De immensa Dei misericordia Desiderius Erasmus Roterodamus

발행: 1641년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

prodigiosam principis misericordiam, quς nec in corpora sontium Deis viat, nec bona. fisco suo applicet 'Deus autem etiam praemio invitat ad correctionem vitae. Bona, inquit, terrae comedetis. Prorsus enim indi

ni sunt ut fruantur huius mun/ionis, qui largitorem omnium suis sceleribus offendut. Sed quato munificentius si, quod nobis promittit Euangelium: Dabo vobis cor nΟ-vum, dabo spiritum novum perquε ex mancipiis diaboli fietis filii Dei, per quem efficiemini membra filii mei unigeniti, per quem succedetis in haereditatem regni coelestis. Hic est, inquit, filius meus dilectus, ipsum audite. Quur o Iudaeea veri.

tate aures avertens, converteris ad

fabulas Talmudicoru & Deuterotarum Cur te morosophe obturatis adversus hunc doctore auribus , Platonibus auscultas,& Aristoteli.

bus p Quur infelix Evae progenies audis serpentem vanis promissis ad exitium prolicientem, & non audis Dei filium ad aeternae felicitatis cΟ-

. sortium

112쪽

DE MIsER. DEI. I 29 sortium in vitantem' Poenitentiam,

inquit agite, instat regnu coelorum. Filius promittit, pater fidei uber, datur interim arrabo spiritus:& tu dubitas amplecti tantam felicitatem oblatam ' Nec alia vox est Apostolorum, quam domini: Poenitentia Act. t. agite,& baptisetur unusquisque ve- . strum in nomine Iesu Christi, in remissionem peccatorum vestrorum,& accipietis donum spiritus iancti. Ac mox: Servamini a generatione ista prava, ut serveminii: relinquite vitam spurcam , foedam, miseram,& accipite vitam aeterna. Accurrui milites, publicani, meretrices, id - .lolatrae, parricidae, magi, lenones, incesti. Nullus excluditur, omnibus ex aequo patet aditus admisericordiam. Non imputatur vita 1uperior, modo poeniteat. Ne vero putes hanc domini misericordiam ultra baptismum non porrigi, quavis Montanus e baptismo prolapsis occludat fores ecclesiae, dominus nu- 'quam occludit ostium regni coele-ltis. Datus est semel ingressus in ecclesiam

113쪽

DE s. ERAs Musclesiam per baptismum, cuius typum gerit arca Noe, sed relicta est per Dei misericordiam omnibus secunda post naufragium tabula, imo reditus in arcam per poenitentiam. Nec enim iteratur baptismus, que admodum nec mors Christi, sed superest aqua lachrymarum, qua iam extinguntur sordes criminum : superest nitrum salutiferae contritionis, &herbaBorith: O potiebat quidem eos quibus semel gratis codo nata fuerunt omnia peccata , quiq;

cosepulti cum Christo per baptismucum eodem resurrexerunt in vitae novitatem, perseverare in tanto dono, quod acceperant. At misericors.& miserator dominus , .non ignΟ-rans imbecillitatem humanae naturae, poenitentiae remedium usque ad finem vitae omnibus paratum esse Voluit.Vetum quoniam nulli certus est mortis dies , vigilandum est omnibus, ne contemnant Dei bonitatem e sed si relapsi fuerint, statim properent ad remedium, priusquam morbus assuetudine reddatur im-ι medi-

Diuiti

114쪽

medicabilior. Quidam olim ingenti periculo disterebant baptismum usque ad extremum vitae die, quos alii clinicos , alii aspersos appella. bant , veluti Christianos parum γνησίουesed majore periculo peccator prorogat poenitentiae remedium, quod nusquam no hi est paratum. - Non semper adest baptistes, sed vel in lecto cubans potes iniustitiam tuam confiteri domino, vitςq; correctioris propositum sumere. Non semper adest, qui corpus abluat, semper adsunt lachrymae, quibus abluas animae sordes. Nec sine causa dubitatum est, an efiicax esset ille baptismus, quo iam desperata vita,

ac tantum non animam agentes a

spergebantur, Verius quam tingebantur. Declarabant enim se perpetuo peccaturos fuisse, si perpetuo licuisset vivere. Sed multo iustius dubitatum est a magnis viris, an frugifera sit poe itentia, quam studio di-

Ialam, iam hinc exituri suscipiunt, non suscepturi , nisi mors urgeret. Quemadmodum enim terra se quenter

115쪽

quenter irrigata coelesti pluvia,nec aliud proserens cultori suo , quam spinas & tribulos , execrabilis est &igni traditur: ita Deus nonnunquaob pertinaciter spretam ipsius bonitatem , tradit eos in reprobum sensum. Quare consultissimum est fratres dilectissi Hi, non in logum proferre correctionem vitae, sed protinus ad vocem invitantis domini

exuere veterem hominem cum factis suis &concupiscentiis , ne toties noh exauditus dominus, vicissim non audiat nos clamantes ad ipsum. Terribilis vox est, qua cominatur his qui misericorditer vocantC no Prov. r. lunt audire. Quia, inquit, vocavi &renuistis: extendi manum meam,& non fuit qui aspiceret: despexistis omne consilium meum, & increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo αlubsannabo, quum vobis id quod

timebatis advenerit. Quum irruerit repentina calamitas , & interitus quasi tempestas ingruerit, quum venerit super vos tribulatio & angustia:

