De immensa Dei misericordia Desiderius Erasmus Roterodamus

발행: 1641년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

I o DE s. ERAs Mus suis membris conviciis incessunt, conspuunt , irrident, caedunt, a Dfligunt , criminantur , occidunt i Celebratur inter mimos , ni fallor , Publi a nos , digna Christia. no sententia: Beneficium dando ac

cepit, qui digno dedit. Quid hie

contaris morosus, expensor alienae

dignitatist Digno dedit: quisquis

membro Christi dedit: digno dedit, quisquis fratri dedit. Denique digno dedit, quisquis amore Iesia dedit homini. Si quaeris lucrum, illi foenera: si metuis malum , habes quo redimas. Post saevam obiurgationem , quid ait Dominus in Evangelior Veruntamen date eleemosynam, & ecce omnia munda sunt vobis. Quum tempestas ma- Iis urget, non dubitas mercium quamvis preci ourum iactura redimere vitam: quum imminet vindicta Dei, gravaris in proximum ero

gare pecuniam t Quid non facis , exorto incendio 3 Quod autem incendium formidabilius qua irae di-Vinae, quum exarserit in brevi ira

eiusa

142쪽

DE MIss R. DEI. I Iesus se nec uteris ad hoc extinguendum monstrato remedio ξ Quod, Eeel. 3. inquies ὶ quis monstrat Z Optimus ille Sirach: Ignem, inquit, ardentem extinguit aqua, & eleemosyna resistit peccatis. Eleemosyna nescit ostentationem , alioqui perdit nomen suum. Qui praecinente tuba, dant sportulas , non praebent eleemosynam, sed licitantur gloriam Ea demum est eleemosyna Deo, vi

ritum nescit sinistra tua, quid sectat

extra tua. Pone, inquit ille, the- Eeel. etssaurum tuum in praeceptis altissimi,& proderit tibi magis, quam aurum et conclude eleemosynam in corde pauperis& haec exorabit pro te ab omni malo. Nunquam tutius defoditur thesaurus, quam iacorde pauperis: Hic longe melius includitur quam scriniis ferreis. Obi viscere tu depositi ignoxet pauper si fieri potest, auctorem beneficii. Quum res poscet intercessorem, non eri et muta eleemosyna, sed exorabit Dominum,ut qui proximum sublevaris in aliquo malo, libere-

143쪽

Mat. Is

I L DE s. ERAS Mus ris ab omni malo. Vultis audire loquemem eleemosynam' Venite benedicti patris mei. quia quum esurirem, dedistis mihi cibum: quum sitirem, dedistis mihi potum: quum essem nudus, vestistis me: quum egerem lacto, collegistis me, quum

aegrotarem , invisistis me : quum ellem in carcere, venistis ad me. Illi non meminerant ossiciorum &dicut: Domine, quando vidimus te egendem his rebus , & suppeditavimus tibi λ Pars altera commemorat suas virtutes, & audiunt: Ite in ignem aeternum. An non hic te minpelliva interpellatrix fuerit nobis. eleemosyna, quae liberabit a gehenna, hoc est, ab omni malo: & adiunget Domino, qui fons est bonorum omnium QAid igitur superest: charissimi, nisi ut imploremus Domini misericordiam, ut hoc quoque nobis largiatur, ut eme misericordes possimus in proximum, ne si hic illius misericordiam neglexerimus , post eam frustra requiramus et sed tanto severius iudicium

144쪽

Da Mis E R. DEI. I . experiamur, quanto fuerimus hiemaiore misericordia provocati. Vineat in nobis humanos assectus misericordia in fratres, .ut in Deo . vincat erga nos misericordia iudicium. Ita fiet, ut concordibus antis 'mis simul misericordias domini cantemus in aeternum , profitentes miserationes eius esse super omnia

opera ipsius. Cui laus & gloria per omnes fines terret in omne aevum.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION