Inscriptiones Graecae Palmyrenorum, cum scholiis & annotationibus Edwardi Bernardi et Thomae Smithi

발행: 1698년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

in aversa vero parte aquila , corollam in ore gerens , cum ramusculo super alam sinistram , ENATOΥ L. Cum vero nullus character, quo numerus signari s let, a L. i. e. λυκαβαν os respondeat, illud ENAT esse numerale adjectivum , & annum nonum , quocudebatur iste nummus, denotare satis constat, proindeque nec quicquam cum Ignatio, multo minus cum Odenato commune habere pro certo statuendum

est. Accedit, quod si proprium fuisset nomen , ab altera parte Gallieni nomini, ut in lapide & altero nummo fit, & casu quidem recto, illud praeponi debuisset. Generis nobilitatem patris & avi nomina, hic, uti ει in aliis Inscriptionibus, pro more apud Palmyrenos Nagnates, tum amoris erga deiunctos tum honoris gratia , usitatissimo , passim videre est, posita ostendunt. Potuit sertasse multo longiorem antiquioremque Progenitorum seriem recensuisse : quam hac de

causa dicit Zosimus cm προγονων Non tam maiorum meritis, quam

sapientia & virtute propria ad praecipuas dignitates &praefecturas postea evectus, a Pollione Palmyrenorum Princeps , alibi quoque Rex nuncupatur. oeo tempore hoc monumentum posuit, erat tantum C mΚΛΗ-ΤNoc, inter Viros Consulares, quales erant multi, paris dignitatis, qui rem publicam istam regebant, re censitus: qua de causa a Sexto Ruso, quem S. Hieronymus in sua versione Chronici Eusebii sequitur, tantum appellatur i. e. Βουλευliis Palmyrenus At sane Agathiasmmime lib. I v. erravit, hac inscriptione& melioris notae Scriptoribus corrigendus, qui illum

ανδρα τα πρωοὶ ἄγνύον vocat. Cum vero res

Romanorum, quae tunc temporis in Oriente pessum

72쪽

1N MONUMEN. PALMYR Dibant, & erant deploratissimae, Persis prosigatis, restituisset, Augustus a Gallieno, ignavo quidem, &ventri dedito, Iomnem lasciviam dissoluto, renunciatus est , participato cum ibo Orientis imperio. Quae vero de Odaenathi fortitudine, prudentia, praeliis, victoriis, summa per universum sere Orientem , qua pollebat, rerum administratione , deque illa miseranda crede a Maeonio consobrino perpetrata, item desertissima ac speciosissima foemina, Zenobia conjuge, sitisque , apud Pollionem , Vopiscum , Zosimum ,

aliosque Scriptores sese, lingillatim, & distincte juxta

temporis seriem habentur. cum ea omnia cuivis hiscet Iiteris vel leviter tincto satis obvia sint, ut hic adna stam Lectoris repetantur, nec decet nec convenit. AIPANOΥ ΟIABA4ΑΘΟΥ. Ita in MS nullo articulo, interveniente. Haec enim duo nomina ad patrem O-dcenathi pertinere mihi quidem videntur et eo quod quemlibet superiorem gradum in recta stemmatis genealogici linea, interposito articulo praepositivo TOT , accurate distingui caeterae Inscriptiones doceant. ΤΟΥ NAC ΟΥ. Nάζ os a , nasara, juvit.' defendit: inde , nasir, adjutor , defensor. No- men apud Arabes satis commune: & i , nosyri

is , msar, fusdem significatus. Saepissime

ingreditur compositionem propriorum nominum, quibus adjungi solet tam in fine quam in principio t. ut Nabonafarus , rex Babyloniorum ; Nabuchodono- servi , qui Hierosolyma ςxpugnavit; NasPeddis . adjutor justitia, Abunois, pater adjutor , NasPOL daula, adjutor victoris , Almalech alnasis , rex aqu-E 1 tor,

73쪽

68 TnoM E SMITHI ANNOTAT.ror, & plura ejusmodi, quae , tanquam elogia aliis distinctivis nominibus praeposita , in Abulpharagio, Limal ino, caeterisque historiae Saracenicae Scriptoribus

ubivis occurrunt. EIC ΤΟ ΠANTEΛEC AI ION TIMHM. In Inscriptione prima MNHMEION AIDNION TEPAC. Ita ex sepulchralium monumentorum & statuarum magnificentia aeternitatem samae sibi sposponderunt. Antiochiae in luco Daphnes statuae inscriptum , APTABANDI HMNAMR AIΩNIA: apud Reinesum pag. 8 I9. ut caetera similia, quae apud eundeui &Gruterum reperienda sunt non exscribam. Hinc Christiani posterioribus seculis formulam suam , interna memoria , mutuati

sunt.

