Georgii Buchanani ... Opera omnia, historica, chronologica, juridica, politica, satyrica & poetica ... curante Thoma Ruddimanno, a.m. cum indicibus rerum memorabilium, et praefatione Petri Burmanni, in duos tomos distributa item, rudimenta ... access

발행: 1725년

분량: 788페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

711쪽

SUPPLE

subaudi Ego: Scribimas, subaudi s. In hoc autem senere frequentius figuratis quam integris utimur , nisi certis quibusdam de caussis. Interdum abeth pronomen Ille, aut aliud

similis significationis : ut Diomus es medio us, tamen scribit pueris,pro, tamen ille, vcl idem, vel is scribit pueris. Verba non raro subaudiuntur , praesertim verbum s Sumi stre in omnibus modis, temporibu , numeris &personis, praeter imperativum: ut Omnia vanitas , ubi subauditur. funt. suamvis omnia vanitas, subaudi snt. Hinc mihi prima mali labes, subaudi erat. Promid ultorem, subaudi futuram esse vel fore. Similiter quum ad interrogationes respondemus, si verbum in responsione non adhibeamus , necesse

est id subaudiri quod in quaellione positum est: ut guis scripsti haec 3 Si

respondeas, Thomas: oportet subaudias, sui'sit. Quod si in interrogatione verbum fuerit primae personae, in respondendo subaudietur verbum secundae personae : ut uot versus seriast Si alter respondeaI, Decem, necesse subaudias scripsisti. Sin ver-hum in quaestione fuerit secundae personae , subaudietur in prima: ut hic, Suot annos natus es 3 Si respon. deatur , Decem, subaudi natus num. quem vocas p Nicolaum, Cur LANeriau J est accusativi casus p Quia semper dictio per casus inflexa, in

respondendo contentit in casu cum dictione interrogationis ad quam respondet: ut aeu m recitas ξ Virrisium. Nisi sorte verbum cum aliis dictionibus aliam constructionis rationem obtineat in quaestione, quam in rein

sponsione et ut Emistise tanti Z Imo

MENTA

vilius vel ripis. Damnat ne es furuan sacrilegis y Imo utroque. Cuius est his liber Meus, non autem mei. Similiter ante verba subjunctivi modi frequenter subauditur imperativus De J cum conjunctione tale velut Mittas , pro , fac mittas. vel fac ut mittas. Interim sola conjunctio : ut Pelim mittas , Careat saccessibus opto, pro, O mittas, αι ca

reat.

Similiter subaudiuntur participia:

nempe ubi duo nomina, aut nomen

cum pronomine ponitur in ablativo consequentiae sine participio, necesse est participium Eus, etiamsi inusitatum sit, subaudire: ut C are dc Bib is Con libus, pro , entibus Con-βlibus. In hoc autem genere figurata constructio solum usu recepta est. Similiter praepositiones ablativo servientes saepe desunt: veluti A. cum . e , vel ex , pro , dc in: ut AD cibiades intestino malo patria liberaIa, pro, ab iηtestino malo, &, Duo iuvenes candidis equis apparuerunt, Pro, cum candidis eq&is ι & , Profice tela manu Ianguis meus, pro, e manu; dc,

Multam ille terris iactatus V alto,pro, in terris, in alto.

Interdum duae aut plures sententiae conjunguntur per unum verbum,

adjectivum, aut participium singulare , quod in singulis clausulis subauditur , in una solum adhibetur;& convenit cum aliqua dictione clausulae in qua ponitur: ut Cicero scribis, S Homerus, Y Virgilias. O- tutius erat Aditus, o Horatius. Hoc autem genus loquendi figuratum

712쪽

νatum est, figura autem vocaturZ--

SYLLEPSIS.

Interim diversae clausulae, hoc est. quae habent dictiones diversorum generum , numerorum, aut personarum, conjunctas Cum verbo, adjectivo. aut participio, quod quidem

singularis sit numeri, Convenit cum proximo appellativo aut nominativo casu: ut

Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem. Utinam aut his surdas,' aut haec ma .ra facta sit. Hic illius arma, hic currus fuit. Sin autem adjectivum aut participium sit pluralis numeri, cum prae stantiore dictione aliarum clausti l . rum conveniet in genere & per

sona.

Ex ganeribus masculinum est praestantius foeminino. Ex personis praeitat prima secundae di tertiae: seeunda vero tertiae.

