaedendum putemus. potest enim fieri, & ueri simillimu est, ut, quas a locis Seruius uocauerat, eas, qui post reges proximi consides fuere, a patricijs familijs nominauerint: id quod exemplo Claudiae probatur: Cuius uetus nomen,nouo indito,sublatum est. factum id autem a consulibus patricijs,id est primis reip.temporiuhus,ante quam consillatus plebeijs hominibus impertiretur, ipsa patriciarum familiarum nomina declaranr.

de Popillia tantum ambigo;quia Popilliorum gens plebeia. sed potest aliunde nomen sumpsisse . nec familiae meruionem Festus facit et ait progenitrice aergo

37쪽

res diffissa contrahatur omnes Servij rusticae tribus.

praeter unam Veientinam, aut pleraeque certe, intra terminos agri Romani continebantur. Tertiam quaestione,si tempora distinguantur, persoluere,non est dissicile.Nam,Ser. Tullio regnante, quicumque intra pomerium habitabant, quacumque sortuna eslent, urbani tribules erant, & in solis quattuor urbanis tribubus suffragium ferebant. rustici uero tribules erant, qui agros colebant,& in agris habitabanti procedete tempore mutata res est: nec eadem perpetuo nominis caussa fuit. tribules enim urbani appellati, no quicumque urbem incoleret, sed qui dumtaxat in quattuor urbanis tribubus suffragium serrent; rustici uero,n5 qui ruri habitarent, sed qui rura possideretiquod infra,Piiiiij testimonio,probabimus.itaque nobilitate, ac dignitate, ciues excellentes,Cornelij, Aemilij,IulijMarcelli,Catones, cum in urbe uiuerent,rustici tamen erant tribules,& in rusticis tribubus suffragium serebat.Quod siquis adhuc repugnet, ac uelit omnino Seruium regem & urbis quattuor, &agri quindecim, partes ideo iecisse, ut omnibus deinde ciuibus in sua cuique tribu perpetuit, atque immutabile,domicilium statueret: contra sic arguam. Qui sunt,

quos in quattuor urbanis tribubus collocauitὸ uniuersa ne ciuitas,an parsὸsi uniuersa: infrequetes, ac desertari prorsus erunt rusticae tribus: quas idem Seruius numero multo plures,quam urbana constituit. si pars: loc pletes,an egentesὸde locupletibus,non est, ut credi pos

sitiqui si urbanis in tribubus, inopi plebe in rusticas reiecta,ioli retinentur,unde erit illa rusticarum tribuum nobilitas,de qua omnes historiae loquunturὸ succurrit e iam illud. Si pauperes amandanturi quis in urbe sedentarias artes exercebiti alia quoque , diuitibus inhonesta, & indecora, munia quis obibit Θ Quod si locupletes

in agros emittimus, egentes in urbe retinemus: species

uidelicet erit pul e prima ciuitatis, multitudo paupe-

38쪽

mim,uestitu sordido, immunda facie, paedore, illuvieq.

horrida . praeterea, quis colet agros, rustici tribules, an urbani Θrustici, quia diuites,laborem recusabunt; pauperes,quia longinqui,nimis incommode suscipient. Promiscue igitur habitabant: neque, quod iam attigi, tribules urbani, aut rustici, dicebantur,quod in urbanis tribu

bus, aut in rusticis,domicilium haberet, sed ut ij, quibus agri nihil esset,ab ijs,qui rura possiderent,dist iugueren-

tui sicuti municipes, cum in suo municipio domicilium haberent,tribules tamen alicuius rusticae tribus dicebatur,quod in ea scripti essent, muniaq. obirent, ut in Papiria Tusculani, Arpinates in Cornelia. Confirmant nostram sententia Cicero,& Plinius; cuius ti triusque uerba recitabimus. Quaesiui, inquit Cicero secunda in Rullum,quibus hominibus,& quemadmodum illum agrum essct diuisurus. respondit, a Romilia tribu se initium esse facturum. primum, quae est ista superbia,& contumelia, ut populi pars amputetur, ordo tribuum negligatur; ante rusticis detur ager, qui habent, quam urbanis,quibus ista agri spes,& ilicunditas, ostenditurὸPlinius autem sic

lib. xi I x. cap. 3. Rusticae tribus laudatissimae, eorum, qui rura haberent urbanae uero, in quas tras serri igno'

miniae esset, desidiae probro. Quod autem idem subiungitἰQuattuor solae erant a partibus urbis,in queis habitabant,Suburana,Palatina,Collina,Esquilina: intellige de primis habitatoribus, & eo tempore, quo sunt urbanae quattuor tribus institutae. Erant igitur, qui agros non habebant,in urbanis tribubus; qui habebant, in ru sticis: habitare autem & urbano tribuli, si uellet in rustica,& rustico in urbana, licebat.longe tamen plurei in urbe rusticos tribules vixilse,quam in agris urbanos,credibile est:cum rustici, domestica re bene costituta,urbana uitam agresti , illustrem scilicet, ac honorificam,obscurae, atque ignobili,anteferrent; urbanis autem inutilis,

ingrataque esset in agris, ubi nihil possiderent, habitet- D tio.