Dolendum est omnino characteres Syriacos, qui hic, uti & in omnibus sere marmoribus Palmyrenis , quae lustrantium oculis sese ubivis objecere, subtus insculpuntur non esse accuratius descriptos, quorum subsidio tum veterum Syrorum scriptura, quae per tot secula latuit in lucem & usum revocari, tum Graecae Inscriptiones melius intelligi possent. Nam verisimile

videtur, unam eandemque rem utraque lingua significari, ut tum concives tum adventores e Graecia & Asia minori, quisque nimirum in sua lingua, propriis characteribus , quibus assueverint, signata, de laudibus defunctorum sine ope interpretis facilius & quasi

primo intuitu informarentur. d tertium decimum. ZEBEIA AN. commune Syrorum &Judaeorum nomen , idemque cum Zebedaeo , passim in sacris Evangeliis memorato. Contraicte Zabdas : ita nuncupatus praesectus exercitus, quem ad subigendanai AEgyptum misit Zenobia: ο Ξενορ-ς

74쪽

1N MONUMEN. PALMYR. Zosimo ; male Pollioni Sabas, & Vopisco Zabas. Zabdas Hierosolymorum vicesimus septimus epist pus apud Eusebium in Chronicorum libro posteriore. Imperfecta, quae sequuntur, Syriaca sunt, &Qrtasse agnomina Lebeidae. Cuivis notissimum est , Vologesiadem esse urbem ad Euphratem infra Babylonem sitam, quam tempore Neronis condidit Vologestis, rex Parthorum. Ste

Marcellino lib. xx III. Vologessia, sc9 Plinio rectissime, Vologesecerta l. e. Vologesi civitas. Ita enim Kerta significat Syriace. Inter hanc urbem & Palmy-

. ram renoVatum erat commercium, quod nuperum sub Gordiano bellum interruperat: ἐν ποροιαν certe in e-

ditis exemplaribus male ponitur pro ἐμ ποώαν Operam utilissimam hac ex parte impendente Julio Aure- 'lio Zeb ida , cujus beneficii gratam memoriam recolentes, socii itineris, monumentum hoc honoris gratia illi dedicarunt.

quartum decimum.

, CEsITIMION AIT,ANHN. Hoc basi columnae inscri- ptum. Septimi is Aranes, vir senatoriae dignitatis, filius Odaenathi, dum adhuc privatus erat pater , licet splendidis natalibus, ut exsuperioribus liquet, o

tus, nec adhuc&im purpura indutus, quando nimirum monumentum hoc in honorem 2Eranis erigere- . aur: aliter non nudo nomine appellandus. De hoc

aerane penitus silent historiae. Caetera quae sequuntur, in scapo ejusdem columnae

exstant. E 3 EzA... c) Nat. Hist. lib. vi. cap. 26. Nuper Vol si rex aliud opin, pidum Volegescertam in vicino condi it.

75쪽

manuscripto. Aurelius Heliodorus miles ordinarius legionis C ΚΥΘΙΚHC Scythica: sic enim lacuna impleri potest Scythica enim quarta legio castra stativa in Syria habuit; uti testatur Dio lib. LV. cui Severum postea Imperatorem olim praesuisse dicit Spartianus : vel IIA IΚHC Parthicae r Parthicas enim primam & tertiam eundem Severum quoque in dies opotamia, vicina Syriae, & a qua interfluo Euphrate dirimitur, instituisse asserit idem nobilissimus Historicus: quibus postea j quarta addebatur. Facilis inde ad Syriam , prout res tulerint, transitus t facilis etiam castrorum mutatio. Cum vero constet x Notitia dignitatum imperii Romani, non solum Equites Scutarios, aliosque Illyricianos in Palaestina, Arabia, Sy- . ria, Euphratens, Osrhoena , & Mesopotamia collocatos suisse, sed etiam peculiariter praefectur, is gionis prima Illyricorum Palmyrae mansisse , libentius admitterem ΙΛΛΥΡΙΚΗC legi oportere, ni obstaret, quod in speciali legionum, quas suo tempore restare testatur, recensione, sive Illyricianae non meminit Dio. Floruit ille circa A. C. CC. xxv III. Haec ergo legio inter Dionis & Nothiae illius Collectoris, quem certum est longe post Constantinum Nagnum vixisse, tempora videtur in Syriam introdi&cta : an vero tam paucis, viginti circiter aut triginta, post Dionem annis, monumentum enim hoc tempore non multo in serius est , utpote A. C. CC.

erectum id plane est incertissimum & merito dubitari

' V. quoque Notitiam dignitatum Romani imperii m. xxiv.

Sin. xxiii. Sub dispositione Ducis Phoenices.

