장음표시 사용
231쪽
2I Iipsum sanguinem sensim Sine sensu labefactat, atque in fuscam naturam redigit , et sane in iis , qui hoc venenum a diutino tempore intra Corpus tenent, PUStUIae etiam nigrae variis etiam locis erumpunt, epispastica nigram materiam intem
dum fundunt , fila nigra in urinis apparent, atque sputa in haemophtoe quandoque peculiarem nigredinem offerunt,
quae Omnia ostendunt sanguinem in minimis vasis lentescere , atque nigrum etiam evadere. Inde fit etiam, ut nostris temporibus sanguis e Vena eductus soleat esse SubfusCUS , et tenerae Consistentiae. Omnibus autem notum est sanguinem Venae portarum ad bilis separationem ad hepar Collatum, non sol Um propter lentorem SUUm , sed maxime propter actionem peticularis veneni commodius in hunc Sanguinem Vim suam exerentis debere fu-sCam , et solutam naturam acquirere; hujusce igitur sanguinis maxime soluti , et nigri redditi particulae poros biliarios subire poterunt, et Cum bile ipsa Conjungi , unde bilis nigredo nascatur , qUae
Per accumUlationem, et lentorem in Cursu suo adaugebitur. Hanc etiam Caussam
CSSU puto, propter quam in morbis malignis , cum jam sanguis gangraenoso modo resolvitur, aegri cum mors imminet, ni-
232쪽
gra dejiciunt. Haec autem bilis nigra , ut planum est, debet omnino differre ab
illa , quae talis redditur per solam moram , uti evenit in ictero nigro. Ea quidem tantopere acida fit, ut dentes stupidos reddat, argentum denigret, Cum solo effervescat ; nostri autem morbi bilis atra numquam talia phoenomena Ostendit, sed amarorem servat, atque peculiariter foetet. Caloris defectus.
Quum in hoc morbo licet febrili cutis
Saepe parum aut non Caleat , imo in obturata cute cutis frigeat , et maxima sit frigoris intolerantia, inde argumentum deducitur dicendi calorem speciatim nasci ex
affrictu filamentorum nerveorum in Cute. Cur post cibum assumptum aegri melius se habeant.
Familiare admodum est hisce aegris , ut ab assumpto cibo tollantur Caephalalgia , incommoda stomachi, Sensus typothimiae , atque totius Corporis quaedam imbecillitas, atque alacriores , fortiore S-que reddantur. Adeo insignis mutationis
Caussam ego ponerem in aucta per alimenta vi nervorum stomachi, qui Ut no-
233쪽
2I3 tum est multum cum Corde, et Cerebro consentiunt, unde fit, ut circuitus humorum promoveatur , qui in hoc morbo
lentus, et debilis plura incommoda gignit. Color pallide luteus.
Color pallide luteus non dependet semper ex bile , sed ex imminuta vi cutis sanguinem alliciente , et fortasse EX Sanguinis globulis resolutis , mucumque tin- gentibus, aut lympha ipsa, quae stasim aliquam, et corruptionem patiatur.
Color palliduS. Qui jam ab aliquo tempore hoc morbo detinentur , et in quibus venenum ad Cutem delatum est, atque ibi haeretri frigoris sunt impatientes, pulsum habent
debilem, parvum, et tardum etc., etiam aestate non sudant, atque in eorum brachiis , et tibiis pustulae fatuae cuti COn-Colores frequenter oboriuntur etc. Pallidi autem sunt propter minorem appulsUm sanguinis minimis vasis a Veneno Constrictis. Contagium. i
Est morbus contagio susceptus , quod
234쪽
ostendit novitas morbi, atque facilis dis- susio ab aegro in assidentes. Contumacia morborum CastitiS quare.
Non miraberis autem ContumaCES morbos capitis esse , et sine febre in hoo morbo evenire ; dolores enim Varii, rubentesque maculae in Cute , atqUe praesertim in altera gena , et collo pedis , aut levis rubor malleoli ad diutinum tem-PUS , et Sine mutatione persistunt. Idem igitur venenum in Cerebro immutatum diu perstare potest ; actio autem Cordis , et arteriarum ad minima vasa expedienda debilis est, neque stimulus in cerebro motum arteriarum sollicitat eo quod vis alliciens, et promovens CirCUitum Sanguinis posita sit non in origine nervorum , sed in eorum extremitatibus.
Convulsiones in hoc morbo Variae SVnt. Quae nascuntur ex StomaCho raro mentem adimunt, nisi vehementes fuerint, et una adsit stomachi inflammatio. Ex Cerebro irritato oriuntur convulsiones epile-
pticis similes ; ex medulla oblongata , et
235쪽
215 spinali tetani , et variae convulsionum speCies et ex nervis praecordiorum, dia-phragmatis , et pulmonum , atque etiam Oesophagi, deliria, Varia animi pathemata, desipientiae Variae , eaeque saepiUS
non modo CUm musculorum faciei, et
oculurum Convulsionibus , sed desperatio, animi abjectio, et timor mortis perpetUUS.
