Georgii Buchanani ... Opera omnia, historica, chronologica, juridica, politica, satyrica & poetica ... curante Thoma Ruddimanno, a.m. cum indicibus rerum memorabilium, et praefatione Petri Burmanni, in duos tomos distributa item, rudimenta ... access

발행: 1725년

분량: 788페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

XUII. IDEM. MAGNUS Alexander, praedo ciarissimus, orbis

Exitio vivens, ludibrio moriens. Perdere quem nequiit Mars armis, Bacchus inermis Perdidit, immisto cum Stygis amne mero. Famae dira fames exit insui hoc fine, cruoris Hoc fine exstingui debuit atra sitis.

XVIIL LAURENTIUS VALLAE

QUID celebras Marios, Curios, sortemque Camillum,

Miratrix veterum, Martia Roma, ducum Z Imnibus iis egit potiorem Valla triumphum: Unde tuus cuncta in secula vivet honos.

XIX. IDEM Monstra animi domuere se phi: quae terra vel Orcus

Protulit, Hercutia sunt superata manu. Portentis Latium sermonem Ualla levavit, Invicto expugnans pectore barbariem. X X. Maria Regina Scotiae puella. T TT Mariam finxit narura, ars pinxit: utrumqum Rarum & solariis summum opus artificis. Ipsa animum sibi dum pingit, sic vicit utrumque, Ut natura rudis, ars videatur iners. XXI. ' Eadem adusta. NI mihi tam foedus, tam dirus avunculus esset , Secti hujus Marte foemina prima sorem. Sed vitiis, quibus evertit regna omnia, famam Polluit ille suam, polluit ille meam. XXII. Carolus Lotharingius Cardinalis.

JAM furor humanus Furias lassarat, inermes

Torpuerant angues, torpuerantque iaces :Rrotuli J Recentiores fere rinulis. Epig. ab And. Hart. Eadem adusta J omissum est hoe

402쪽

EPIGRAMMATUM

Cum te vis inimica bonis, Carle, edidit, unus Pro Furiis possis qui satis esse tribus. X XIII. Murgarita Regina Na me. ESSE aliis videor felix patre Rege, vimque, Et nato, di proavis edita sceptrigeris. Ast ego felicem, usum, me judico, rerum Quod Dominus famulam me velit esse sua . XXIV. Maria Regina Angliae.

SU M Marte, male grata patri, male Srata marito

Coelo invia, meae pestis atroX patriae.

Nulla aberat labes: nisi quod fuit addita custos Fida pudicitiae forma maligna meae. XXV. In Elizabetham Angliae Reginam. CUIUS imago Deae, facie cui lucet in una, Temperie mixta, Iuno, Minerva, Venus ZEst Dea: quid dubitem ' cui sic conspirat amice Mascula vis, hilaris gratia, celsus nonos: Aut Dea si non est, Diva est quae praesidet Anglis, Ingenio, vultu, moribus aequa Deis. XXVI. . In Gadem. QUAE manus artificis tria sic confundit, ut uno Gratia, majestas, & decor ore micent 3 moti pictoris opus fuit hoc, sed pectoris, unde Divinae in tabulam mentis imago fluit. XX Vq I. Ad Thomam Randolphum Aulum.

SAEPE tibi, Randolphe, jubes me pingere Regem

Qualem optem, tribuat si mihi vota Deus. Accipe. SIT primum verae pietatis amator: Emgiem summi se putet esse Dei. Pacem amet: &, si res poscat, sit ad arma paratus: Exuat in victos arma, odiumque simul. Nolo nimis parcus, nimium sit nolo benignus:

403쪽

LIBER II.

392 Utraque regno aeque est exitiosa lues. Non sibi sed populo sese putet esse creatum,

Et se communem civibus esse patrem. Puniat invitus, cum res jubet esse severum: Publica cum poscent commoda, lenis erit. Vivat, ut exemplar populo sit recta sequendi: Sit vultus pravis terror, amorque bonis. Excolat impense ingenium, corpusque modeste: Luxuriem frenet Cum ratione Pudor. Iam tacitus tecum, Tentas me fallere, tanquam

In tabula nostram qui mihi pingis heram.

XXVIII. D SIllam.

QULLA cadaveribus quod cruX vacet, aut cruce campus, IN Quod lacera in portis omnibus ora patent: Quod Ionat attrita feralis compede carcer, Squalet & humanis ossibus albet ager: Artibus his Regem dici te, Sylla, severum, Et patriae assectas ut videare pater. Sic mihi se medicus doctum per funera jactet: Sic fracto laudes Automedonta iugo :Navita naufragiis celebretur: perdere Cives Sit laus egregii saeva per arma ducis. Perdere non populum generosi est gloria Regis: Pro populo Regem est gloria vera mori.