76쪽

1N MONUMEN. PALMYR. 7I' potest. Ad haec accedit, quod in ista ingenti marmorum hodie exstantium, quae legionum creterarum nomina ostentant , mole legio Illyricae cognomento aut titulo, quantum scio, neque enim hoc praefidenter statuere ausim praenotata non occurrat. Benesciorum memor & gratitudinis sensu tactus noster miles Patronum suum, ToN II ATPΩNA, ita enim legendum est hoc honorario monumento, quod ET APROΥNTΩΝ,' modo cum venia vacuum spatium hoc modo implendum sit; τα autem Iussiciunt hoc est, ex suis moderatis opibus, quas labore, continentia, & frugalitate, satis pro mediocri ipsius fortuna, collegerat, colit & veneratur. Male, ut puto, confunditur miles noster cum Lucio Aurelio Heliodoro Palmyreno , cujus mentio in epigraphe tabulae marmoreae apud Romam in hortis quondam Carpensibus, quam edidit Josephus Scaliger in libro v. de emendatione temporum, Gruterus in magno & immortali suo opere Inscript. LXXXVI. 8.& non ita pridem Sponius tum in curiosis Inquisitionibus Gallice scriptis, tum in Miscellaneis eruditae antiquitatis cum elegantibus figuris reliquoque ornatu: non solum quod diverso praenomine insigniantur, nec illud, quo conveniunt, eodem ordine collocetur, hic nimirum Lucius Aurelius dictus , ille Aurelius ....

ejusmodi: sed quod ille etiam miles gregarius esse videatur, CTPATIΩΤΗc, gente Romanus, stipendio ordinario in legione sive Scythica sive Parthica merens , nullaque orrvius dignitate : hic vero civis Palmyrenus , nobili prosapia , ut videtur ex patris Antiochi nomine adjecto, prognatus, nec militari iungens mu-

77쪽

pto Hadriani nomine neque enim haec lectio mihi videtur solicitanda, licet Tristanus, & ut ipse ait,

Henricus Valesius reponere velint RAPIANEΥCJ qui de ipsius urbe natali meritus est, & cui non modicam magnificentiae partem debuit, utpote quem novum quasi Fundatorem, Hi ην , agnoverunt colueruntque cives, inde, ut testatur ' Stephanus ByZantinus, Aδε - νοπολὶ ι nuncupati: & praeterea quod monumentum istud Romanum tam affabre & belle politum, patriorum numinum, quibus argenteam statuam σουνον συνπ ανῆι κοσμω 3 omni debito apparatu decoratam dedic

Vit, imaginibus, interposita pino, in intercolumnio sculptis, ab homine privatae sortis, quales erant milites legionarii, vix aut ne vix quidem exstrui possit. Nec mihi quidem videtur verisimile, militem nostrum illum aliqua cognatione attigisse, multo minus filium fuisse: Iicet anni aerae Seleucidarum in utrisque mon mentis signati ambos simul florere potuisse facile admittant. Quippe Heliodori nomen apud Romanos istorum temporum satis commune erat, & a multis militibus aut proletariis longe diversi generis , eX clientela praepotentis cujuspiam viri, familiae principis,

ita nominati, aut alias ob causas assumptum. Ad quintum decimum. . AoΥΚΙΟΥ ΑΥΡΗΛΙΟΥ ΗΛΙΟΔΩΡΟΥ. Vide quae ad antecedentem Inscriptionem annotavimus.

Ad Eruditis'imus Novistus contendit esse nomen adjectivum, idemque esse ac civem Hadrianae i. e. Palmyrae: licet concidat illud nomen rectius e rinari viportuisse. De Epochis Syro-Macedonum dissere. ii. cap. m. sect. 2.' Stephanus in IIά ιυρα. οἰ-αυlοὶ Aδριανοπολῖται μγροινο- της ὐπο τοῦ Αίl οὐατuos.

78쪽

1N MONUMEN. PALMYR. Ad sextum decimum. ΠΟΥΠΛION. In ΜS... ΥΠΙΛION. Opilius, va

potius Rupilius Vorodes, si non frater Septimii Vo-rodis, de quo proxime , saltem ejusdem stirpis & Ω- miliae cognatus, & illi Quis Syrus iste