39쪽

as DE. CIVITATE

tio. Excipio libertinosi qui, licet agros haberent,in umbanis tamen tribubus adscribebantur: nec iniuria: ut, quorum patres seruitutem seruissent, ab ingenuis ciuiabus distinguerentur.ita,cum essent duo genera ciuium ingenui,& libertini;in i senuis, agro carentibus, fortuna,in libertinis ura possinetibus, condicio notabatur: iis tamen exceptis, quibus filius quinquenni maior esset: quos in rusticis tribubus esse censes, Lillius, ut i fra ostendemus, uidetur significare. sectum etiam a cc-seribus, ut aliqua turpitudine notati, e tribu rustica in urbanam , ignominiae caussa, transferrentur. Neque dum tamen constitui, utrum hae quattuor tribus, quae a partibus urbis nomen sumpserunt, iam ab illo tempore, quo sunt institutae, an postea , cictae sint urbanae. equidem, postea, magis crederem, ex eo, quod apud Liui uin lib. t x. scriptum animaduerti. Omnem, ait de Faebio censore serensem turbam, excretam, in quattuor tribus coniecit; urbanasq. eas appellauit. Dionysius urbanas multo ante uocat. uerum, etsi loquitur de primis temporibus, recens nomen, usitari sermonis consuet

dinem secutus, potuit usurpare . Urbana quidem plebs, in quattuor illas tribus descripta, numquam sere non male audijt: quia scilicet ad seditiones, aut ad ea, quae uetantur legibus, facile ob inopiam iniselleretur. quod: si per omnes tribus rusticas dispersi,sum agium de lege,

magistratu ue in foro, uel in campo Martio, tulissent: gratis quidem neque data lex ulla, neque creatus magi

stratus esseti uenalia cuncta : bonas malasq-res , mmnium q. dignitatem, pecunia exaequasset.quo indigni tatis, ac periculi, remp. deducere Ap. Clauatus cenis conatus est, de quo sic Liuius: Flauium, patre liber iuno, humili sortuna ortum, dixerat aedilem forensis fictio, Ap. Claudii censura uires nacta. Quibus uerbis, . urbanam plebem factione serensem appellat,& paullo post seremem luctam , quod sere genus illud ciuium ,.

. infimae

40쪽

infimae eondicionis , & obscurae sertunae otiose tempus in sero tererent, quasi concionem aliquam seditiosi

tribuni pl. exspectantes tulisse suffragium, fgnificat,

non,ut antea,in quattuor tantum urbanis tribubus, sed,

Appij censeris beneficio; aeque omnibus in tribubus . idq. idem Liuius ibidem plane demonstrat, subiungit enim: Senatum primus, libertinorum filijs lectis, inquinauerat: &, postea quam eam lectionem nemo ratam habuit, nec in curia adeptus erat, quas petierat, opes urbanas, humilibus per omnes tribus diuisis, serum, &cam pum,corrupit. Quos tamen postea Fabius censor in ueteres quattuor urbanas reiecit. Et, quamqua plebs uniuersa tribus modis aeque consideratur ; uel ut ordinerant enim tres, senatorius,equester,& qui,de plebe, ducebatur; uel ut genus ciuium; omnes enim ciues aut patricij, aut plebeij; uel ut ignobilis ; opponitur enim nobilitati; quibus condicionibus urbana plebs cum rustica exaequatur: tribu tamen, & domicilio,praeterea uitae instituto tifferebant. na urbana plebs in quattuor dum . taxat urbanis tribubus; rustica uero in rusticis, suffragiuferebat. neque obstat, quin coloni Romani, ea enim plebς rustica tuto licet infimi fuerint ordinis, locum habere in rusticis tribubus potuerint ut nobilissimis, locupletissimisque,ciuibus,ordine, & dignitate, inferiores, res tamen suffrisio essent. agros enim qui possiderent, cuiuscumque essent ordinis, in rusticis tribubus adstri- bebantur. neque tamen negauerim, fuisse,qui mercenariam in agris operam praeberent. suos ipsos rusticos tribubus assigno,quippe qui honestinimo uitae genere,flagitiosi,ac perditi,languoris experte uictum sibi compararent.qui si ab agris,reiecto labore,licentiae,ac nequia tiae,mala speducti, in urbem se recepissent,ubi,cum urbana plebe permisti, nulla satis laudabili ratione uitam traducerent hic,non dubito,quin non iam in rustica, ut cum ruri uiuebant sed in urbana,tribu cum reliqua ii

SEARCH

MENU NAVIGATION