Conspectus præsentaneæ morborum conditionis

발행: 1793년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

I9I Imminuit, et denique delet fibrarum irritabilitatem , et sanguinem ad stasim disponit. Ρer diutinum tempus etiam innocuum hospitatur levioris momenti morbos primum afferens, qui remotis intervallis revertuntur, deinde frequentius ἱ partem , quam interdum diu occupavit, ex integro relinquit, et ad alium locum fertur. A natura, quae libere agere possit,

Sanguinem, et lympham potius ad stasim , quam ad inflammationem ducit, sanguinem autem ultimo resolvit. Recta ab interiori ad exteriorem partem superpositam solet venenum progrediusque ad extimam Cutim. - Cutem appellens primum frigus excitat, deinde calorem aegro sensibilem , non tangenti Medico , in extima Cute ustio

Ex miasmate in cute paullo profundius defixo summa frigoris intolerantia nascitur. In morbo jam multum provecto ad macilentiam aegri veniunt, etsi pri-mUm Corpulenti fuerint. Omnia inconstantia, et variabilia sunt. - Saepius fumi instar per telam cellularem ex inferioribus partibus ad superi res ascendit ; exercitium ad inferiores aulicit, somnus ad superiores.

212쪽

I 'a Sanguini inhaerens in ea parte, quam petit, aut diu tenet, plethoram gignit, sanguinemque resolvit.

CAPUT XV.

CAUSAE PROXIMAE NATURA , ET ORIGO. Hanc constituo in duplici miasmate Pe

ticularum, et miliarium, quae simul juncta, et peculiari ratione in unam acti nem conspirantia sensim Valent Oeconomiam animalem assicere, atque paullatim tam diutinas, atque graves morborum successiones inferre. Peticularis veneni existentia demonstratur a veris peticulis, sive in morbi progressU Conspicuis, sive inter initia morbi apparentibus , et diu etiam persistentibus, a symptomatis nonnullis in hoc morbo occurrentibus, qualia sunt pulsuum major , aut minor debilitas , animi abjectio, quaedam ad somnum proclivitas, aurium

213쪽

. 393susurrus , virium diminutio, sensuum hebetudo etc., a febribus exanthematicis , quae in secundo stadio Observantur, tum

etiam a gravissimis illis , et lethalibus , quae interdum in fine morbi superveniunt, atque demum ex indole gangraenosa , quam humores in quarto stadio produnt. Miliarium veneni praesentia indicatura frequentia stuporis pungitivi, ab urinis

saepius aqueis , aut tenuibus , a motibus nervorUm spasmodicis, a Celeri materiae morbificae translatione, a PUISU non modo debili, sed contracto, ab eruptione miliari, quae in chronico , et praesertim in acuto morbo solet Cum absoluta proprii characteris per omnia phoenomena doctaratione advenire. Observationes docuerunt miliarium fomitem , quin se patefaciat posse diu delitescere, sed et 'notum est Consumatis clinicis peticularum venenum in humano Corpore sopitum posse persistere. Quanam autem ratione tamdiu diserri maligni veneni effectus possint , atque tam insensibili gradu corpus humanum valeat labe- DCtare , quantum nostris temporibus Videmus , inferius proponam ; sed prius inquiram , quonam modo factum sit, ut talis genita sit humorum Conditio , propter quam haec aegritudo adeo irequens facta

214쪽

4it cum iis mutationibus, quam Omnis fere morborum cohors ostendit , quam quidem in ipso proemio summatim indi-