Zelacabossa , qui amicum tuum hoc monumento honorat , deletis Palmyrenorum tabulariis & historiis , penitus ignoratur & latet. Nomina De rum honoris causa Regum, Principum, Magnatumque nominibus praefigi solere notius est , quam ut probatione egeat. A Belo igitur celebratissimo Phoenicum derivatur, cum additamentis ex eadem lingua petendis:

p , Obos arsha , quasi pulcher solio , vel pulcher gloria , vel pulcher praefectus 2 rector populi. Ad nonum decimum. CEΠTIMION ΟΥΟPΩΔΗNI. Ex quo Oriens victriciabus Romanorum armis cesserat, Syros suis nominibus propriis, quibus inter concives & contribules dignoscerentur, si ve ad gratiam victorum aucupandam, sive ex assectatione & amore novitatis, illorum quoque praenomina praefigere solitos fuisse hae Inscriptiones satis clare demonstrant. Septimis vero praenomen magni

apud ipsos praecipuaeque authoritatis Viri impendio &' quasi certatim arripuere, quales hic Vorodes, ipse Odaenathus, illius uxor Zenobia, sliusque Atranes, &illorum exemplo omni proculdubio non infimi gradus quam plurimi alii: nimirum ob honorem & memoriam sortissimi Imperatoris, Septimii Severi, qui Syriam Armeniamque selicissime emensus, Parthis, Arabibus, Osrhoenis, Adiabenis, caeterisque illarum regionum populis superatis, perennia victoriarum & famae m E s' nu-

79쪽

THOMAE SMITHI ANNOTAΤ. numenta apud illos undiquaque reliquit: cujus nomen Palmyreni, benignitatis erga majores praestitae, & beneficiorum, quibus de patria meritus fuerat, eX grato animo sortasse conscii, obsolescere noluerunt. ΥΩPΩΔΗN. Orodes nomen erat regis Parthorum , filii Phraatis, qui Crassum prosigavit. V.

Dionis Cassii historiae Romanae lib. xi. Vorodes autem a fulvo colore dictus, ab Arabico nimirum , voroad. Non multum abludit Herodes , nomen Dpud Idumaeos & Judaeos satis notum: quo etiam O-daenathi filius natu maximus ex priore conjuge nuncupabatur. Sed hoc mihi videtur esse diversae originis.

tributorum nomine Principis exactor, & ipsius in colligendis publicis pecuniis Procurator, &, ut sequioris aevi vocabulo utar, Agens. Ejusmodi Procuratores, iuxta sapientissimi imperatoris Augusti institutum , in Provinciis Romanorum ditioni subjectis, una cum P sidibus, quibus vitae necisque potestas concredebatur, missi erant. Ex his Provinciis, quaedam peculiari Caesarum jurisdictioni, quaedam, inde Prodictae, Senatus curae & regimini suberant: in his liberti, in illis vero viri equestris dignitatis pecunias fiscales publicosque reditus exigebant: quod ex. Dione constat. Ex hoc ordine erant Coponius, Pontius pilatus, aliique Procuratores Iudaeae, Ruterque avus Cn. Julii Agricolae, quod tanquam rem ce tam longoque usu stabilitam in ipsis soceri sui vitae initiis statuere videtur Tacitus, ipse quoque Eques, &Belgicae Galliae Procurator. Hi Procuratores Caesarum sive Augustales peculiariter appellati. Licet vero Procuratorum munus ad pecuniarum rationes, caeteraque, quae

80쪽

IN MONUΜEN. PALMYR. 7squae ad aerarium spectabant, ex vi primae institutionis pleraque ex parte restringeretur, tamen absentibus Praesidibus, & quandoque alias, literarum imperatoriarum auctoramento muniti, in caeteris rebus administrandis summam exercuere potestatem , utpote loco & vice Praesdum constituti, illorumque partibus fungentes.

Quod de Coponio ex Josepho, deque Pontio Pilato

ex sacris Evangeliis certissime constat. Interdum unus idemqum erat & Praeses Procurator: ut post. Gutherium ostendit Vir maximus, & a me nunquam sine praefatione honoris & reverentiae nominandus, D. Joannes Pearsonus, nuper Episcopus Cestriensis. P Procuratores nuncupati erant Ducenarii, isthoctia.

tulo, licet inferioris curiae & census iudicibus ab A gusto Caesare constitutis, qui in causis plebis infimae disceptandis de levioribus summis cognoscerent, Olim competiis et succedentibus seculis ad denotandam hanc ominentem dignitatem translato , quem a stipendio ducentorum sestertiorum , quod ex aerario percipere solebant, Procuratoribus inditum fuisse expresse statuit ' Dio: cui si originem vocis inde ab ipso pecuniarum numero petendam esse concedamus, certo tamen liquet , vel illo fatente , stipendium illud pro dignitate Procuratorum aut Provinciarum , quarum reditus colligebant , saepenumero' variari. Sane munus erat magnae auctoritatis, nec

minus splendidum ac illustre. Non enim solebant Ducenarii palam prodire, nisi δορυφορήμενοι, sive satellitum caterva muniti & stipati: qualem pompam , fastuosam quidem, & quae viro sacris ecclesiasticis ex voto & professione dedito neutiquam conveniebat, Paulo

Sueton. in Octavio Caesere Augusto. Sect. xxx ι.' Lib. LII I.

SEARCH

MENU NAVIGATION