Exempla generum. Pater V mater mortui sum.

Personarum:

Eta ij iu discimus, Tu , ille di

stris. Similiter in eadem clausula in secunda forma appositivae constructi nis, si suerint duo nominativi diversarum personarum, verbum Conveniet cum prae stantiore: ut 'O Nο- mas scribo. Haec autem sorma semmonis est figurata : figura vero vocatur Bllebs. Multis item aliis modis dictiones

in altera duarum clausularum omi tuntur, quas ex altera repeti necesse est, ut persectam orationem essicias:

ut Maisi mortales peste perure , plures ferro recidere, pro , plures mortales. Sol auget ventos cu comprimit, pro . comprimit ventos. Est doctiis quam ego, Pro, quam ego sum. Scribis meistius quam sηte, pro, quam ante ser psit, aut feribebat. Hujuscemodi voces sere subam diuntur, quum Clausulae Conjungum tur per dictiones quae mutuam inter se habent connexionem, & quae sibi invicem respondent: cujusmodi sunt, nutus, quantus: Non modo , sed etiam: ram, quam: Ba, fc: aedes,st: cum similibus. empla. Cantum reposui, fgustum tu, Pro, ea re fuisti. Non modo nobis invidet, sed etiam tibi, pro, tibi invides. Sic visit, ut ego, pro , ego viveι Tam est lactis abunὸans, qaam pecoris,m, pecoris abundans. In his omnius subauditionibus, si dictio quae

subauditur, fuerit penitus eadem in omnibus suis accidentibus cum dictione quae in alia clausula adhibita est, figunt vocatur Zeugma. Sin autem diversi generis, numeri, casus, person V, modi aut temporis fuerit, figura erit ΘΩ2sis.

PROLEPSIS. Quum generalis dictio, quae in

multitudinis numero sere praecedit, rursus in partibus intelligitur, nec adhibetur, figura vocatur Prolepsis ut Aquilae volant, altera ab oriente, altera ab occidente 2 in quo exemplo

dictio aquila J bis intelligitur, ut

plenam essicias constriactionem. Nos scribimus, tu versus, ego prosam: ubi subaudiendum est Scribis & Scribo. T i t i DIδα

713쪽

Dareum staream , alto indoctu . ab ara doctas: ubi bis subauditur Ha M.

Auctores etiam interdum aliam in rationis partem pro alia ponunt, ictum sermo figuratus est: figura viro appellatur Euallage , ut nomen pro adverbio: ut, Sue recens orto:&, Sublime volaι, pro, receno δέ sublimiter. Aut pronomen loco nominis r tu Non ea vis auiso, pro, tanta vel talis. Et, - ιaa humaniἔa1 es, Pro, qualis, Aut verbum loco nominis ,.ut Scire suum uilia, Pro .. scunti Participium pro nomine tribus modis. Quum laeo appellativorum ipsis utimur: ut Cupiens litiam, δε- Deus laborum. Quum recipiunt comin Parationem : ut Doctus, doctior. Quum aliter componuntur quam verba a quibus descendunt: ut Deceo, indoin

Praepositio pro adverbio. ut Pu Jpro postra, di fame J pro anteal

Adverbium loeo nominis, ut Sis visa erat, pro talis. Genus unde Latiamam, Pro, a 'st. Hinc illae lacomae,pro, ex hoe. Et conjunctionis loco,

ut quando ei subjungitur Tamen: ut Cum praevideris, tamen non a viri.

Conjunctio pro adverbio .ut salin

loco Profecto, aut Cerre. Interim unius panis orationis species commutantur, utpote appella' ivum pro alectivo e ud Dardanas citas arma, pro, Da daria. Aut unum pronomen pro alio ponitur : ut Vivite frieras, qui aes est fortuna pinacta Iam sua , pro ν ε'

Amabat.

Aut activum pro absoluto aut passivo: ut Sistunt amnes, terrae sis δε- hiscunt, pro , Stant, aut fluuntQ. Saepe etiam praeterita verborum neutrorum abisutorum quae adsignuficant locum, in significatione passiva videntur ponit ut Au. et urinu ,-iit corm. Surrexis, ve Panicipium passivum pro activo: ut tacitas pro tac. s. Una praepositio m altera: ut Maisa svo Priamo raguam, P , de

Priama

Adverbia Ioci sepro adverbiis rem poris : ut Hic & ui, pro Tunc Conjunctio copulativa , pro di iunctiva: ut Subjectissique urere sam mis, pro, subjectisve.

