장음표시 사용
61쪽
36 ΤΠOMIE SMITHI AN NOT A T. literarum liceret, vellem legere cΙTΟΔΟΤΗΝ, fumen'ri provisorem sive largitorem. Quae vox apud Graecos Scriptores frequenter occurrit. Nemo, qui Palmyrae& regionis illius solitudines longe lateque jacentes, sterilibusque arenis coopertas in mentem revocat, dissiteri poterit , munus illud comportandi annonam reliquumque commeatum e locis sertilioribus, ne cives, vel potius novae coloniae advenae, ex urbe transmissi, fame premerentur, maxime fuisse necessarium, dignitatis quoque maXimae.
cunam rectissime supplendam esse vox eadem mox plene repetita certissime indicat. Mη οκολωνεια autem
ab ista urbe, ut mihi quidem videtur , distingui d
bet: utpote locus vel in campis prope desertum, upicis Euphratem, excipiendis peregrinantibus destinatus ut mercatores ex Periide, Mesopotamia, & Arabia in Syriam Palaestinamque transeuntes, aut e contra, Pal myram, ad quam aliter vix facilis per inhospita.tesqua daretur accessiis, commodius adirent. Videntur enim mercatores ejusmodi commoditatum desectu , relicta Palmyra, aliam viam securiorem & compen- .diosiorem, in qua ἐφοδα melius pararentur & suppeditarentur, nuper petiisse: quod sequentia verba plane innuunt, Septimium Vorodem, de quo in sequentibus
Inscriptionibus, ανακομι νῆι πις συνοδ'Asa ἰδεων i. e.4n 'terminos illos mercatorum solennes conventus & congressus in urbe patria revocasse seu reduxisse, conditis di--rsoriis receptaculisque, frumento reliquoque ad vitam necessario apparatu instructissimis: qui ob hanc magnificentiam in opibus Οικοθεν in ista principali colonia supplenda, cujus & Praetor & AEdilis erat constitutus in usum extraneorum , qui tamen cives Palmyrenos
62쪽
suis mercibus & ornaturi & ditaturi essent) impendendis insigne a Praesectis Societatis mercatorum clogium adeptus est , & apud Senatum populumque Palmyrenum hac quoque de causa maxima floruit gratia , utpote de illis univcrsis optime meritus. Jam enim a longo tempore i e ante tria secula & ultra , Palmyra divite commercio floruerat, & inter celeberrima Orientis emporia habebatur, ob commodum in utriusque imperii tum Parthorum tum Romanorum confiniis satum. Inde ista opum amplitudo accreverat: inde perpetuus iste mercatorum confluxus. Eμποροι ossες ,
ut ait frJ Appianus Alexandrinus, κορυζου --
Qua de causa Marcus Antonius, levi tamen praetextu arrepto, quod essent ambiguae fidei, nec iis aut in Romanorum aut Parthorum partes captata occasio, ne, pro commodo suo transituris, bene fidendum esse, ad diripiendam urbem opulcntistimam equitum turmas misit : sed hujus rapacem opum merciumque cupiditatem , iis ad ulteriores Euphratis ripas extra pericu- tum rapinae abductis, Palmyroni felicissime evasere. Idem succedentibus seculis viguit commercium Palamyrae, in quam, tanquam apothecam, mercatores peregrini merces ex India & Perside petitas intuleruut, inde alio vehendas. Ita enim de suis temporibus via' detur intelligendus t Plinius. Huc i. e. in Petra,
civitateNabataeorum)convenit utrumque bivium eorum,
qui Syria Palmyram petiere, ct corum, ab Gaava ve
63쪽
18 ΤΠ ora E SMITHI ANNOTAT.mis post Antoninorum tempora frequentissime, iidem ac Praetores, summi ve urbis & coloniarum magistratus , sive Praesides , utpote militiae Rectores. Vide Harduinum de lioc titulo pro more crudite disserentem in praeclaro de nummis antiquis populorum &urbium Syntagmate pag. 2I, 22. De munere & dignitate Symposiarchi sive sacrorum conviviorum arbitri vide quae ex Polluce , Plutarcho, & Athenaeo operose collegit Stuckius in Antiquitatum Convivialium libro 1 r. cap. 7. & quae habet de epulis sacrificialibus lib. 1. cap. 3I. ubi & multa Occuserunt de pulvinaribus & lectisterniis Deorum. Ad undecimum. 2HNOBION. Vide ad Inscript. v III. ZABΔΙΛAN. Ebraice r Arabice vero, abaliam, donum Dei. ΔΙCM XOΥ. Gis massi , asseclasve minister Regis, qui Iussa ejus obit.