116쪽

D A MIεER. DEI. I I 3stia : tunc invocabunt me, &non exaudiam. Mane consurgent , &non invenient me, eo quod exosam habuerint disciplinam, & timorem domini non susceperint, nec acquieveIint consilio meo, & detraxerint uni versae. correptioni meae. Variis modis Deus.corripit nos ut corri-

gar. Tandem ubi pertinacia nostra vicit omnia remedia, destituit nos ut deploratos, proprioque relinquit arbitrio. Queadmodum medicui, . nihil non expertus quicquid ars po- test ad depellendum morbum, ubi videt aegrotum omnia pharmacarespuere, tandem illum suo morbo relinquit , tanquam qui nolit vivere.. Milericordiam inquit, & iudicium cantabo tibi domine. Iudicii dies manet amnes posteaquam hanc vitam reliquerint. Qua diu durat harevira, spes est: misericordiae. Ergo duvivis, implora domini misericordiam. Verum qui agunt anima, aut quos extrema se nec us gravat, iam quoὸam modo vivere desierunz.

117쪽

ri4 DE s. ERAS MIQuisquis ex die in diem trahis funiculum iniquitatis, nec finem peccandi facis. Convertere, inquit, ad dominum , & relinque peccata tua. Precare facie domini , & minue offendicula. Reverte te ad dominum,& avertere ab iniustitia tua, & nimis odito execratione: & cognosce iustitias & iudicia Dei, & sta in sor- te propositionis & orationis altissimi Dei, in partes vade seculi sancti cum vivis& dantibus confessionem Deo. Non de moreris in errore impiorum, ante mortem confitere. Amortuo quasi nihil perit confessio. Confiteberis vivens, vivus , & Ω-

nus confiteberi ,& laudabis Deum, & gloriaberis in miserationibus eius , qua magna. misericordja domini, & propitiatio illius converintentibus ad se. Audis paratam magnam Dei misericordiam, sed si vivus &.fanus confitearis domino. Aid autem dicemus de his quibus cp pore iam defecto ad peccandu . tamen non ponit animus peccandi libidinem: quique quum ob corpuS senio

118쪽

DE MIsER. DEI. IIS senio praemortuum, turpia patrare non possint, tamen nequiter dicere non desinunt3 Quomodo vivi confitebuntur domino, qui prius vivere desierunt, qua peccare 'Quin &tu, cui floret artas, quur ire dies, meses, & annos prorogas vitae correctione ' Si corpus tuum lab Methydrope, ac praesto esset prae setas , certumque mali remedium. num dice, resst anno proximo curabo morbu ZNon sic desiperes', sat scio, sedavidissime properares ad sanitatem. Evinanimi morbi stato periculosioribus, cessas, procrastinas, conpeIC dinas, imo in mortis diem salutem tuam profers λ Et quis tibi sponsor est, vel in crastinum diem victurum

te Θ Haec autem nequaquam e Osp etant, ut cuiquam incutiamus veniae desperationem, sed ut omnibus excutiamus sine fine peccandi securitatem. Est peccaIum, quod nec ita

hoc seculo remittitur, nec in futuro. Avertat Deus, ne quis nostrum e usque 'feratur. Et ideo tutissimn mast vitare peccatum. Proximum est.

119쪽

o6 DE s. E RA s M usui protinus deleamus poenitentia quod admissum est incogitatia. Cadit & iustus in die septies, sed resurgit, quanqua hoc de levioribus culpis dictum est. Et ideo frequenter atrociter comminatur in literis sacris dominus, ne fiducia paratae vepiae subinde revolvamur in coenum flagitiorum. Nec enim ideo datum est

poenitentiae pharmacum, ut Volen

tes perseveremus in morbo: sed ne qui forte recidit', pereat in aeternu. 'Apud Amos frequenter intonat dominus, super tribus aut quatuor impietatibus : Nonne aversabor eos Impietas est: cogitare malum. Hic protinus erat resipisce dum, sed maior impietas est velle perficere quod cogitaris: saltem ab hoc gradu reserendus erat pes ad meliora. Graviusimum autem crimen est, quod animo flagitiose destinaris turpiter perficere. Nec hic res piscimus, sed addimus quartam impietatem , in

malis nostris ducentes consuetudinem ,& mala malis accumulantes. Nono hic merito iam aversetur nos

dominus'

120쪽

dominus ' Merito sane, nisi miseri- . cordia illius superaret iustitia eius. Vide quid post tam servas minas sequitur apud eundem propheta: H c Amosa dicit dominus domui Israel: Qvqrite me & invenietis, quaerite dominum&venite. Audia inis dominum comminantem, ne peccemuS: audiamus revocante, ne desperemust.

Alioqui vae vobis, si quod per pro

phetam comminatur, faceret nΟ-bis, & post tertiam aut quarta impietate averteret a nobis suam misericordiam, ac nosmet nostrae voluntati relinqueret. Imo cum pleri'; nostrum male ageretur, si post millesimam impietatem dominus averteret faciem suam. Veru statim . ut coeperit saevire iustitia , interpellat misericordia, Domine deus propitius esto: obsecro, quis sustitabitIacob.quiaparvulus est Etrursum: Domine deus quiesce obsecro, quis suscitabit Iacob, quia parvulus est 3 Sic agit causam imbecillitatis nostrae optima patrona misericordia. Nunc audi quam parata sit ve-

. nia

SEARCH

MENU NAVIGATION