De immensa Dei misericordia Desiderius Erasmus Roterodamus

발행: 1641년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

n8 DE s. ERAs Musnia resipiscenti. Misertus est, inquir, dominus super hoc. Non erit, dixit dominus: Vides quam propia pcu . nitentia minitantis ultionem, si nos

Vere poeniteat admissorum. Non e- .rit hoc, ait dominus. Obsecro, quae mater tam fa ite placatur filio suo Itaque quum,dominum habeamus Sm placabilem, quum.interpellatricem tam essi cacem, quid est, quur aliquis sui desperans, vel in vitiis perieveret, vel cum Iuda fugiat ad laqueum y Ob hoc ipsum dominus nostrae seluti modis omnibus consulens , passus est summos ac prΟ-batissimos viros in gravia crimina prolabi, ut horum exemplo consolaretur & erigeret ad spem veniae. Quid in libris sacris laudatius rege David ZRex erat, propheta erat, vir erat iuxta cor Dei, ex huius stirpe promissus erat Christus. At in quam foedum, quam multiplex crimen vir tantus prolapsus est Audita Nathaobiurgationem ac sae vas minas domini. David autem tota hanc iram Dei duobus verbis vertit in miserio cordiam:

122쪽

DE MISER. DEI. IIseordiam: Peccavi, inquit, dominarae mox Nathan: Dominus quoque r.Reg. transtulit peccatum ruum, non mo- 1 v. rieris. Prolixae sunt minae, ut ' rrigatur sed quam expedita vox misericordiae Non mori Sris. Sic per Esaiam audit Ezechias : Morieris & Esa. 3 r. non vives. Flevit Ezechias fletu ma- 4.Res gno .Nondum propheta mortis de- O. I. nunciator e ressus fuerat dimidium atrii, revocat illum domini misericordia. Revertere , inquit, & dic

Ezechiae duci populi mei: Haec dicit dominus Deus David patris tui, audivi preces tuas, & vidi lachrymam tuum.& sana vi te. Die abhinc tertio ascendes templum domini. De Achab hoc testatui liber Regum tertius: Non fuit alter talis scut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in cospectu domini. Et hic audit, occidisti, insuper &possedistia si quide oecisio Nabothooeuparat illius vineam, ille verorande territus atrocibus minis sciadit vestimenta sua, & operuit ciliiscio carnem iliam, ieiunavitque αdormivit φ

123쪽

ri 2 Das. E R A s Mus singulis noctibus lectum suum lachrymis, & stratum suum fletu rigat. Nec puduit illum omnibus

peccatoribus dictare ac praecinere carmen poenitentiae: Miserere mei Deus secum dum magnam miserii cordiam tuam, & secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Iudex e Iat&pronunciaverat adversus seipsum sententiam capitalem. Nam vehementer indignans,Vivit, inquit, Dominus, quia filius mortis est qui fecit rem hanc. Non potuit evidentius condemnari qua voce propria. Deus erat iudex , & tamen veluti

versa persona detulit ipsi reo iudicium. Captus est iudex, & vicit qui detulit iudicium: victus est feliciter David, vicit misericorditer Deus, dum peccatorem sui oblitum ipsi ostendit. Antea ceu victor ac temulentus infelici prosperitate, fruebatur adamata muliere, fruebatur dulcissimo puero et verum ubi conversus esset ad dominum, tum demum

vidit, ubi suisset, & quid esset intex

, iustum

124쪽

iustum & iniustum , quemadmo- . dum docet alia prophetia. Quum peccator ex animo agnoscit turpitudinem suam, seseque dignum supplicio fatetur, tunc iustifstatur Dominus&vincit quum iudicatur, hoc est, quum iudicium defert homini velut ipse iudicandus. Caeterum qui . suam iustitiam constituunt, Deum quodammodo faciunt iniustum &mendacem qui misericordiam suam agnosci vult in omnibus, & gaudet nos tam iniustitiam in suam gloriam vertere, dum ubi exuberavit peccatum, ibi exuberat illius gratuita beneficentia. Non sic ille vetus Adam , sed appellatus ad confessio - 1iem reiicit culpam in uxorem. Ιti dem illa provocata ad confessionem , confert,crimen in serpentem. . Si novissent dicere canticum David. Misererem et Deu S, non exu psallassent e paradiso. Ab his maioribus. non degenerans Cain , quid dicit ad poenitentiam provocatus a DO' Gen. 4. ino , Num ego sum custos fratris mei r Si dixisset, Peccavi, miserere,

125쪽

ΙΣ DE s. ERAs Mus& si dixisset ex animo , parata erat Dei. misericordia. Est dolor iuxta carnem, qui mortem parit qualis erat Iudae, sed rursus est dolor secundum Deum , qui salutem adfert &solidum gaudium. Paulus tenere diligens omnes suos , tamen gaudet

quod Corinthios in huiusmodi dolorem coniecerit, damnato eo, qui rem habuerat cum uxore patris: si

quidem ex huiusmodi dolore velut ex amaro pharmaco sequitur perpetuum gaudium. Et interim certa salutis spes admixta poenitentiae temperat doloris amaritudinem. Ita ψ David quum ingenue confessus esset peccatum suum , ac commeritam Dei vindictam, audi quantum spei conceperit ex misericordia Domini: Asperge me, inquit, Domine hysopo & mundabor,lavabis me& super nivem dealbabor. Non ex