XXIX. Amstr. UIS puer ales 3 Amor. Genitor quis 3 Blandus ocelli Ardor. Quo natus tempore Z vere novo. . Quis locus excepit Generosi pectoris aula. Quae nutrix Primo flore iuventa decens. Quo nutrit victu Illecebris, vultuque venusto.

r Iam tacitus ieevm , Durara me fallereJ Buctanane. Quamvis enim bona quis in I omnes quos viderim libri spraeter Ge- nere amaginem a te depingi expetebam, tu ta- v. H84. hunc versum , nulla ad- men squod me haud ammadversurum puta-iecta post tecum distinctione , sie exhibent, bas heram meam Eli abraham Anglorum Reyam tacitus tecum tentas me fallere r quo ginam m tabula quasi vivis coloribus desine pacto vix ullus huic loco sensus conci- tam mihι exbouisi: quae enim de bono v Iiari posse videtur r interposita autem a te generaliter sum dicta, an sitam omnia at- pausa, facile se prodit sententia , haec que inuce ς--πrum nimirum I Iam tu, Randolphe, incisus te- a VenustoJ Editio anni 4 396, α Com cum mussas 3 Tentas, atIrustra, me fallere, mei. modesto.

404쪽

Qui comites 3 Levitas, otia, IuXus, opes. Cur puero belli semper furiosa cupido I Impellunt avidae spes, trepidique metus. Non metuit mortem p Non. Quare Saepe renasci, Saepe mori decies hunc brevis hora videt.

XXX. Chosalus. DIves opum , pauperque animi, plus possidet auri

Chrysalus . in fulva quam vehit Hermus aqua. Possidet inclusum sed caeci carceris umbris: Nec procul insernis, ut reor, a tenebris. Et decies una, vel saepius, inspicit hora, Et numerans miseras usque fatigat opes. Nec satis hoc: centum ferratis limina portis Addita, centenis ferrea claustra seris. Custodesque canes, atque horridus aere satelles Excubat ad clausas pervigilatque fores. Non miser uxori, non audet credere natis: Frigida non pictis quos habet ara Deis. Formidat, si vermis humo, mus e Xeat antro, Si luteum Progne sub trabe figat opus: Si trabibus laxum suspendit aranea cassem, Esse putat nummis retia tensa suis. Si sol rimosas penetret vel luna senestras, Et tenuem fudit lux inopina diem: Oblinit extemplo rimas, ne scilicet auro Inficiat 3 radios ille vel illa suos. Nec minus obscuras formidat luce tenebras, Et latebras promtas ad scelus omne duces. Ipse suam, veluti furem , luctatur in umbram: Gypsatas metuunt credula corda manus. Huc labor, huc miseri spectat vesania voti, Et trepidi semper corde micante metus.. Post inopis curas & inania taedia vitae, Dives ut ad Stygias isse seratur aquas: Atque opibus mortem Ceu placaturus avaram, Semper inops vivit, ne moriatur inops.

XXXI. Dan

I si sol rimosas J Recentiores libri, sorte fundas legendum. repugnante senti Si metro, Si Sol remotas. Insciati And. Hari, Intingol. a D tenuem fudit J COInmel. fundat.

405쪽

LIBER II.

XXXI. Dannes Sturmius. ORΑ vides Sturmi, sed de haec Germania sumit, Haec pietas, Latio cum lubet ore loqui: Haec Hermes, alio citius neC se putat Ore Flectere posse homines, flectere posse Deos. XXXII. Idem. OR A haec sunt Sturmi: picturae verba darentur Si sua, de Phoebi pectore missa putes. Nec falso: expulsus jamdudum Phocidos antro In Stoemi sedem pectore Phoebus habet. XXXIII. Idem. NIL refert, Sturmi haec, an Phoebi dixeris ora: Hoc Phoebus solet, hoc Sturmius ore loqui.

GEORGII BUCHANANI SCOTIST REN AE, POMPAE, VALENTINI ANA,

EPIGRAMMATUM LIBER III.

I. Ad Ruem Scotia Henrisum. URBA frequens Iani sundit pia vota Kalendis,

Ut novus exacto faustior annus eat. Hic, aster ut multo sementem scenore reddat,

Pollulat, hic pecori prospicit, ille gregi.

Bellum miles avet, requiem mercator ab armis sx Polavit Editio anni Iss , & Commesin. Projicu.