Accurata observatio, atqUe morborum, prout successivis temporibus apparuerunt, Comparatio mihi ostendit post adventum febrium catarrhalium malignarum , quae post annum II 66 iteratis vicibus Cum uni-Versa pene Europa nos affixerunt, et ex remotis regionibus per regnorum Continuitatem ad nos venerunt sub nomine

rienne nomine notissimis, et signatim post catarrhum Russum, nostri morbi frequemtiam plurimum invaluisse. Iam vero eVidens est a subitanea virium prostratione , in quam ab hisce morbis aegrotantes incidebant , a frequenti tune temporis angina gangraenosa, et peripneumonia m ligna , a praesentia peticularuIn , ab indole gangraenosa sanguinis observata in iis, qui gravius aegrotabant, a modo, quo SUCCessive regionum , et traCtuum invasione plures homines ejusdem oppidi eadem die corripiebantur , procul dubio hos epidemicos morbos pestifero cuidam miasmati tribuendos esse, quod per hominum Consortium aeris ope , cito ad Conterminas regiones translatum est, atque in

215쪽

suo progressu constanti gradu infirmatum. Puto igitur luem hanc per hominUm Consortium repetitis hujusce calamitatis re-CUrsibus , magis magisque diffusam fuisse , atque sensim morborum indolem pe

mutasse η.

Dicam nuΠC , quanam de caussa haec duo miasmata simul agentia , et diu εω pita persistere possint, atque diuturnas,

lentasque morborum parere SUCCeSSiones. ΡetiCularum venenum , sic Ut omnibus notum est , nervorum actioni infensum

est , atque Vim vitae infirmat , sanguini autem inhaerens eumdem ad stasim gangraenosam disponit , atque Continuo nititur etiam lympham ad putridam corrU-ptionem deducere ejusdem stasi genita.

nem VasorUm augendo lympham , et postea etiam sanguinem cogit , atque homines ad morbos inflammatorios proclives facit , ex hisce autem venenis simul existentibus, atque Contraria ratione agentibus evenit , Ut materia peticularum actione miliarium miasmatis ad vasa lym-

Hisos animadvorsionibus adjiciatur, quod licet in

quibusdam non gravis morbus esset , atque Cito tum TauC do, tum tussis , at febris Catarrhalis supararentur , Etiam per plures monses imbecilli, Et velut stupidi homines Persisterent.

216쪽

phatica urgeatur, neque statim sanguinem assiciat , lymphae cohaesio sustineatur infirmato tono fibrae irritabilis , auctaque lymphae visciditate , materia mΟ bifica veluti immutata jaCere , aut etiam intra sanguinis torrentem impune vehi aliquandiu possit , quin sanguinis CΟ- haesio ab actione peticularis veneni resolvatur.

Hisce autem positis , facile patebit ,

cur morbi inflammatorii minus frequentes sint. Cur tantopere morbi a Veteri normare Cesserint. Cur plura phoenomena inter miliarem morbum , et peticulas ambigant.

Cur adeo dissicilis sit hujusce morbi

integra extirpatio. Reliqua plura ex hac veritate deducenda nunc minime persequor consultius enim duco in disquisitione phoenomenorum, et symptomatum singula pro mearum virium ratione explanare.

217쪽

CAPUT XVI.

CAUSAE PROXIΜAE ACTIO, ET EFFECTUS.

Traditurus quanam ratione CaUS a proXima hujusce morbi varios effectus , quales OCCUrrunt , gignere possit, ipsius causaΘactionem eodem ordine persequar , quo εUCCESSiVe agere Consuevit : et Cum primum Cerebrum assicere soleat, deinde humores Vitiare , primum ejusdem SUCCessivam impressionem in nervos persequar , anteqUam ea eXponam , quae spectant ad humorum mutationem. Animadvertam SV- sceptum hoc miasma primam Commotionem Cerebro inferre , atque Vertiginem , Caephalalgiam et . afferre hemisphaerium dexterum primum saepius assiciendo, quam aliqua statim subsequitur nervorum debilitas cum mutatione auris sinistrae , et

brachii sinistri debilitate ex pulsu perci-Puto nimirum tenuissimum septicae naturae hoc principium usque ad cerebri si-