Ihis benefactis , sed ex aspei sione sanguinis agni immaculati pollicetur sibi mundi ciem ; quumque a-

gnoscat sese ex utero matris Iordibus inquinatum, tamen ex hoc la

vacro

126쪽

DE 'MI sER. DEI. rasvacro sperat candorem innocentiae cui cedat etiam candor nivis. Nec solum sperat redituram innocentiam,verum etiam poenitentiς moerorem vertendum in spirituale gaudium. Auditui, inquit, meo dabis gaudium de laetitiam, & exultabuntota humiliata. Redde mihi l titiam salutaris tui , & spiritu principali confirma me. O miram peccatoris fiduciam, etiam amplius quiddam sibi promittit: Et exultabit, inquit, lingua mea iustitiam tuam Domine , labia mea aperies , & os menm . an nunciabit laudem tuam. Expertus tanta Domitii misericordiam, hortabitur & alios ut hesipiscant.Ita Dominus Petro: Et tu conversu S a Luc. 22, liquando cofirma fratres tuos. Perinierat David, si iustitiae sese com- mi sisset, sed hae parte inferior appellavit misericordiam,&ideo mi Asericordias Domini cantat in aeter- num. Qui litem agunt apud homines, quoties de causa periclitantur si queant , appellant aliud tribu nal , quanquam incerti an illic sine F 3 exper-

127쪽

I26 DE s. ERAs Mus. experturi iudicem aequio remi Neque enim raro fit, ut qui appellavit, tuo malo appellarii. Nobis autem charissimi , longe tutissimum est, non contendere cum iustitia Dei,

hoc est non iactare adversus stimulum calces, sed protinus appellare tribunal misericordiar. Et in humanis quidem iudiciis nihil aiunt effetutius , quam si quo liceat fuco pernegare crimen intentatu. & Ihtto

res miserrimum causae statum esse docent, quam vocant deprecatio--em, quum reus dicit, Peccavi, ignosce. Hic contra nihil tutiusquam ultro confiteri, quicquid admissum est & implorare iudicis misericordiam. Huc quum in omnibus sacris libris nos tam amanter provocet divina bonitas, huc quum tot insignium virorum exempla cobortentur, qu ur invenitur qui sui desperans malit in malis consenescere In Deo qui simplicissima naturae est, nihil est , quod cum alio

pugnet: & tum si spectemus ea, quae onobis eveniunt, videtur certam ca

est e

128쪽

DE MIsER. DEI. 127 esse inter Dei iustitiam&eius misericordiam. Iustitia vocat ad poenam a Iaeo sed misericordia iuxta Iacobi di

exultat adversus iudicium veluti viactrix. Quis unquam occlamavit, Iesu miserere, quin ilico miserico diam sit adeptusὶ Clamat Cananeta, miserere Domine, & sanatur filiae Clamet & unusquisque peccator, miserere domine , & sanabitur anima. Clamat mendicus ille eaecus , miserere fili David, & abiecto parulimo recipit oculos: Clamemus αnos miserere Iesu fili Dei, clameismus fortiter & constanter inter me dias obstrepentium malarum cogitationum turbas, S ex huius mundi mendicis faciet regni caelestis liq-redes. Qiysquis ambit huius vitae commoda, caecus est , mendie usest, in sordido pallio stipem rogata populo. Qui regnum ambiunt, et iam si rem magnam ambire viden- tur, nihil aliud quam stipem mise- , re mendicant a turba. QAt venaα-tur honores & quamlibet amplas

129쪽

Ia 8 DES. ERAS Mus dignitate si populo oces amant, miseremini, late stipem. At si quis oc-

clamet Iesu, Domine miserere, palatus est ille dare nobis seipsum. Restat Dominus, vocat ad se, quin accurris infelix' quur cessas in pamnis tuis infelicibus 3Patet ara misericordi ς,& tute vertis ad vincula dementiae : Aperitur asylum divinae clementiae, & tu profugis in barathrum infelicis desperationis : Servator porrigit tibi manum, & tua vertis vultum: Reseratur tibi cor-lum: & tu te proripis ad praecipitium : Aperitur tibi divinae bonitatis gremium, & tu fugis ad infelicem laqueum. Latro audit in cruce, Hodie mecum eris in paradiso,& tu te ipsum addicis gehcnnae. Sed iam tempus est ut absolvam quod postremo loco sum pollicitus, quibus modis potissimum extorquenda sit Dei misericordia. Nam de precibus, lachrimis, ieiunio, cilicio , cinere , hoc est , de co Ide contrito iam sparsim dictum est in tota oratione, atque haec quidem

130쪽

impetrant Dei misericordiam: caeterum beneficentia in proximum extorquet etiam , ut ita loquar. Qualem quisque vult esse Deum in te, talem se praebeat proximo suo. Graecorum proverbio dicitur, gratia gratiam parere: apud nos vero, misericordia parit misericordiam: Date, & dabitur Vobis , remittite, fue& remittetur vobis, & qua mensu- ra mensi fueritis proximo, eadem Deus metietur vobis . Misericordiam autem sive eleemosynam appello , non solum quando remittitur vindicta, aut sublevatur egestas proximi, sed ossicium quodcunque quod pio animo confertur in fratrem. Qui docet errantem , qui corripit delinquentem , nonnunquam & qui verberibus castigat peccantem , si id faciat Christi abio affectu , misericordiam confert in proximum: qui exhortat ut cessanistes, qui consolatur afflictos , qui in spem erigit desperantes, misericors est in proximum suum , & misericordiam Dei vel pensat vel provos s Cat.

SEARCH

MENU NAVIGATION