406쪽

EPIGRAMMATUM

Divitias alter po it, & alter opes. Sunt quibus in voto est ventosi gloria vulgi: Sunt quibus & damnis est caruisse satis. Ast ego, ne lassem ' tibi vanis aethera votis, Optime Rex, opto, sit tibi certa salus. . Hoc satis est unum: quoniam te sospite nobis, Succedent regno prospera cuncta tuo.

UT mihi magna tuae sortunae munera reddas, Accipe fortunae munera parva meae.

IN VID Α ne veterem tollant oblivia morem , Haec tibi pro xenio carmina pauca damus. Sunt mala: sed si vis, poterunt divina videri: Nam nunc quod magno venditur aere, bonum est.

ΜΟ S vetus est Iani dare mutua dona Kalendis, Annus ut auspicio prosperiore fleat. Et mihi quae possim dare tantum verba supersunt: Sed nostrum nemo vult sibi verba dari. Nil dare non fas est, vanum est dare verba. Quill ergo Restat 3 Verba dari qui sibi nolit, emat.

C Armina portanti, Praesul, tua janua clausa est:

Munera portanti janua tota patet. Praesulis ergo tenes persecti munera solus: Quippe animo cujus munera sola placent.

V I. Adt Tιbi vanis aecera Ita restituen dum duximus hunc versum; neque enim aliter constare posse videtur aut verbo. rum sensus, aut Latini sermonis structura , in quorum utrumque peccant Omnes libri, in quibus legitur, As ego ne insem tu. - - 'uratque adeo in eundem fere iacidere err rem , quem ad ters ro 3. Silvarum supra adnotavimus.1 O ime Rexl And. Hari, unum vis id, λιnceps,D-

407쪽

Do quod adest: opto quod abest tibi: dona darentur

Aurea, sors animo si soret aequa meo. Hoc leve si credis, paribus me ulciscere donis: Et quod abest, opta tu mihi: da quod adest.

SEra, Iacobe, quidem sunt, parvaque munera noctra: Hac in re vitium si quod inesse putas, Ne sectare meam, sed contra corrige culpam, Et cito, sed larga munera redde manu.

Εlizabethae Aulae misit. . Quod te jampridem fruitur, vIdet, ac amat absens, Haec pignus cordis gemma, dc imago mei est. IVon est candidior, non est haec purior illo. Quamvis dura magis, non mage firma tamen.

QUOD tibi parva damus, multi te ducere parvi,

Atque ea non hilari sumere fronte putant. ιx alie malas linguas, maledicta, Jacobe, refutat Magnaque munifica dona repende manu.

Buchananas Ianum alloquiIur.

JANE pater, solus partes qui versus in omnes

Quicquid habet tellus ante retroque vides: Erospice quae possim non dedignanda Kalendis Saxonidum dominae mittere dona tuis. 7 Me, puto, scis inopem, de Dis non ditibus unum, Et veteri tantum simplicitate rudem. Posce Deos aliove dat opes Saturnia, formam Pulchra Venus, cultum flava Minerva animi. R. At Dea nil istis eget haec, cui dona parantur ιJuno opibus, studiis Pallas, & ore Venus. . Posce tuas Musas: sunt di sua dona Camoenis, Parva licet, magnis non male grata Deis.

408쪽

EPIGRAMMATUM

B. Quae dent Pierides tenues modo verba supersunt: Nemo, reor, sanus vult sibi verba dari. . Pacem adeas igitur: nam Pax, ditissima Divum, Commoda quae cupiant Croesus & Irus, habet. B. Haec quoque Saxonidae jam Pax dedit Heroinae, Atque omne in regno jus dat habere suo. . At tibi res quamvis desit, puto, vota superiunt: His opibus diti par potes esse Midae. B. Dicis opes inopes: sed & hinc vix munera spero, Cum videam votis vix superesse locum Ecquid enim huic optem, cui λrs virtusque benigne Et natura suas accumularit opes p . Cuncta licet superent, superest quod ditibus optes, Perpetuus vitae petitet ut iste tenor. B. Hac sequar: a votis, quibus unis esse benigno Sors mihi dat, Xenium auspiciumque petam. Sit tibi qui nunc est animus, Regina, perennis, Caeteraque haud animo deteriora tuo. Annuit, di Ianus mihi vultu arrisit utroque, Et mea dicta ratam jussit habere fidem. XI. Ad Dannam navanam.

SI nisi pro genere dc meritis. Havaria, dabuntur

Munera, rarus erit qui tibi dona feret. At si mente Dei pura sine munere laeti Placentur, salia vel sine thure mola: Proxima Dis. etiam cur non te, Virgo, reamur Posse animi pura simplicitate capi Hac ego spe fretus, quamvis exilia dona. Ingenii scelus carmina mitto mei. Quod si rusticulum non dedignabere vatem , Promta erit obsequio nostra Thalia tuo. XII. Ad Milaredam Galismi Caecilii uxorem, matronam virtute N eruditisne praestantem.