Interim unum accidens ejusdem partis pro alia poniLur, velut casus pro callu : ut Prosere tela manu sa guis meus, pro, mi. II clamor caelo, pro, ad caerum.

Genus pro genere: ut Validi si

cra, pro, validae. Numerus pro numero: ut Medi

que ex hoste mepti , pro , mediis ex hostisas, dc, Pars volucres factae. Persona pro sia: in omnes agau. Me super caelos sunt, pro estis. Modus pro modo: ut Racile omnes p.rferre ac p*i Pro perferebat ac

patia Mar. Tempus pro tempore 2 ut Accedo

714쪽

GEORGIUS BUCHANANUS

LECTORI.

OUUM jam ad umbili m perductus inet his Libellus. mihi

visus sum non ab re Dore. se Lodoici vivis epistolam Deratione studii huc adjicerem. Non tam ut vacuas explerem paginas. quam ut ue malos medicos imitatus esse videar, qui laborantibus saepenumero pharmaea praescribunt . caeterum rationem tuis utendi penitus omittunt: quam qui non in omnibus rebus tanquam scopum intuetur. is quae alioqui utili ma sunt, ea frustra S ad usuum usum sbi eo arata esse sciat. Praeterea at libritas ia Miam . ita e uua ad matrem, atque adeo ad sciam is tuendam mi es: in qua quum de aliis rebus plurisus. eum de his Rudimentis habes eruditissimi viri judicium. Vale. cs fruere.

IOHANNES LODOICUS UIUES

CAT HARINAE

Regina Angliae Patrona unica, S. JUSSISTI ut brevem aliquam rationem conscriberem. qua in

Maria filia tua instituenda praeceptor ejus uti posset. Parui libens tibi, cui in rebus multo majoribus obsequi vellem, si possem. Et quoniam institutorem illi doctum in primis hominem ac probum, ut par erat, delegisti, res velut digito indicasse fui contentus: ille reliqua explicabit. Quae tamen aut obscure tradura, aut praetermissa a scriptoribus Artis Grammaticae putavi. ea paullo pluribus consignavi verbis. CHRISTUM precor ut haec docendi ratio 3c ad eruditionem & ad virtutem filiam tuam impense juvet. Vale, & hunc meum animum addictissimum majestatimae scito. Oxoriae, Non. Octob. M. D. XXIII. T tit x

715쪽

RATIONE STUDII

LECTIO. LI TE RARUM sonos doceatur

plane, diserte Sc exacte Proserre : neque enim parum ad imequentem institutionem interest, quomo do didicerit elementa dc syllabas pronuntiare. Sciat ex literis alias esse Vocales, alias Cosnantes: quot sintillae , quot istae; dc eur sic dictae. Esse ex consonantibus alias mutas quae a se incipiunt , dc finiunt in vocalem e ut b . c, de sic vocantur,

quod quum stri incipiant, nisi suc-ἀurrat vocalis, obmutescunt. Alias semivocales dici: ex iis quasdam Iiquidas , ut r. Tum duas ex vocalibus, i dc u , transire in consonantes, quum . post eas sequitur vocalis, cui in sono junguntur, ut vivo, conjicio, vinum, vulpes. At in Graecis dictionibus nunquam ἰῶτα fit consonans; ideo nec Iacobus, nechannes Consonantem j. habent. Vconsonans apud eos est βῆτα, vocalis a est ου diphthongus , quocirca assuescat scribere u vocalem nac so ma, propter Graeeum o quod saepenumero apud Latinos in a transit:. - Θila, Sulla; obur, Tabar: &eonsonantem hane v, propter Graecam. Θdaba dicitur quase comprehensio literarum, sed ex sola vocali potest fieri syllaba: ut Metria,IESUS

Tum discat lyllabam conitare, aut eX ivocali sola, aut ex vocali dc consona te, auteX vocali di consonantibus. Sine vocali nunquam fit syllaba, dc quot sunt vocales, totidem syllabae. M. vocalibus fieri Diphthongos quatuor rduas scribi& proferri, duas scribi&non proχrri, nisi quod paullo cras.sior eli sonus, quam si esset vocalis simplex. Eadem in literis Graeciso tandenda, ut emendate sciat in utraque lingua legore. Infigenda haec sunt dc inculcanda, ut recte literaru& syllabas proserat, nec ullum insit

in ore vitium.

