Georgii Buchanani ... Opera omnia, historica, chronologica, juridica, politica, satyrica & poetica ... curante Thoma Ruddimanno, a.m. cum indicibus rerum memorabilium, et praefatione Petri Burmanni, in duos tomos distributa item, rudimenta ... access

발행: 1725년

분량: 788페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

399 LIBER III.

Inde mihi surget xeniorum maxima merces, Largaque de vestra munera fruge dabo. Ludere me forsan perseicta seonte putetis: Quod fieri alterius merce benignus amem. Non ita: nam eum det Deus omnibus omnia, laetus Accipit e donis munera parva suis Vos quoque germana: Dis tot virtutibus aequae, Et studiis docti docta propago patris, Este Dei similes, nec munere ' pendite mentem: Muneribus pretium mens generosa facit. XVIII. Ad Pacobum Morariae Comitem.

SI magis est, ut Christus ait, donare beatum,

Quam de munifica dona referre manu: Aspide quam faveam tibi: sis ut dando beatus, Non renuo fieri, te tribuente, miser. XIX. Ad Matthaeum Leviniae Comium, Scotiae Pro regem.

CV M mihi quod donem nil sit, tibi resque supersit;

Accipe, cui dones officiosus opes. Non ego sum nimius voti: ex tanto aeris mervo Suffcient animo millia pauca meo. Denique da quidvis, podagram modo deprecor unam: Munus erit medicis aptius illa suis.

I. 4 APOLLO Et MVyAE Ex LES. SEDIBUS extorres bello, ad te fugimus, una

Musarum caste quae pia sacra colis. Non querimur: magna exilium mercede levatur, Si fruimur vultu nocte dieque tuo. Est mihi carmen Hymen, lusus, Convivia, cantus, Materia aetati non aliena tuae. Sit procul a tragico semper tua vita cothurno: Et mihi ius hostes sit celebrare tuos.

I PMd e mensemJ Ita utraque Genev. CommeL di Hart. alii autem omnes,

Digna& Hart. mollia pavea. '3 Apollo ct Musa exuisJ Iloe carmen , quemadmodum di sequentia, in nuptias Matrae scriptum videtur.

412쪽

EPIGRAM MATUM

Digna Dea tibi sunt facies, virtusque genusque: Concinet ergo inter te lyra nostra Deos. Suffcis aeternum mihi s ola in carmina: nulla est Sanguinis heroi tam numerosa domus. Ni Dea nata fores, mihi tanta potentia fandi est, Protinus ut faceret te mea lingua Deam. Cura mihi historia est, ut per me mortua Vivant, Stent sua virtuti praemia, poena malis. Caetera consequerer numeris facile omnia, tantum Virtutes possem si numerare tuas. Digna coli coelo, terras colet sidera nosse Si juvet, hic duce me, sidera nosse potes. Metior hoc radio terras, mare, sidera: monstro Quam parvo humanus ludat in orbe labor.

II. Pompa Deorum in nuptiis Mariae.

I. DIANAEQVinque mihi fuerant Mariae. pater alme, ministrae, Et decus, & nostri gloria prima chori.

Hoc numero comitum coelo caput alta serebam:

Sumque aliis nimium visa beata Deis. Nam Venus & Iuno successibus invida nostris,

Unum de numero surripuere meo: Et nunc orba cohors numero sibi displicet, uno Pleiadum languet ceu minor igne chorus. Audeat hoc deinceps exuta licentia frenos zobjiciat saevis incomitata feris. t. IUNO. SIT tibi venatus, mihi sint connubia curae: Contenta ossicio sit Dea quaeque suo. 3. VENUS.CESSET amor, pariter cessabunt foedera rerum:

In chaos antiquum cuncta elementa ruent.

4. CERES. SI parili cunctae fugiant connubia voto, Rara tui fiet, Delia, turba chori. s. PAL.

413쪽

LIBER III.

s. PALLAS. SI pariter fugiant omnes connubia nymphae, Nullus erit posthac virginitatis honos. 6. SATURNUS. SI tibi fas fuerit tardis arcere puellas, tCur mihi fas non sit praesecuisse mares 7. M A R S. UNDE mihi miles, s totum transigat aevum Fcemineum in sterili virginitate genus

8. MERCURIUS. FRUSTRA & ego doceam eloquium, liquidamque pamiae stram s

Et celerem Eoa merce onerare ratem.

o. APOLLO. DELIA parce metu, meaque haec simul accipe dicta,

Quae tibi veridico' prae ius ore cano. Iuno vocat, Mariasque tuas jubet esse maritas, Castaque legitimi jura subire tori. Multiplicesque tibi Marios Mariasque rependent, Accrescetque tuis longior ordo Cnoris. Semper prima novae sobolis tibi serviet aetas: Proxima Iunoni: caetera fata vetant.