NACCOTMOet Anab Ebraico tala, neet em, monile, an ob indolis bonitatem morumque suavitatem, anasama, leniter 2grato modo spiravit ventus, aura, odori. Militares copias duxit Julius Aurelius Zenobius, quo tempore Alexander Severus, qui, ortu quidem Syrus , utpote in urbe Arcena natus, Elagabali imperatoris consobrinus, quasi Syrum dici puduisset, ut ait Lampridius in ejus vita , tamen videri originem de Romanorum gente trahere volebat , expeditionem in Persidem contra Artaxerxem, regem potentissimum , quem
64쪽
quem postea debellavit, animose susceperit e tum juvenis, ut ex acclamatione Senatus post actum triumphum , cum primum apud Patres conscriptos, Romam reversus, verba habuerit , apud eundem Biographum patet: vere Tarthicus, vere Persicus. Trophaea tua cr nos videmus , vicitorias ct nos videmus. Iuveni Imteratori Patri patria , Pontifici maximo
Bellum vero hoc Persicum anno octavo hujus Imp ratoris, h. e. A. Ch. CC. XXIX. inchoatum ostendit accuratissimus horum temporum supputator, Antonius Pagius in Critica ad Annales Baroniit quam optimo cum fructu tum voluptate consulat curiosus Lector. Neque enim harum Annotationum ratio patitur , ut in minutiis Chronologicis examinandis im
Rutilius Crispinus, cui se in assiduum comitem dederat Zenobius noster, illius lateri continenter adsistens.& vexillationibus sive copiis auxiliaribus, praesertim suorum civium , hoc in bello Romanorum partes staquentium , quae praesto erant, vel commeatum sup-
peditando, vel per compendiosiores facilioresque vias ducendo , ) erat tunc temporis totius exem, ' citus sub Alexandro Praesectus. Illum vero confundi non debere cum Crispino , qui una cum Juliano , ' tertio anni Severi h. e. A. Ch. CC. XXIV. juxta cujν fastos ex codice Saviliano, & cx apographo Vossiano, Regum apud Theonem canoni subjuncto , ab erudia i tissimo Viro D. Dod ello cditos , fastosque alios , ' longe accuratiores & antiquiores, e codice M S. bibli thecae Caesareae depromptos, & a V. Cl. Novisio il-
lustratos, consulatum iniit, hinc manisestum siet , quod diverso praenomine insigniatur. Crispinus enim
65쪽
co 'THOMAE SMITHI ANNOTAT. Consul non Rutilius, sed Clodius erat appellatust ut videre est, tum apud sae) Pagium in s aesareorum consulatuum ab Augusto ad Marcum Aurelium ratio . nario, quod lumma cum accuratione ac diligentia congessit, tum apud celeberrimum Chronologum H. N vilium in epistola Consulari.
ΚΑΙ ΟΙΚΕΙΩM A PEIΔHC ΤA. In. M S. ΚΑΙ ΟΥΚΟNlcΩN ΑΦΕΙΔΗ CANTA. Locus sine foede corruptus. De vera lectione non convenit. Alii emendant , ουκ όIκειων - Sed particula negativa vix cum significatione του convenire potest. Potius
ergo simpliciter legendum erat. Quid autem obstat, quo minus legam ONAMCΩN, Vel ANICnet, hoc sensu, cum aquabilitate: h. e. absque partialitate assectu privato, non parcentem suis opibus , sed eo largientem militibus promiscue Ur indisserenter. Sed in hac re plane haereo. Fortasse legi oportuit EnOCMΩC, vel oΙΚΟΘEN, ut in praecedente Inscriptione, οικοθεν ἀναλωίνS. Ita in sylva dumetis obsita devii erramus, callem sine duce frustra quaerentes.
Vide quae supra annotavimus: quibus pauca haec addere visum est. Si pro Deo locali tutelarique Palmyrenorum habendus sit Jaribolus, Zenobium laudis &approbationis, ob praeclara eius tum erga Romanos turderga Patriam merita, testimonium, vel voce ex templi adytis , ubi colebatur. edita. , vel qualicunque indiacio ab eodem numine adeptum fuisse non male suspicabimur. An vero Palmyra, urbesve & regiones vicinae hujus sisti numinis oraculo inclaruerint, hactenus non liquet. Sane ejusmodi responsis olim superstitiosis cultoribus misere delusum erat, daemonum, permittento
66쪽
1N MONUMEN. PALMYR. si Deo Opt. Max. versutia , & technis fraudibusque gentilium sacerdotum , inde sibi lucrum , honorem s& reverentiam veteratorie captantium : quales erant Hierophantae illorumque ministri , Κηρυκες & Θεολογοι, qui, ut praeclare observat ' Remesius ad marmor Arundellianum num. Iv. Deorum responsa sciscitantibus exhibuerunt.