218쪽

bras pervenire , easque tali ratione pe

Cellere , i dum telam nervorum cellulosam

percurrit, aut in ea lentescit, ut eorumdem actio infirmetur , eaque impressio oriatur , quae inter spasmum, et debilitatem est. Varia deinde phoenomena Subsequuntur, prout aut Variae portioneS Cerebri , aut diversa paria nervorUm , aUt eorum quaedam propagines afficiuntur. Itaque si malignus humor cerebri Corticem afficiat, dolorem facit, aut etiam somnolentiam inducit, atque memoriam debilitat. Si sensorium commune impetat Catalepsim, epilepsiam, apoplex iam CoΠVUlsivam, atque alios morbos capitis producit. Nervi Vero , qui jam a Cerebro processerunt affecti , gignunt balbutiem, odonthalgiam,

strepitus in auribus , Visionis phoenomena etc. Nascitur etiam ira , tristitia ,

animi abjectio, prout nervi quidam varii,

aut Variae, et respondentes medullae pomtiones affectae sunt. Nervos etiam vitales immediate feriens producit tremorem Cordis, palpitationem, dispnoeam, Syncope,

stomachi mala nonnulla etc. Si medullam Spinalem percurrat tetanum , VariosqUO morbos Convulsivos generat, uti etiam quosdam dolores intestinorum , vesiCae incommoda , malum ischiadicum, artuum inferiorum dolores etc.

219쪽

Ι99 Provida natura quacumque ratione id peragat Venenum urget ad cutim, quod

stimulo suo, propriaque Vi sudores VisCLdos foetidos urget, atque exanthemata Profert, quibus morbus judicatur. Quod si haec bene cursum suum non peragant, sed eorumdem materia in cute subsistat, lsensim imminuit circuitum humorum per Cutim , atque sensum infringit , maxime in parte laesa , sudorem , et perspirationem demum adimit. Prout vis cutis imminuitur , pulsus rari, imbecilli, inaequales fiunt. Sed et venenum in membrana adiposa conticescit , in tela cellulari musculorum rheumatismum mentitur, et in Corpore musculorum dolorem producit ; musculi autem abdominis, et praesertim recti do-Iere , et rigescere Consueverunt; dolent etiam musculi pectoris. Si externam tunicam intestinorum Venenum assiciat, inflatione venter intumescit , aut tympanitide distenditur; si interior intestinorum tunica laedatur, dolores aCUti, et reCurrentes torquent, et sanguinolentae etiam apparent evaCuationes. Musculari autem tunica intestinorum similiter affecta dolores Vehementer urgent.

Si magna copia, et praesertim bili

220쪽

juncta ad cerebrum feratur, eaque feriat sensorium commune , delirium etiam furiosum CXCitatur. Hoc miasma facile bilem acuit et vitiat , atque cito vitiata bilis in morbi consortium Venit ; particulae enim praesertim indolis peticularis propter earUm-dem Corruptivam naturam olea , qUae magna ex parte bilis Compositionem ingrediuntur, prompte subeunt, et bilem alterant , idcirco propter hujus lentiorem Otum , minoremque sanguinis Cohaesionem uberior etiam secretio in hepate fit, eaque degener, et aCthlosa redditur, Suam simbolam in curriculo morbi Collatura. Proprium autem huic mi asmati est cum muco CoalesCere, atque illum viscidum,

et foetidum reddere, atque vim irritabilitatis infirmare ; motum idcirco peris tal-ticum intestinorum peculiariter minuit , et fere supprimit , atque irritabilitatem , imo etiam sensibilitatem intestinorum debilitat. Ex hisce autem omnibus plura mala proveniunt , qUae SVnt anoreXia , bilis in vesica fellea collectio, qUae tractu temporis in atram bilem Convertitur; muci collectio , alvi segnities , et . durities , vitiatus odor eXCrementorum. SimuCUS Vesicae miasma retineat, primum

se prodit quidam ad mingendum stimuis

SEARCH

MENU NAVIGATION