PARTES ORATIONIS.

Deinde sciet esse apud Latinos octo partes orationis, quatuor varia. biles , dc quatuor invariabiles. Ex variabilibus. quae significant aliquid fieri, dc inflectuntur per modos &tempora, dicuntur Rrba. Quae declinantur per cassis , dc significane aliquod fieri in tempore, dicuntur Participia. Certa quindecim lune Pronomina: reliqua Nomina. Ex inis variabilibus certas quinquaginta esse

Praepositiones. Eas vero quae coninjungunt partes orationis, vocari ciuis I n

716쪽

LODOICUS UIUES-DE RATIONE STUDII -o, INPLEXIO NOMINUM.

ignificantis, quae vocantur Ate χ- - Dς γζx nomina inflectere, & d I Uiones , reliquas Adverbia nominari. quς-ΠOminum genera, Ma. Haec situ a nobis crasse ac ruditor s quod signatur hae voce, utcunque ostensa, sicut & alia in hoc , quod ista, Lee. libello omnia, ningis ut intelligantur, quam ut eXacte a nobis tradan.

Inter haec omnia det aliquid temporis formandis literis , non tam e leganter, quam velociter, ut si quid

praeceptor dictet, ipsa suis scribat digitis. Si quem auctorem legat. &vel verbum , vel sententia placeat, excerpat. Magis haerent memoriae, quae nos ipsi scripsimus, quam quM alii: interim etiam dum scribimus, animus a cogitatione rerum, sive te .vium, sive turpium, avocatur. Versus, qui ad imitationem proponuntur , contineant gravem aliquam sententiolam , quam juvet edidicisse ;nam toties rescribendo , necesse est retineatur. Dabitur opera ut initioialtem imitando castigate scribat

MEMORIA.

Memoriam quotidie exerceat, ut

nullus sit dies in quo ipsa aliquid non ediscat. Sie & acuetur ingenium, de Deillimam sibi ac promt Mimam

parabit memoriam, ut postea quaecunque libuerit, nullo retineat negotio, ec firmissime. Duramque in Neurrum, quod hoc. Commune, quod bie dc haec. Omne , quod hic, haec,

hoc , aut per tres voces. Dubium,

quod signarur per ista duo, iis vephiser id est, quod, si volumus, pol est esse masculinum: ec, si volumus,

emininum : ut Margo, cortexe dicimus enim Amarus conex, dc amara eorare. Et inter Commune de

dubium haec est disserentia, quod quum omne genus pertineat ad adjectiva, communi quum additur adisiectivum , respiciendum est de quo sexu loquaris, dc sic addi genus ad

jectivi : quod postquam addidisti ,

non potes mutare de eodem loque:ret In ambiguo vero liberum est utrumcunque genus adjectivi libuerit addere, &' postquam addideris, de codem loquens potes mutare; ut si dicas, Albus canis, de mare, benedicis , de foemina , non bene. Et quum dixisti de mare, inbus ranis, de eodem non licebit dicere, Alba canis At de quacunque cortice loquaris, dices ut voles, AEuus corare, sive A ba eortex , & postquam illud dixeris de eodem loquens cortice , dices 'Alba cortex. Promiscuum , quod Graeci epicornum, non est genus , nam hic de natura rerum non loqui mur, sed de qualitate vocum: Subἀ

reliquam vitam, quae ista aetate pedi s Ilva, sive si stantialia, sive odeipiuntur. Initio poterit de nocte pellativa nomina dicuntur omnia rcubitum itura , attente bis aut ter praeter illa quae sunt omnis generis relegere quae memoriae mandari vo- haec vem dicuntur miraeia, si .e od

Iet, & postridie mane a se repo- jectiva. Illud annotabit propter do stere. hradjectiva, remita esse in subitaniat i e y tivis