ΙΟΥΛ O C. Supple, Philippus. Observartini nostri , nomen illud, quod sequebatur , in Inscriptione tum Graeca tum Syriaca, quae inde prioris, quod de caeteris quoque pariter dicendum est quantum linguae Renius patitur, rigida videtur esse versio, ex industria plane erasum suis . : forte ex odio contra illum com Cepto propter caedem Gordiani in expeditione Parthica factam , ad delendam istius scelesti hominis mem
riam. Annus aerae Seleucidarum I DL Iv. quo hoc monumentum erigebatur , respondet anno aerae Christi nae partim CCXLII. partim CCxLII i. quo, Ariano& Papo Consulibus, mortuo Misitheo, cujus filiam duxerat, idem Gordianus, istius nominis tertius) in ejus locum dicit Julius Capitolinus Philippum Arabem
factum fuisse praesectum Praetorio r quod confirmat marmor hoc Palmyrenum. Pusillam vero istam mutilationem mox post ipsius obitum marmori illatam fuisse verisimile videtur , pro more nimirum , quo plebs efferata in tyrannorum, quorum memoria, praesertim ob paricidium , execranda, statuas , simul chra, & insignia, deletisque quoque ex sero, portis, aedificiis, monumentisque publicis illorum nominibus, grassari solet.
duodecimum. TAd EmoC. Vox plane nova, nec apud LeXicona
67쪽
61 ΤΠOMAE SMIT MI ANNOTAT.phos reperienda ; quae tamen ex Grammatica analogia admitti potest. Τα εὼν igitur nihil aliud est, quam locus sepulchris plenus, & pari modo formatur , ac
Ius vero peculiare sibi & familiae ad honorem sepulturae in istis conditoriis, caeteris tanquam ab alienos i Io exclusis, hoc monumento suis pecuniis erecto tis ruit Septimius Odaenathus. Inter admirandaPalmyrae merito recenseri debetMa soleorum, ut ea hic in tui curiose Lector, qui linguae Anglicanae plane in assuetus es, gratiam ex nostratium Itinerario compendiaria quadam descriptione repraesentem , series duplex, ad mille passus eXporrecta: Mausoleorum, inquam, sic enim nuncupanda fateberis, sibi invicem in adversis viae interpositae lateribus respondentium. Ediculas dixeris, sive ut nostri appellant, turriculas, in quadrum extensas, inque quatuor vel quinque cameras partiatas, quae pulcherrimum intuentibus spectaculum praebent: omnes figurae quidem pares, sed magnificentia& ornatu longe dispares, pro varia nimirum virorum, quorum corpora subtus recondita jacent, aut dignitate aut opulentia. Ex his quaedam puro marinore integrae constabant, ut ex ruderibus liquet: quae Vero quoad exteriores partes e saxo vulgari dedolato construuntur , parietes interperinos, pariter ac pavimentum , marmore obtectos intus habent. Statuas aut 'integras aut umbilico tenus protensas, quas Graeci appellant, olim prominuisse, tum eX cavitatibus , tum ex iisdem mutilis humi prope iacentibus .
erat exploratissimum. Ubivis quoque caelaturae artisci manu elaboratae prostabant, & imaginum picturae, omni debita proportione servata, ad vivum delineatae.
Ita videntur Primores Magnatesque Palmyreni in hisce
68쪽
conditoriis exstruendis contendisse, ut alter alteri sumptibus & magnificentia anteirent, quasi extra belli, terraemotus, aut temporis casum fuissent posita , dc
honorem tum sui tum familiae absolute omnino sen piternum, ut hic sibi blanditus est Odaenathus, mansura. Ex aediculis unam penitissime eXplorare placuit: a cujus ostio, quod Austro objacet, recta excurrit porticus ad extremitatem usque tecti. Strato aliquantulum effracto ac inde abrepto, inseri' m cryptam inspicere & contemplari licuit; aequali prorsus modo partitam, intervallis alterutrinque pariter continentibus sex loculos, parietibus medioxumae crassitudinis dis junctos, quorum singuli in ima parte recipiendo corpori humano vel maximae molis sussiciunt: in tota v ro cavitate sex aut septem cadaverum simul congestorum, sibique invicem, prout moris apud ipsos antique
fuisse videtur, cumulatorum capaces. In tribus autem contignationibus ab ostio surgentibus, camerae e
dem prorsus modo partitae , unius ejusdemque figit aeerant: nisi quod a secundo strato loculi unius spatium fradibus, quibus ad superiora si ascensus, assignaturi, At cum versus fastigium aedes quasi in angustum sint
contractiores, non eadem loculorum ratio servari potuit : duabus quippe supernis contignationibus' non ce-,qualem partitionum numerum admittentibus: in quibus si quaedam corpora reponerentur, id honoris Fundatori datum fuisse conjectano volunt nostri, ut nu, mirum caeteris altiori loco , dignitatis & praerogativae gratia, superponeretur.