Instar erant forma, moribus, Ingenio.

Quinque Deum dignae thalamis, si jungere taedas Mortali superos ferrea ista sinant. At nunc florentis cum pars jucundior aevi Tota sit in castris pene peracta tuis, Altera militia est, atque altera castra sequenda sIamque viris aetas serviat apta viro. Sic vicibus variis rerum immutabilis ordo Permanet, & constat mutuus orbis amor. M. OL-Tem. H. E e e

414쪽

Sit Maria ut taedis altera juncta novis. Connubio quantum sociat Venus aurea, tantum Detrahitur numero, casta Diana, tuo. Unaque jam superest Mariis de quinque Dianae :Haec quoque jam socios respicit una toros. At vos quas comites di3nata est candida nuper Delia virgineis a clare choris, Sic Veneri Iaetae laetam exercete juventam, Augeat ut choreas casta Diana suas: Proque una Marias multas donate Dianae, Ut Veneri sponsas sceneret illa novas. Ut chorus alterius storescat uterque, vicissim Sentiat alterius semper ut alter opem. Sic mutant elementa vices contraria, sese Assidue perimunt, dc Perimendo novant.

III. Pompae Equestres.

I. Turma cita hiopum. FAMA tuae virtutis ad haec nos littora traxit, Unde venit calidi mollior aura Noti. Fama tui Reges tanto super altior omnes, Quam tuus a nostro dissidet ore color. Ergo ubicunque lubet devotis utere dextris, Sive magis ratibus, sive placebit equis. Experiare fidem bello vel pace licebit, Serviet imperio vitaque morsque tuo. a. Turma Septemrionalium Equisum. NEC minus Arctoas sparsa est tua fama per oras, Nec minus Eoas, occiduasque domos, Quam per inaccessias Libyae squalentis arenas, Nec minus hoc coelo pectora tangis honos. Sunt animi, sunt dextrae animis servire paratae, Et mens imperium promta subire tuum.

corum exercitu. Homer. Iliad. .. 32O. exercere.

Ovid. Epist. III. 9

415쪽

LIBER III.

Si soriuna animis fuerit, si viribus aequa, Officiis in te non prior ullus erit. 3. A Neptuno missa turma. MYmpha inter pulchras pulcherrima Neptuni nas, I Nympha Caledoniae gloria magna tuae: Sola opibus digna Oceani, cum murice gemmis, Quaeque arbor tacta est Gorgone facta lapis: Nos tibi caeruleis Triton submisit ab undis, Iussit 8c haec domini nomine ferre sui Utere Neptuno, seu viribus est opus undae, Sive ratis, celeris sive erit usus equi. Si minus hi placeant, sic cogita, in aequore natos Assuetos solido non satis me solo. 4. Equites versicolores. HAE C acies equitum sub versicoloribus armis, Fortunae faciem fulget amicta suae. Tu modo si faveas, etiam fortuna favebit: Uirtuti comes est scilicet illa tuae. s. Equites qui in galeis ferebant Palladem adversus eos gusCupidinem ferebant.

URE, sed imbelles, puer, ignibus ure puellas:

Bellica belligerae tela relinque Deae.

PALLAS adest, hasta metuenda & Gorgone saeva: Qui locus hic jaculis, parve Cupido, tuis 7. Alius. CAECUS Amor, sapiens Pallas: temerarius illi

Impetus, huic ratio tela manumque regit. Exitus in dubio non est, si casus inermis Conserat armata cum ratione manum.

IV. Pota. Π Ρ' F cta habent omnes libri, tacta. V. Ovid. Mel. 4.

416쪽

EPIGRAMMATUM

IV. Pompae Deorum Rusticorum dona ferentium Jacobo VI. & Mariae matri ejus , Motorum Regibus, in coena quae Regis baptisma

est consecuta.