717쪽

tivis genera, nam si adjectiva non horum. ec 'nimes, sive eonstr essent, nihil esset opus generibus, ui ctiones. Quinque sunt modi in ver- quum dicimus Emereor parrem, Ne bo: Indicativus, & quasi Narrari- Ddas hominem, Exclade canem, non vus , per quem reserimus aliquid ι refert cujus sit generis , si sit adden- in quo sunt quinque tempora, Pr dum adjecti m , tunc consideran- sens, tria praeterita, Sc futurum. Interdum est cujus sit generis. praeserita hoc est discrimen, quod per-Post haec tradentur numeri duo , sectam significat rem tam , sicut

nam dualem Graecorum non recipi- nomen ipsum sonat. Imperfectum Gmus Latini, nec magnopere obser- gnificat rem nondum fuisse perfectam vant Graeci. Tum casus seni in utro . aut transactam eo tempore de quoque numero: additur septimus. Cu- loquimur. Plus quam perfectum si-jus meminit Quintilianus, ec post gnificat rem perinam ante aliam eum Servius. ut Precibus Deum pla- factam, ut Veri ad te hora decima, eo. Vocasi s semper similis est no- tune e lecto surrebas, o mater tua jam minativo, praeterquam in quibus- fecerat rem sacram. ita praeteritamdam nominibus primae declinationis imperfectum & plus quam perfectam addi secundae. Nomina neutra habent aliquid aliud reseruntur, cujus minae sativum di vocativum similes no- tione aut immisinam rem, aut plus minativo, dc in plurali hi tres casus quam persectam denotant. Addunt finiuntur in a. Nomina composita sic nonnulli futurum perfectum , quod

declinantur ut sua simplicia. Hinc subjunctivi esse dicitur, id propter-

explicanda: Declisationes quinque: ea perfectum nominatur, nam si di- quomodo Prima Cognoscatur ex ge- Cas, aeuum carnabo, significas, internitivo: singulari vel plurali, dc quot cisandum : sin vero, α um caenaveis

habeat finitiones in nominativo, & ro, id est, perfecta caena. Imperariis ruemadmodum omnia nomina huius vus modus, quod per illum imper eclinationis finita in as vel in es sint must sed ec precamur hoc, & ad- Graeca. Hi ne inflectet nomina hu- hortamur. Duo dederunt huic tem-jus declinationis. Secunda quomodo pora, praesens ec futurum sabjunctivi cognoscatur, di quot habrat fines. huic modo , ut Dixeris , feceris: Tertia itidem, in qua sunt undecim praecipue cum negatione, Ne dixe

fines, a, , o, c, d, I, n, r,s, ,κ. ris, ne Meris: & negatione M. aut Hinc sequuntur auaria dc statua. neque , ω quam , non. Optativus ,

Post haec incipiet diicere congruen- per quem optamus Huic placet tiam adjecti si & substantivi in nu- esse quinque tempora, praesens ecmero, genere, &casu: in qua exer- praeterit- imperfectum, Utinam diaceatur aliquamdiu multis exemplis scerem, me teruum perfectum , Utiari opositis. nam didicerim, praeterisam plus quam

perfectum, Utinam didicissem, fusa-D Ε UERBIS. - , Utinam diicam. αδ-ctivus.

quia subjungit aliam Grationem: uvIam.ad verba veniendum, in qui- aeuum benefeceris, Miare. Quinque bus duo sunt noscenda: naturae ver sunt huic tempora, di solent ea imterdum

718쪽

rdum capi pro temporibus indicativi. Dehine In isivas cur dicatur, di quot habeat tempora. Addidit Thomas Linacer modum Potentaria Num, idque merito di docte. Hunc rades, quum paullo plus in literis promoverit. Exercenda est in modis & temporibus diligentissime, addita voei Latinae voce Britannica, quae illi respondet , dc usius otten.

dendus: nam Britanni ex proprio te vernaculae linguae nonnunquam in temporibus peccant. Haec ubi erunt cognita, sciat numeros esse in verba geminos, personas ternas. Interea instinet verba per quatuor

Coniugationes , simul discet quibus hae conjugationes inter se notis distinguantur : habebitque generalia quaedam de illis praecepta, quae spectent ad praeterita dc supina , ut in

Prima declinatione praeIerisum te minari in avi, supinum in arum: in Secunda in ui vocales, dc supinum in tuis varie; in Tertia nonnulla praeterita di supino exempli causia adserentur, nam res eth multiceps, in uarta praeteritum in vi syllabam, di supinum in trum. Quae excipiantur ab iis canonibu&, procedente tempore paulIatim cognoscet. Dehinc quae tempora ex quibus manant, icquemadmodum formentur. Tum veniendum erit ad eam, quae Graecis dicitur Bntaxis , Latine Constructio. Primum intellinat orationem nullam posse constare sine verbo. Nec ver.