In qua vero hujus augusti & elegantissimi ambi lacri parte olim collocatum fuerit Odaenathi conditorium, proculdubio illustre, magnificum. & dignitati
69쪽
v I noM ES MITH 1 ANNOTAT.tati Senatoriae, qua tunc inclaruit, congruum, antimo concipere vix licet: nam lapis iste, qui olim po tae G φόωνοι imminebat, hanc epigraphen continens , inde ad alienum locum transfertur, utpote in ostiolo, quo in aream intra amplum istum ambitum, quem olim occupaverat templum Beli, itur, hodie superimpositus. ΟΔΑINAΘON. Odaenathus a suavitate & candore morum nuncupatus: ehodanat , qui homi-mbiti est Nomen , ut videtur , apud Syros commune. Erat quidam ejusdem nominis, discipulus Plutarchi, quem fuisse exertim dicit Suidas. Zosimo Oδαναθος, Lon arae, &Georgio Syncello Dδέναθοι, Agathiae Scholastico οδέναθos, Petro, Patricio & Magistro, patria Thessalonicensi, quisloruit sub Justiniano , ori, dos, pro quo male ibi
excuditur ο Δέναbs, quasi ο esset articulus, scriptoribus Latinis promiscue Odenathus & Odenatus: uti sculapium quoque reperi in nummo antiquo apud nobilissimum Virum, D. Joannem Cottonum Baronetium, OAENΑΤΟΥ. Ioanni Malelae Antiocheno, Scriptori sutilissimo, diminutis abscissisque duabus prioribus lit
Maxime errare mihi videntur , qui Enatum cum natis , quod erat imperatoris Gallieni cognomentum , male intellecto , & ad partes frustra advocato' ca) Patino , confundentes, nomen illud ab derivari volunt. Non ita dignitatem suam prostituere soliti errant Imperatores Romani, ac si adstititium titulum ab extraneo , utut bellatore strenuo , & de
α) In excerptis delegationibus ex historia illius, inter Scri
ptores historiae isyrantinae. tom. I. pag. 29. U Imperatorum Romanorum numisin. pag. ψ ψ.
70쪽
illis bene merente, suis gentilitiis nominibus . quasi
novus familiae splendor inde accrevisset, abripere verulent. Certissimum est, Gallienum appellari Ignatium, tum ex nummo a Prusae ad Hypium fluvium sitae ci vibus in illius honorem percusso, cujus ectypum cum inscriptione exhibet Patinus: ΠΟΥ ΛΙΚ. ITNA. ΓΑΛΛΙΗΝΟC. tum ex lapide apud Fulvium Ursinum , &ex altero Patavii exstante, in quo Gallieni nomen omittitur, quos erudite pro more explicat b2 Rei-nesius. interdum .scribitur, & communius quidem, quod plane idem est. Nomen autem Egn iii ante multa secula inclaruit. Marci Egnatii, qui erat AEdilis plebis, & postea Praetor ,. meminere Suetonius in Octaviano cap. xlx. & Dio lib. I rii. Plures ejus.
dem cognominis memorantur a Cicerone , Seneca
Tacito, aliisque. Nomen certe Latinae originis, quod cum Romanis legionibus, ut verisimile videtur, longe ante Trajani tempora in Orientem transibat, &inde quoque a Syris arreptum. Hinc nomen suum adeptus est sanctissimus Martyr, Ignatius episcopus AntiochenuS.
Quod vero ad mo ENAT/ in postica alius apud cundem Palinum nummi parte' expressum spectat, illi per omnia similem geminumque , optime conservatum d adhucque pristini nitoris retinentissimum, inter alios Gallieni, mihi communicavit Vir illustrissimus, & omni elogio , quod praeclarissimae
mentis excelsae dotes, antiqua &inconcussa fides, po-' Iitioris literaturae amor, eximiaque erga literarum studiosos benignitas merentur, cumulandus, Henricus Comes Petriburgensis:
