장음표시 사용
131쪽
i3o D E s.. ER AS Muscat. Neque vero convenit Christianorum misericordiam esse vulgarem : mendico stipem dat etiam ethnicus , amico periclitanti succurrit etiam quilibet, errata quaedam condonant etiam gentes. Qualem oporteat esse nostram misericordiam docet Euangelium: Esto Luc. εο te misericordes , ut litis filii patris vestri qui in coelis est. Si vulgaris est: Dei in nos misericordia, LSciat nobis & in proximum vulgaris misericor ia. Quod si ille solem suum iubet oriri super bonos & malos, & tam divitem huius mundi
proventum patitur esse communem piis & impiis, si volumus illius germani videri filii, simus &nos benefici, non solum in amicos, cognatos,&bene meritos, sed etiam in alienos, etiam in inimicos ac maledieritos. Si Deus pro nobis idololatris ac gehennae filiis unicum filium suum tradidit, magnum videtur si nos vicissim in inimicum ossicium conserimus , qui vel ob hoc
frater est, quod homo est Et si
132쪽
DE MIsER. D E.I. 13a Dominus iustus pro peccatis nO. stris semetipsum immolavit in ara crucis, magnu videtur, si proximo remittimus iniuriaὶ Qua frote peccator clamat, Miserere mei Deus, qui fratri suo negat misericordiam Nonne is merito audiet illud ex Euangelio : Serve nequam , omne Mat. I . debitum remisi tibi, nonne oportuit& te misereri conservi tui ' ic- quid beneficentiae contulerimus ita proximum, id Dominus patitur sibi imputari, quum nullius egeat. αquanquam quicquid ip fratres nostros collocare possumus ossicii, id
totum cumulatissime collocatum est prius in nos a Deo e tamen per- 'inde quasi nostris in proximum be- . ne factis obstringatur , pollicetur secum foenore multo repositurum mensuram bonam , confertam Acoagitatam. An non est bona mensura, quum pro paup*i collecto ho- spitio Dominus te recipit in regnum coelester optima ditescendi ratio est , huiusmodi benignitate pauperescere. . PIudentes huius F ε . mundi
133쪽
n 1 DE s. ERAs Mus mundi non sinunt pecuniam suam in scriniis otiosam esse , sed apud 'mensarios deponunt, ut pariat usuram. Qui coelestibus bonis volunt ditescere, cum hoc liberali ssimo 2-neratore rem habeant. Beatos appellamus divites, in Evangelio beati dicuntnr misericordes , quo- . ni m ipsi misericordiam consequeo tur. Foeneratur, inquit sapiens ille Hebraeus, Domino, qui miseretur pauperis,& vicissitudinem suam reddet ei. Et propheta a Peccata , inquit, tua .eleemosynis redime. quoniam, ut ait Apostolorum princeps , Charitas operit multitudinem peccatorum. Audis permutarionem , sed cum ingenti lucro. Similiter & psaltes ille mysticus: Bea- . tus homo qui miseretur & commodat. Foenerat igitur Deo, qu isquis amore Dei beneficium collocat in
proximum. Audis mutuum , audis foeneratibnem , auis redeH-ptionem. Quisquis i sit proximum, obnoxius est illi, quem laesit: quisse quis ossicio iuvat proximum, ob a
134쪽
DE MIsER. DE P. I33stringit illum quem affecit beneficio. Ne exige vindictam ab eo qui . . laesit, sed eum Deo permuta: Cori dona proximo pauca leviaque delicta , & Deus ex pacto tibi donabit
universa. Ne repete mercedem a
proximo, cui benefeceris, sed a Deo reposce , quicquid erogaris. & ille
pro temporariis reponet ςterna.Varia sunt lacrificioru genera, quibus placatur Deus, hymni spirituales , cantus, preces, vigiliae, ieiunia, vilitas vestium : sed nullu sacrificii genus emcacius, qua misericordia in fratrem, Ite, inquit Dominus,& discite quid sit: Misericordia volo, Mnon lacrificium. Non danat sacrifi- Oseae s.cia, sed omnibus praefert misericordia , Quod nos Dominus Iesus ore suo docere dignatus est in Evange- Iio, id multo ante docuit peros Miche prophetς. Q gum enim Domi- Mich. s. nus exprobrasset populo suo in vin- ei bilem in malis obstinatiam, popula. anxius, quo pacto queat placare Deum, merito tot sceleribusirtitatum, ait: Quid dignum ossi
135쪽
r34 DE s. ERAs Musram Domino 3 Curvabo genu De excelso 'Nunquid illi omeram holocaustomata, & vitulos anniculos 'Nunquid placari potest in milibus arietum , aut in multis milibus hircorum pinguium ' Nun ouid dabo primogenitu meum pro
scelere meo, fructum ventris mei, pro peccato animae meae Hactenus populus. intelligens nullum ab homine sacrificium immolari posse satis idoneum peccatis expiandis , etiamsi supra multa arietum
milia primogenitum filium, quo nihil habet charius, immolaret: sed indicat propheta sacrificium eiu eacius, quo statim placetur ira Dei, Indicabo tibi d homo , quid sit bonum,& quid Dominus quaerat a te: utique facere iudicium, & diligere
misericordiam , & solicitum armbulare cum Deo tuo. QSid est facere iudicium Neminem laedere. Quid est facere misericordiam λ Etiam immerentibus bene facere.