I. Sauri Regi. SIlvestres tibi Satyri dona At cum veniet robur ab annis Damus agrestia, ruris alumni Capies acribus ipse Molossis Volucres laet i ruris alumnos, Capreas , Claudes retibus apros :Et praevertere solitos ventos Disces strepitu saepe quod urbis Male confisos pedibus cervos. Jure anteferat rura voluptas. a. Nereides Reginae marri. VIS dura serri marmoris Arcana vis haec Indico Magnesii contagio , Nos traxit huc a littore, Imbuta vertit algidam ' Ut non trahat potentius Ad Arcton acrem cuspidem. Ferrum silex Heracliar Cuicunque virtus imbuit Virtutis ut propius tuae Potenti vi praecordia, Claro fruamiir lumine , Te spectat unam, cardini Et patriis munusculis Cuicunque coeli subjacet. Tenemur observantiam.

3. N ades Regi. NON sie lucistri viator ortu Quare munera N ades pusilla

Gaudet, navita non serenitate 3 Haec damus tibi: nec tamen pusilla , Felix, pusio, nuncius tui ortus Si non munere pectius aestimetur, Nostra ut pectora moesta recreavit. Verum e Pectore munus testimetur. 4. Mani Reginae.

VIRTUTE, ingenio, Regina, & munere formae

Felicibus selicior majoribus, Conjugii fructu sed felicissima, cujus

Legati honorant exteri Cunabula :Rustica quem donis reverentur numina, silvis

Satyri relictis, N adesque sontibus. Faunos in melius properantis pignora secti Rusponsa serre coeli tum Rex haec iubet: nis

417쪽

LIBER III.

Omnis in hunc rerum consensit machina Regem ἰNon sorte lectum aut lege, sed fato datum.

Non aliter quam natura novere magistra. Monstrante nullo, apiculae suum ducem. s. oreades Regi.

MONTANA dona montium

colentes

Secreta oreades nunc damus tenellos Catulos ferarum: firmius vigebit Cum Corpus annis , acribus Molossis Sequeris ipse capreas fugaces, Aprosque claudes nexibus plagarum: Ni forte malis avios per anfractus Nemorum , relictis capreis , Napaeas Captare capreis non minus fugaces, Seci capreis capi minus paventes: Cupiesque silvarum horridos reces sus Praeferre forsan oppidis superbis.

VALENTINIANA.

FESTA Ualentino rediit lux: frigora languent,

Et liquat horrentes mitior aura nives. Iam propior propiorque novo se lumine vestit Phoebus, ec aurato purior axe micat. Findere jam tenero meditatur cuspide terram, Gramen dc in virides luxuriare comas.

Cortice laxato gemmas jam parturit arbos: Mitis init regnum jam Cytherea suum. Pabula persultant laetae pecudesque seraeque, Quisque sibi sociam jam legit ales avem. Inde sibi dominam per sortes quaerere in annum Mansit ab antiquis mos repetitus avis. Quisque lesit dominam suam casto observet amore, Quam nitidis senis obsequioque colat: Mittere cui possit blandi munuscula veris, Pallentes violas, purpureamve rosam: Quaeque suis vicibus nalcentia lassicit annus Munera, temporibus non aliena suis. Nos quibus & jam flos melioris decidit aevi, Nec niteant horti, nec renovetur ager Serta tamen dominae nostro ex Helicone petamus, Frigin

Ita omnino legendum, levissima mu- tri lexibus & communi horum carminum latione , oreadra, non Orca les, prout in o- inscriptioni repugnat, sed etiam sentenis ianibus libris habetur,quod non modo me- tiam aut nullam aut absurdissi in reddi

418쪽

NS EPIGRAMMATUM

Frigoribus nullam depositura comam: Et Veneri castae castum libemus honorem, Et veteres repetat sobria Musa jocos. t. Ad Mariam Flaminiam sorte Reginam.

REGIA, Flaminia, jamdudum sceptra teneres,

Si gentis aut virtus regia sceptra daret. Si det sceptra decus, dominaeque potentia sermae, Non decor aut forma est dignior ulla tua. Si midiis hominumque favent bona numina votis, Iam tibi regna hominum vota precesque dabant. Si Dea non stabilis rerum moderatur habenas, Surda aures, caeco lumine, mentis inops, Heic neque surda fuit, nec caeca, aut mentis egena, Cum tribuit dextrae eptra tenenda tuae rAt si caeca suit; si surda, aut mentis egena, Virtutem caecae credo fuisse ducem. 3. Ad Eandem.

CUNCTA tuo cum colla iugo det sponte juventus, O post steptrigeram forma secunda Deam:

Esse tamen caecam Sortem ne crede, quod aevo Me tibi mancipium deteriore dedit. Commendent juvenes aut forma, aut gratior aetas: At solet in senibus certior esse fides. Ut sua dant animos illis bona cunila, sic me Sors tenuis dominam demeruisse jubet. Ergo mei quanto minor est fiducia, tanto Major erit certam cura probare fidem. 4. Ad Eandem.