MUNERA quae tibi do Iani, Mild reda, Kalendis,

Ditia si non sint, commoda forsan erunt. Non Arabum messes, gemmasve Oriente petitas, Sed tibi do, noster qualia reddit ager. Quae neque latrones possint, neque tollere iures Clam, nec, si cupias, perdere, perdideris.

409쪽

- LIBER III.

Non tibi' si donet quicquid Tagus egerit auri, Muneribus nostris uberiora dabit. Quod si magna putes, nullo sumtu atque labore Maxima de simili reddere messe potes. Parva licet credas, sunt & sua commoda parvis: Parva quod exspectet qui tibi parva dedit. Denique qualia sint, bona, parva, exilia, magna, Ipsa jube, arbitrii res erit ista tui. Nec mihi, si cupias non aequa rependere, fas est, Reddere nec melius deteriusve potes. Nulla tamen magici latet hic insania cantus, Nec mala Daus: animo sint procul illa meo. Scire cupis quo tanta cadant promissa Libenter Quodcunque optaris tu mihi, id opto tibi. XIII. Ad Eandem.

QUOD, Mild reda, mihi carmen pretiosius auro

Miseris, ingenio gratulor usque tuo. Atque etiam grates agerem quod miteris aurum, Id nisi dixisses desipientis opes. Si tamen hunc inoibum tibi senseris esse molestum, Nemo tibi medicus credo negabit opem. At si quem scabies, rabiesve poetica veXet, Sanari epota vix queat Anticyra. Quid, quod & hanc rabiem gravius symptoma sequatur, Addita pauperies vatibus utque comes pQuod nisi vitaris peltis contagia, donis Carmina si certes vincere nostra tuis, Prospice ne morbum mutes, di garrula egestas Sit tibi, dum fatuas das mihi divitias. XIV. Ad Eandem.

NI, Mild reda, tui viri, patri si

que Moverer reverentia, haud abireti si doneιJ Editio anni Isy , &Com-

melin, qua donet 1 Scire cu's. q. t. c. pro sep LibenterJIta distinguendam arbitror sententiam ἔGenev. tamen I 84 &-Commet.& Hart. Scire c. q. t. s. promissa rubemer,

Impune hoc facinus, meas Carnocin

Quod corrumpere nixa sis, & auro Castas

autem S. e. q. t. e. promusa , oberuncunque, de c.

410쪽

EPIGRAMMATUM

Castas prostituas prius puellas,

Contentas nemorum antea viren rum

Umbris, frigore sontium sacrorum, Rivi & murmure leniter strepentis: At nunc barbarico superbientes Luxu, & divitiis tuis, priorem

Vix norunt comitem, morasque nectuntari me segnius audiunt vocantem.

At tu, si sapies, dehinc cavebis ista me ratione provocare. Quod ni seceris, hanc benignitatem Poenitentia protinus sequetur. Sic te carminibus moleste habebo, Sic canam tibi, & obstrepam usque& usque, Donec percipias, nec absque da

mnos

Quanto carmina laetius refundat Nostra haec area , quam tua arcae

nummos.

Exempliumque dabo tibi tuisque, Ne nimis facili benignitate Quis certare meae loquacitati Vicino monitus velit periclo.

poetam.

Aula non putat, & vocat poetam. Nam si crederet esse me poetam, ΑVarum, puto, non putaret esse. Aut si crederet esse non avarum, Non pro carminibus malis, ineptis, Incomtis, mihi reddidisset aurum. Quid caussae rear esse cur rependat Probo rusticulum aula carmen auro , Aula tam sapiens, di erudita, Nec naris, neque judicandi προ napAt at, iam videor tenere caussam, Quae pro carmine dat malo bonum

aurum,

Non dat carminis aestimationem: Nec suum studium indicat legendi, Sed fastidia vitat audiendi, re me scribere, sed monet silere. Et recte monet illa , si poetis Loquendi modus esset, di silendi.

QUOD tibi vis tacito voto, quod mater aperio, Hoc tibi sors cito det, filia Caecilii.

CU CID Ε S, Antoni soboles generosa parentis, Et sobolis doctae doctior ipse parens , Non ego Pieridas, vobis in vota benignis, Nec precibus Clarium sollicitabo Deum. Cucides Aonidae mihi erunt, pater alter Apollo, Ingenio vires sussieletque meo. Inde

I Vobis in vota bis strii J Quidam bonia dum; sententia enim est , Si uti bene eeησι Iegendum malint r Re nihil mutanis votu mers --atis.

SEARCH

MENU NAVIGATION