Paulus Apostolus addit insuper aliquid Encomio misericordiae : Si
136쪽
DEMIS E R. DEI. I stradidero, inquit, corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem
non habuero , nihil mihi prodest. Magnam rem praestitit Abraham , qui paratus erat, unicum filium quem diligebat , immolare e sed plus 'aestiterit, si quis proprium .
corpus amore Dei tradat incendio.
Atqui hoc quoque sacrificio gratior est charitas. Porro charitas in proximum quid aliud est, quam misericordia r Itaque quum omnes in omnibus assidue eo eamus Dei mise-
ricordia, perpetuo nobis studium esse debet, ut mutua misericordianos invicem sublevemus, & alii aliorum onera gestantes invicem impleamus legem Christi, quae misericordiam exigit potius qua sacrificium, & suam nos misericordiam redimere vult misericordia collata in proximum. Verum ut gaudio gestit animus, quum repeto mecum, quanta sit in nos misericordia Domini , quamque eam nobis parabilem esse voluerit: ita ingens dolor oboritur cordi meo , quoties. ' con
137쪽
i 6 Dgs. ER As Mus contemplor, quam rarum sit inter Christianos misericordiae studium.
Si vere misericordes essemus, etiam in Turcas se proferret nostra beneficentia , congerereraus carbones igneos in capita illorum, ut victi nostra bonitate , tandem accederent ad religionis consortium. Nunc Christiani Christianos bel, lis, latrociniis, furtis, .rapini S crudelius incessimus ac VellamuS, quam ullae serae genus inimicum infestant. Si quaestum spectes, quid
aliud quam mutuo laniatu vivi mus , piscium ritu ' Quis compendioli causa non paratus est imponere fratri suo, cuius egestati vel gratis debebat succurrere' Nunc .ex inopia fratris intenditur indicatura. Moritur frater inopia cibi. Quo maius video periculum; hoc illi eliarius vendo quod desiderat. Quam immitis erga inferiores serocia,quanta inferiorum erga superiorta rebeIlio, quam nusquam lyncera charitas. Rixis , obtrectationibus , sycophantiis plena . sunt
138쪽
D E M I sv R. DEI. 137 omnia. Nec solum levem iniuriam atroci talione pensamus, verum etiam immerentes ultro laedimus. Nec interim nobis venit in mentem, quantam misericordiam Dominus in nos effuderit, repetiturus
utique quod dedit, nisi quod ac
cepimus , refundamus in proximum. Si quaeritis , inquit prophe- Esa. trita, quaerite. Si quaerimus Dei misericordiam, vere & ex animo quae-- ramus. Convertimini & venite. Illa se convertit ad nos, si nos convertamur ad illam. Venit ad nos
Dei misericordi quum in terras descenderet Dei filius: nos vicissimveniamus ad illam .inclinat se DO- Ioh. . minus sementissimus, ut absolvat adulteram, sed vicissim erigamus 'nos affectum nostrum ad inclinantem se nobis. Primus gradus est,abiicere mala. Sic medici primum corpus inaniunt, ut post inserant succos meliores. Evo e&tu peccator ex animo tuo pravas cupiditates, quae militant ad versus Deum, libidinem, avaritiam, luxum , ar
139쪽
i32 Das. ERAs Mus rogantiam, iracundiam. Quum persitiens in peccatis implorat Dei misericordiam , nonne perinde facit , quasi hostis armatus gladium& cly-Mat. 7. peum tenens petat pacem Qui petit, accipit: qui quaerit, invenit: qui pulsat, huic aperitur. Si petitis mI- sericordiam , vere petite : si quaeritis, vere quaerite: si pulsitis hostium misericordiae, vere pulsate . Vultis exemplum vere petentis misericor-Lue. rs. diam 'Recte petebat filius ille pro- .
fusor , sed iam relictis porcis, sed
iam reversus ad patrem : Pater peccavi in coelo & coram te , fac me sicut unum ex mercenarii S tuiS. Ibid. is Iam audi publicanum, qui ob consesentiam suorum criminum non audet attollere oculos in coelum, non an det propius accedere ad propitiatorium , sed procul stans, tun dit pectus suum , ac dicit: Domine propitius esto mihi peccatori. Petit, qui mutatis in diversum affectibus , pro temulento fit sobrius, pro
ganeone castus , pro nepote tem
peratus, pro rapace beneficus, pro
140쪽
DE MIsER. DEI. I 39 mendace verax, pro maledico benedictis, pro fucato simplex, pro vi u
dice mitis , pro crudeli misericors: Pulsat aut e qui pia improbitate veluti vim faciat miseli cordi ς divinet,
nunqua cessans misericordia exercere in proximum. Clama Domino,
Miserere: sed si vis audiri, fac ut illuvicissim audias. Clamat ille in me-bris suis egenis & infirmis. Hic si tu obtura Saure tuam, ille vicissim non audiet te clamantem ad se. Ille in suis pusillis refocillatur: ille in iis dem sitit, esurit, aegrotat, affligit utrini isdem gligitur, & offenditur. Sed impudet ius etiam dicit Domino : Miserere mei: qui non solum claudit viscera super fratre suo, verum etiam vexat immerentem, O prprimit imbecillem, traducit innoxium , spoliat inopem, inponit incauto. In his factis perseverans frustra inclamat Domini misericor. diam. Si qui Christum in suis mem--ibris non refocillarunt, audient: Ite 'maledicti in ignem aeternum. quid audituri sunt , qui Christum int . lass