Dum poste poni sine Iupposito , vel expresso , vel subintellecto , ut in prima persona dc secunda. Suppositum hoc de verbum quomodo dein ant Congruere, ne vitium admittatur. His cognitis, venietur ad quinque verborum genera. Activam

quod finitur in o , dc habet passivum

in M. Huic datur nomina ivas in re

agente , dc hoc est suppostum: datur auu simus in re patiente, seu recipiente actiam verbi, ut Maria a mat matrem suam. Sunt ex his ve bis alia, quae praeter istos casus admittunt genitivam, ut Deus accus, genas humaxum ingratitudinis, dia, perbus postulat superbum arrogantia. Alia dativum, ut Suari optima etiam inimicis, Da egenis necessaria. Alia accusativum, ut Ne doceas philomelascantum. Roga Deum bonam meuIem. Aliru ablatisum sine praeposivione, ut Exue pavonem plumis, quibas ornes c nem. Alia ablasivum cum praepos,

tionibu , vel ab , ves e, vel e via de . ut Audi jucundam fabeEam a μιν , ex patre, de patre. Istae possunt diei formae sive species verborum activ rum. Et casus isti praeter nomin tivum dc accusativκm rei agentis dc patientis dicantur casus speciales. Passuum verbum est , quod ex activo fit, addita rue ut Amor ab amo, in re patienti, seu quae fit, habet nominativum, de hoc est suppinium: in re

agenti, ablativum cum praepositio. ne a vel ab , vel dativum; interdum accusativum cum praepositione per. Casus speciales eodem modo manent in activa dc passiva, ut Maria amatur a matre , cst ornatur ab ea viris

ribus. Neutrum est quod finitur ino, de non habet passivum in re, nisi in tertiis personis: quandoque nomis nativum habet pro supposito. Existis alia habent genitivum post se, vel ablativum sine praepositione, ut Bonus homo iracundia caret, . ec Indiget oi solius. Alia dativum, ut, Ila ria inservit matri , dc Sapiens te pori parat. Alia cum praepositione jyn

719쪽

DE RATIONE STUDII. os

patre , Caritarus vitio , Docendus a bono magistro.

VERBALI A.

Sunt quaedam vocos, quae habent participiorum saciem , & sunt nomina quae tempus non denotant: ut Amans librorum , homo venerandus: erbalia nominamur. Sunt & ve

balia in or , quae formantur ab ultimo lupino: ut Amator , Dasior: dialia foeminina in tris , quae fiunt a verbalibus in tor, ut Amatrix: genitivo junguntur. Sciet ouae participia , quibus verbis veὲ adsunt, vel desunt : ec verba quae formulas generales in inflexione sequuntur . quae non. Illa etiam quae anomala cicuntur vel defcctu , ut Mo , inquio, salve, vale, vel varia declinatione, ut Fero, tuli. PO llea quae multiplicem habent constractionem. id est. quae variis jungi possunt casibus, ut Recordor hane rem, & illius rei. Po- suis to hujus criminis, ec de hoc crimine. Qua de re scripsit libellum Antonias Mancinellus , quem Choauram appellavit. Haec quum erunt semel utcunque exposita neque enim tradi exacte necesse est adhibebitur compendium Grammaticae Chomae Linam, dc libellus De constructione, qui circumfertur Erasmi nomine, simul & ejusdein Coiloquiae ex quibus retinebit aliquot vocabula, & loquendi sormulas, quibus in sermone quotidiano utetur: quas subinde expediet ab ea reposcere ne excidant,

dc jubebitur alios sic alloqui. Expediet conscribi illi dialogos aliquotiis de rebus, in quibus quotidie versatur, ut illis Latine nominandis assuel cat, velut de indumentis, de partibus aedium, de cibis, de par-

partibus temporis, de instrumentis musicis , de supellectile. Vocabulorum verae dc propriae significantiae

explanabuntur, ne improprie utatur.