ACCIPE quos foetus tibi sertilis educat annus,

Flaminia, o aevi flosque decusque tui: Non capiti ornatum , neque enim splendeseere pulcher Externi cultus munere vultus eget: Sed magis ut noscas, ubi ver aspraeris anni, Quam cedant veri tempora verna tuo. s. Ad Eandem.

FLORET ager, florent horti, se floribus arbor

Induit: honori cuncta serviunt tuo.

Sed Diuili do by Corale

419쪽

LIBER III.

Sed tamen alterno lapsu natura recurrens Uariare poterat temporum credi vices, Ni nostri ingenii, quod jam defloruit, aevum Sterili in senecta parturiret carmina; Carmina naturae non edita sponte, sed aurae Tui favoris spiritum debentia. Ad Mariam Betonam pridie Regalium Reginam sorte ductam. REGNO animus tibi dignus erat: tibi regia virtus: Et poterant formam sceptra decere tuam. Fortuna erubuit sua munera sola deesse: Quae tibi nunc plena dat cumulata manu. Cumque tibi immunem dederit livoris honorem, Non satis est tardam visa luisse moram: Ni Regina, orbis longe dignissima sceptro, Gauderet regno laeta subesse tuo,

A N querar an potius fortunae munera laudem, Quae me Betonae mancipat imperio Quo mihi forma decens hoc temporer cum mihi nulla Spes superest, quod sit mutua cura mei. Si fortuna mihi melior, melioribus annis In me munifica sic foret usa manu: In cinerem subito cecidissem versus, eratque, Quod mihi vita brevis, poena futura leviS. Nunc iace sors lenta torret, nec dat mihi vitae Gaudia, nec subitam dat mihi mortis opem. Sed seu vita manet, vel mors, hoc gratulor unum, Sub dominae arbitrio est vitaque morsque mea.

i U IE. melior meritis mihi sors, Betona, dedit te, Haec cito sed meritis det precor aequa tuis.

HORRET hiems, nec prata nitent, neque floribus horti,

Unde queam dominae serta parare meae Quique suit cultu Musarum sertilis hortus Ingenii, aetatis frigore stringit hiems. Si tamen adspiret Zephyrus Betonidos aurae, Hic etiam in vernas luxuriabit opes.

420쪽

Urgetque prellais resium : di progeniem

GEORGII BUCHANANI SCOTIMIS CELLANEORUM

LIBER .

I. Ad infictissimum Franciae Regem Henricum II. pos victos Caletra. ΟN Parca fati conscia, lubrica Non sortis axis sistere nescius sNon siderum lapsus, sed unus

Rerum opifex moderatur orbem:

Qui terram inertem stare loco jubet AIquor perennes volvere vortices, Coelumque nunc lucem tenebris Nunc tenebras variare luce:

Qui temperatae sceptra modestiae Dat, & protervae fiena superbiae :Qui lacrymis scedat triumphos, Et lacrymas hilarat triumphis. Exempla longe ne repetam: en j

Fractusque Zc exspes, quem gremio suo

Fortuna solum, nuper Omnes Per populos tumidum serebar. Nec tu, secundo flamine quem super Felicitatis vexerat aequora, Henrice, virtus, nesciisti Imbriferae fremitum procellae. Sed pertinax hunc alius adhuc premit, x adimimspmum Franciae Ruem Edit. Rob. StephanI I s , De calcio nuper ab Fiducia pari tumentem

Clade pari exagitat Philippum. Te, qui minorem te superis geris, Culpamque fletu diluis agnitam, Mitis parens placatus audit, Et solitum cumulat favorem: Redintegratae nec tibi gratiae obscura promit signa. diuti algido Nox Capricorno longa terras Perpetuis tenebris premebat; Rigebat auris bruma nivalibus, Amnes acuto constiterant gelu, Deformis horror incubabat Iugeribus viduis colono: At signa castris Francus ut extulit Ductorque Franci Guisius agminis, Arrisit algenti sub Arcto Temperies melioris aurae. Hiems retuso languida spiculo Vim mitigavit frigoris asperi: Siccis per hibernum serenum Nube cava stetit imber arvis. Stravit quietis aequora tactibus Neptunus, antris condidit AEolus Ventos, nisi FrancMIecundo Flamine qui veherenu carinas. Per arva nuper squalida, de ignibus

SEARCH

MENU NAVIGATION