Animadverto in iis, quibus per diuturnum
morbum exanthematicum sanguis, et humores majorem fluiditatem acquisierunt, atque vehunt maligni miasmatis particulas , quas natura non eliminavit , per diutinum tempus motibus convulsivis fatigari , atque eos etiam aestate molestiO- res esse , eo quod hujusmodi stimulantia principia per auctam humorum fluiditatem facilius possint subire minima Vasa, qUae in Cerebro sunt. Convulsiones , quae proqpriae sunt miliarium subsidentium, multo mitiores in hoc morbo, quam in miliari tribuendae ne sunt muci papillas oblinientis visciditati r Cuticula in hoc morbo Crassior est, firmiusque cuti inhaeret, atque aegre patitur diduci in majores vesiculas. Dicendum ne est miasma miliarium lymphaticis vasis ferri super papillas nervorum progredientibus , atque subsidentes Vesiculas adigere veneni particulas intra papillas t Venenum autem peticularum
236쪽
2I 6 videtur potius haerere in extremis arte- . riis sanguineis, aut ab iisdem essundi in
Corpulentia. Exanthematis non paucis disparentibus . sine evidenti ratione , atque Crisis perfectione motus febriles multum diminuuntur. Pulsus fiunt fluido-elongati , deinde graciles, et in motu suo lenti. Tunc materia morbi sca trans fluit in membranam adiposam, atque ibi remanens , allicit majorem adipis separationem, atque Oscula. Cellularum fortasse Constringendo cogit adipem accumulari. Certo post hunc transfluxum fames nascitur etiam intensa, atque aegri etiam in lecto corpulenti eva lupi cum febris, atque aliorum phoenO-
Profundius miasma haerens in musculis. Exempli Caussa tibiarum crampum gignit;
stUpor autem pungitivus oritur ex stimulo nervorum in extrema Cute a mi asmatis
miliarium particulis, qui cessat elatis pustulis. Si manus in hoc morbo sen Sum plenitudinis , et torporis jam habentes
237쪽
2II aquae calidae immergantur, statim nasci tur stupor pungitivus, fortesque puncturae persentiuntur. Crepitus ovium. Crepitus ossium ex muci articulorum visciditate in provecto morbo advenit, adique frequentior in vertebris colli, et ge
triculo , intestinis , renibus, et vesica Urinaria probant horroris Cutanei sensus exstimulo memoratas partes percellente ;confricatio etiam alterius internae auris horrorem in toto corpore excitat. Cutis plenitudo.
Constans est observatio, quod in mor- bo chronico plenior Cutis sit luna Crescente , macilentior decrescente: magna est varietas in plenitudine cutis pro V riata translatione miasmatis, et aliquando lunae phasibus respondisse evidenter visa est. Foeditates etiam cutis quaedam huic morbo propriae, ut scabies, contumacis'
238쪽
sima quaedam epsorae species omnino phasibus lunae memorata ratione reSpondent. Certum etiam est per lecti teporem cutem intumescere, et pleniorem esse , mUltum extra leCtum extenuari, praesertim a frigore : prout nempe fugaCis naturae miasma aut ad Cutem allicitur, vel ad interiora repellitur, summum discrimen in Cute adparet. Cutis etiam praesertim faciei magna inconstantia modo plena, modo Collapsa observatur propter eamdem rabionem; post Somnum fere semper facies plena CSt.
Dejectiones nigrae quandoqUe reapse veniunt ex atra bile, quae in duodenum Prorumpit, suaque signa habet posita in doloribus colicis , vomitu , typothimia ,
atque urinis biliosis etiam nigris. Interdum venae intestinorum varicosae factae, et disruptae fundunt sanguinem, qui primum niger est bilem nigram exhibens , sed progressu temporis Cruorem verUm ostendit. Hujusmodi evacuationes foetent Odore Cadaveroso ; eas praecedunt plus minus acerbi intestinorum dolores, et Varie reCUrrentes , etiam cum lypothimia conjuncti. Hic morbus illustrari , atque
239쪽
2I' explanari potest eXemplo varicum , quae minime raro praesertim in tibiis apparent illorum aegrotantium , qui in hanc infirmitatem inciderunt. Observo enim aream cutis , in qua Varices stint , quadam impetiginis specie cum ardore , et pruritu juncta occupari, quae , si squammatim cuticula decedat, evanesCit. Tunc autem varices flaccescunt , et resolvuntur ὁ haeo resolutio etiam contingit in morbo acuto si sudor adveniat. Existimo igitur ab acri humore stimulante telam cellulosam Contrahi , et venas vinciri, atque in varices amplificari , et similem effectum ab eodem veneno internam intestinorum membranam assiciente produci ; eadem etiam Caussa est , propter qUam haemorrhoides sive internae , sive externae adeo frequentes nostris temporibus sint. Duodenum autem huiC morbosae successioni magis obnoxium est, atque colica duodeni non raro in sine hujusce morbi hominem e medio tollit Cum nigris , et sanguinolentis dejectionibus.
Hac occasione etiam commemorabo Uenas brachii modo unius, modo alterius , sed saepius dexteri modo intumesCere , modo subsidere ; aegri autem consigna-rUnt Sensum aurae cujusdam frigidae ,
deinde calidae ad brachium appellentis ,
240쪽
atque pruritum in extima cute afferentis, quod familiare est in hoc morbo quando malignum Iniasma ad Cutim transfertur , atque interiores abdominis partes assicit. Eradicativae curationis di cultas. Materia morbifica , quae morbum facit , facile in minimis vasis diversorum generum quiescit; minima etiam Vasa telae cellularis nervorum subire solet, eX
quibus non ita facile ex integro potest extricari. Sola . morbi judicatio sit per CXanthemata , per quae debet eliminari
duplex Venenum,. quod materiam morbificam constituit, sed unum alteri impedimentum ponit ad Convenientem , Constantemque eruptionem. Praeterea Cum in cute sanguis , et lympha facile resolutionem subeant post longam stasim, et diutinum affrictum neque exanthemata, neque Sudores persistunt, sed materia transfluit, et resorbetur ad Sanguinem morbum deinde renovatura. HaeCrerum conditio facit , ut nonnisi per repetitas, et diutinas exanthematicas eruptiones morbus queat superari, facileque possit aut in muco cutis, aut in tela Cellulosa remanere seminium , quod temporis Successu per circuitum humorum