Tum disserentia inter illa quae similia videntur , dc congruentia in erea quae dissimilia. In hoc proderit non totum Vallam enarrare, ted quaedam ab illo excerpta, qualia Nebri θυι collegit , dc Antonius Manci-nellus. Sed acri opus est judicio , ne frivolas, aut parum oblarvatas , aut falsas quoque praeceptor tradat, cujusmodi sunt haud sane paucae in VaAM , Noto, Servio. Donato, sed maxime in Gellio. 'Eumologias quoque multorum cur dicta sint, accipier. Sic enim verius 8c certius tum intelliget, tum Continebit, δέ ea cognitione delectabitur : multumque in his latet peritiae , modo recte dc a

cute expendantur, nec undecunque

Divolae aut ridiculae petantur, quod

fecerunt patrum lc avorum memo

ria , qui hanc partem tractandam susceperanr, Latini dc Graeci sermonia penitus ignari. Annotabuntur ei, quae usu ineruditorum barbara voca bula usurpantur, dc quae sunt quidem Latina, sed inversiae significationis.

EXERCITATIO LATINE SCRIBENDI.

Incipiet hoc loco oratiunculas eKAnglico in Latinum vertere, faciles initio, paullatim dissiciliores, per omnia genera ec sormulas verborum νsed partim graves ec sanctas, partim festivas dc urbanas. Simul cum his disicet Catonis distieba , dc Mimos Publianos , dc Sententias septem sapientum, quae omnia eodem libello Erasinas conjunxit dc explicavit. Ε- discet ex illis sententiolis aliquot vi-V v v v tae

720쪽

DE RATIO

adderet aeeulativum ante infinitivum . ut 'o volo me esse lueratam.

Iam in aliis . Socrates non mus e e ferox. Maria existimatur risiuresso casti a. Et in hoc verbo s--δεον. J Ego videor tibi sie litisara, Tu videris nuti esse sancta, Romani viden. tur nobis nimis expidi belli N peeumae. Dico vos videri simias, Aubi licet esse doctae, Tibi vacat esse disserto. Hinc de constructione gerundii & supini, quae est apud& cx illo apud

recentiores istud annotabitur, serun-dium adjectivum non venire niti a verbo eui additur accusativus,&ratione illius casus: non enim dicimus, Veniline mi serviendi eaarsa, vel ad carendam volupta em , nec ad friendum

te, vel scribendo tibi, ut sit adjectivum: sed magis observandi tui, Goto de ra docenda , PropIer vos erudiendos. Commodum nunc erit eX-

planari vina potentativi modi, quae sunt voces temporum subjunetivi, ut ma virgo hoc dicas p aeuis erederet mendacist Peleaveris μην, sed Iemes, Nemo sic dixi et, Nunquam accessero pravis consultoribus. His cognitis venietur ad significationem & Synt sim reliquarum partium orationis, de vi pronominis, de adverbio. de praepositione, de conjunctione, quibus addatur verbi modis. di quomodo conjungat. Inrerjectio cur ita si appellata, quod per affectum interponatur orationi, ut Magnum heus f cervi nefas. Poterant ista dici a me iusius, sed admonere satis habui, quae ab aliis etant copiose tractata: quae omnia usus& Iecti auctorum explanabit & expoliet, reddetque, ut Mpertiora, sic etiam certiora.

Loquatur cum praeceptore de cum discipulis Latine, quas hρbeat tres aut quatuor; nam solam institui non conducit: sed nee pluri inae sint, dceae puellae, atque etiam selactissimae, liberaliter dc sanctissime educatae, a quibus nihil audire possit, aut discere, quod mores Corrumpat, quo rum prima semper debet esse cura. Stimuletur modo praemiolis, modo contentione & aemulatione e laudetur ipse , laudetur & alia, ipsa audiente. Conabitur eXprimere quae apud auctores legerit: & quemadmodum alios audierit loquentes, quos putet eruditos esse, attente ausculiatos, sic & loquetur ipsa, in quo est imitatio , res in studiis

non parum utilis, praesertim tenerae aetati, quae nihil melius . quam imitatur: nec solum voces aemulabitur, sed pronuntiationem quoque, ne in accentibus peccet.

ACCENTUS.

De quibus coanoscat initio gen ratia praecepta, o in primis in se mone Latino: penultima syllaba longa , in ea est accentus, ut Parenis. Altera, penultima brevi, in antepenultima est accentus, quantacunque sit, ut Homisis, Domisas. In ultiama nullae Latinae dictiones accipiunt accentum , praeter pauca inflexibialia, ut Pomo, una, illo. In distyllabis omnibus accentus est in penultima, praeter ea quae dixi indeclinabilia. Tum licebit universalia illa cognoscere, de vocali ante vocalem, quae est brevis, de vocali ante duas consonantes , aut consonantem vim v v v v a dua-

SEARCH

MENU NAVIGATION